Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: progrediuntur

Your search found 26 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 10-13:


10. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 797 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ipsum omnia bona fiunt, praesertim in religione et reb. spiritualibus: et denique IN eum, tanquam ultimum finem, summumque bonum, tendit, in eoque desinit, et acquiescit. Et sic Deus tandem est, eritque omnia in omnibus: cui gloria et honos in secula, Amen. Secundum hanc methodum progrediuntur (quod ad totum corpus attinet) Catecheses, Institutiones, Loci, et omnino pleraque doctrinae huius compendia. Est enim ei, ut dictum est, commodissima. nam semper posteriora sua natura, et etiam nunc serie, ex prioribus oriuntur, dependent ac intelliguntur.


11. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 956 | Paragraph | SubSect | Section]

hominibus, et sibi eorum favorem conciliare conantur. Paulus ergo praedicando non hominem, sed Dei potissimum favorem et applausum captavit et spectavit. Probatur hic intellectus ex antithesi mox addita, An quaero hominibus placere? ubi patefacit illud absconditum, quaero aut conor. Denique progrediuntur aliquando vocabula rerum eousque, ut solam noticiam agnitionemve earum significent. De quo tropo proprium Caput in hac parte postea sequetur. Repetamus sane eandem regulam etiam paulo aliter, si forte vel sic rudiores facilius eam intelligere queant, nihil verentes


12. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1008 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Christum Iesum Dominum: nos autem servos vestros propter Iesum. Sic sequenti initio incipit a celebratione futurae gloriae, in quam ex hac imbecillitate immutabimur: circa medium se commendat: postremo desinit in expositionem legationis Dei de reconciliatione generis humani. Non raro progrediuntur a doctrina ad invocationem, gratiarum actionem, ac celebrationem Dei: ut Eph. 1, ubi incipit a celebratione Dei, mox progreditur ad eorum institutionem, et denique sub finem capitis denuo redit ad celebrationem Dei ac precationem. Interdum transeunt ab adhortatione ad


13. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1139 | Paragraph | SubSect | Section]

excusari ac concordari possint. Sic videmus non cedentes verbo Dei, etiam in suam philosophiam turpiter impingere. Si illa originalis pestis aut lerna malorum non est substantia hominis, sed tantum quoddam accidens in homine, sequetur hominis actiones sanas et sanctas esse. Nam illae progrediuntur potissimum a rationali et appetitiva anima, quas omnes docti dicunt esse substantiam hominis. Sequetur etiam illud, originale peccatum ociosum esse: nam actiones, ut dixi, ab anima rationali, quae est substantia primaria, oriuntur, non ab aliquibus accidentibus. Sequetur etiam, ipsum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.