Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: vitae

Your search found 1634 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1058-1062:


1058. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

MDCCXL Praefatio Scriptorum, qui aliqua doctrinae laude illustres Ragusii floruerunt, memoriam litteris mandare constitui eorumque res gestas memoratu dignas carptim perscribere, ut posteri vitae documenta sumere volentes praeclara eorum facinora intueantur et quasi exemplaria quaedam prae oculis habeant, quae imitentur. Qui enim illustrium virorum monumenta litteris committunt, non modo famae eorum, quos laudant, verum etiam et potissimum legentium utilitati consulere debent.


1059. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

scriptorum nomina hic desiderari, quae tamen facile erit adiicere et quae a me omissa sunt supplere felicioribus post me scriptoribus, quibus ea, quae me latuerunt, e latebris eruere continget. Quoad Fratres Praedicatores attinet, iam olim Iconothecam illustrium fratrum, qui praecipua sanctioris vitae opinione, doctrinae et ingenii laude, litterarum praesertim monumentis, demum aliquo ecclesiasticae dignitatis gradu illustres fuere, instruxi, ex qua scriptores selegi, quos in hanc Bibliothecam, non sine multis additamentis, retuli. Quoad caeteros religiosos


1060. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 22 | Paragraph | Section]

elegia In detractorem, tum ex epitaphio, quod sibi ipse ponendum scripsit, palam ostenditur, quod huiusmodi est:
Aelius obscuro tacitus tegor ecce recessu,
Nunc de me saltem, livor acerbe, sile. Arbitratus est non nemo eum religiosae vitae disciplinam in caenobio nescio quo amplexum his carminibus motus, quae elegia In detractorem habentur:
Nec mea degenerant, ut reris, carmina, tanquam
Nunc somno atque epulis, Chare poeta, vacem,
Immo per excubias et tot ieiunia vellit
Relligio vires attenuatque


1061. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_4 | Paragraph | SubSect | Section]

ut ita dixerim, non pertinens, illud laudabo. Sed primum omnium nobilissimae poetriae genus referendum mihi est. II. Itaque Franciscus Zuzoreus, Blasii filius, Floriae pater, vir ex civium ordine, cum opibus, tum cultu et vitae honestate admodum spectabilis Ragusii, uxorem duxit in patria Marinam, Petri Radalei, honestissimi civis, filiam, ex qua multos utriusque sexus suscepit liberos. Nos ex maribus suo loco laudabimus fratrem Franciscum, Capucinum caenobitam, virum clarissimum;


1062. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

Hinc vide, qua laude etiam in serae posteritatis memoria celebranda sit soror Nicolea Restia in Divae Mariae Angelorum seu Sancti Michaelis, ut vulgo appellabatur, caenobio divi Dominici regulam professa, quae Ragusii nata, educata, toto vitae tempore versata, ita Latine loquebatur, ac si a matris uberibus una cum lacte eam linguam suxisset rationemque omnem Romani sermonis callebat, ut Romae aurea aetate orta videretur; at eadem Italici sermonis, quod nemo non mirabitur, expers omnino erat.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.