Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: neminem

Your search found 298 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 150-160:


150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

ędificiis exornauit, ut Alemaniam his rebus cultissimam hac tempestate pene adaequet. Tam uero hospitaliter ac benigne eos maxime, qui ad eum publico nomine accessissent, excipiebat, ut praeter elegantem lautitiam, quam largiter praebere solebat, neminem ab se unquam dimiserit, cui aut uestem pretiosam, aut equos phaleratos, aut coelatum argentum dono non dederit. Atque iccirco nemo ad eum tam inimico accessit animo, quin amicissimus abierit. Hoc insuper famae huius principis multum conferebat, quod


151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

quam gerebat, maiestate se quoque fauorem sibi hominum conciliaturum, priusquam regnum Hungariae ab externis peteretur, quod quidem propediem fore, ut euenit, suspicabatur, Hungaros, si forte eis posset persuadere, ut regnum ad indigenam defferrent, oratione tentandos censuit, neminem unum sigillatim designans, non ausus plane quemquam nominare, prius quam principum animos exploraret. Tametsi quidam existiment Stephanum seorsum, inter amicos et quibus rem tuto committi credebat, fratris filio Georgio regnum obliqua petiisse oratione - ad id maxime tentandum


152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

collegium, cui eiusdem ordinis ac nationis homo non praesit? Taceo ipsam sedem apostolicam urbemque Romam, commune omnium gentium, praesertim Christianarum, domicilium, ubi aetate nostra, quod quidem neminem uestrum latere puto, non nisi Italus, aut a pueritia in Italia educatus, quum et in aliis regionibus uiri Christiani huic muneri idonei reperiantur, pontifex maximus creari potuit. Quoniam et Romam, Italicam urbem, utpote in Latio positam esse perhibent, et collegium ipsum


153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

copias deinde in aciem eduxit, hoc modo prius suos adhortatus: Quantum detrimenti, comilitones, regi nostro regnoque Hungariae, Alberthi iniquitas atque haec tam improba regnandi intulerit spes, non est neccesse me uobis iam proelio instante narrare, quum pręsertim neminem uestrum ea fugiant, quae uniuersam fere Europam fama peruasere. Quis enim ambigat, quicquid damni, quicquid ignominiae post regis Matthiae obitum huic regno infixum est, non id totum ab ipso Albertho manasse, eiusque scelere perpetratum esse? Propterea quod si ille suis


154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

Nemo praefectorum tuorum, rex Bazethes, antehac est ausus te ad ullam nouam expeditionem suscipiendam adhortari, tametsi animi tui magnitudo et gloriae studium omnibus tuis satis perspecta essent, eo quod neminem latebat te non nisi iustis causis arma consuesse in hostem mouere, atque eos tantummodo bello persequi, qui te iniuria ultro affecerunt. Nunc autem prouocatus a Polonis, gente deside omniumque ignauissima, permitte, uti per me illi intelligant, quibus uiris tuum munitum sit


155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

non se quidem consueti aliqua tributi parte donari peterent, sed iniquo exactionum onere leuari postularent. Quae profecto res ei uel maxime perniciem maturauit, omnium animis regis illiberalitate offensis. Est enim fere sapientibus solemne regibus, quum ineunt regnum neminem ab se tristem dimittere. Huius regis auaritiae quum fama extra Italiae quoque fines uulgata esset, ferunt quendam Dalmatam, ut est ea gens in alienis rebus inquirendis natura paulo curiosior, ita de Alfonsi rebus sensisse: regem aut esse mente captum, aut propediem


156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

et reipublicae studiosiorem apud Venetos haberi, qui inter consultandum docuisset nefaria, modo magnitudo utilitatis quaeratur. Nolim autem petulantior in scribendo uideri, quod ita Venetorum mores nudarim: nulla mihi iniuria haec gens cognita est. Ipse autem, quum Christianus sim, odio neminem habeo: ut rerum qualiscunque scriptor, quae in meam aetatem incidere narro, plaeraque, ne uerbis quidem immutatis, uti accepta sunt transcribens. Iulius pontifex Rauennam, Ceruiam, Fauentiam, Cesenam, Ariminium etc. in


157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

simul et Achimathe oriretur, opera Ionae, cuius supra meminimus ― et erat illi idoneus fallendi locus, quia Bazethes ei maxime fidebat ― patrem iter Dymam uersus facientem, ueneno clam dato, sustulit, aurumque Bizantio exportatum ad se referri extemplo iubet, eo laetior, quia neminem sibi patris mortem sceleri daturum, sed eius aetati ac aegritudini adscripturum credebat: sic scilicet humanae menti immensa regnandi cupiditas illudit. Funus regium tegendo parricidio magis quam filii charitate Constantinopoli (ibi enim


158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

in aliquam regionem missus fuerit, onustum auro per omne nefas quaesito Romam regredi. Fatetur praeterea uanus homo, ut furorem suum, quo tantum Christiani sanguinis in Rauennati agro effusum est, excusaret, se nulla alia causa Gallis hostem fuisse, quam ut rebus Italicis consuleret, quum neminem fugeret Italiam sine rege armis ac magnis opibus instructo nequaquam posse foelicem esse, atque ob id maxime crebro turbari, ac plurimum tyrannide uexari, quia in multos esset principatus diuisa. Vnde recte Plato regem, Homerico more pastorem atque curatorem nominans, totius, si


159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

ne alieno quidem abstinuit, propterea quod auaritiae stimulis agitatus quosdam ex ditibus purpuratis, ut eorum bona inuaderet, interfecit, obiciens eis rapacitatem, quasi ingentes opes inique congessissent. In aliis laudare licet hominem. Praeter morem Othomanorum regum neminem ad se adeuntem procumbere, aut genibus positis se uenerare passus est. Cibi et uini parcus fuit, somni etiam minimi, laboris, frigoris, caloris, inediae patientissimus, ueste habituque uix a priuato discrepans, literarum, quibus


160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

Quum de bello suscipiendo deliberaret, amicorum quidem sententiam exquirebat, sed in capiendo consilio suam potius sequebatur. Suspicabatur enim duces, qui praesertim sub sene Bazethe diutius uixerant, quietis quam belli studiosiores esse. Inde uox eius saepius audita se neminem habere, quocum de magnis rebus consilia agitaret. Itaque neccessario cogebatur, quae in rem essent, per se excogitare. Et erat eius solertiae, itaque et se et hostem exacte perpendebat, ut nullius unquam coepti eum poenituerit.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.