Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: vitae

Your search found 1634 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1321-1326:


1321. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

longe lateque pervagata, jam hoc effecerat, ut nulla esset toto terrarum orbe tam deserta ora, nulla tanta barbaries, quae Rhacusinum nomen non audierit admirabunda, dignumque laude ac prope invidia non duxerit. Caritate autem in patriam tali est inventus omni vitae tempore, quali esse potuit civis patriae amantissimus: tum quidquid valuit dignitate, quidquid gratia, qui[d]quid virorum principum favore et in Italia et in Gallia, eo ad pericula a nobis propulsanda, ad reipublicae utilitates augendas, ad sarta tecta nostra


1322. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

audire voluistis. Quae enim res vos impellere maxime ad hanc electionem potuerunt, eaedem vehementer adversantur mihi. Nam quod putastis, quum mihi fuerit jam a prima adolescentia cum eo summa necessitudo, nulla temporum locorumque varietate interrupta, et eamdem vitae rationem sim tot annos una Romae professus, ceteris me facilius posse virtutes ejus actionesque et animo concipere et oratione comprehendere, profecto id omnino est, ne quidquam dicam de meae facultatis viriumque tenuitate, quod tanto oneri suscipiendo


1323. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

moribus vitaque anteacta, defugere volui ac declinare; quin immo aperte profiteor, nihil honorificentius hac vestra mihi voluntate, nihil suavius accidere potuisse. Nam et parere ei ordini, qui in republica summus est, perhonorificum duco, et laudes ejus viri, quo in vitae consuetudine sum usus amicissimo, ac in scientia duce atque adjutore diligentissimo, commemorare multo jucundissimum. Quamobrem adeste jam animis, quotquot huc convenistis: et quum omnia studia conatusque hujus viri eo contenderent, ut major et Deo haberetur


1324. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

Atque hic sinite me, patres conscripti, ceterique auditores clarissimi, hoc Rogerii consilium, quod mecum ipsi commune fuit, inter maximas ejus laudes ponere, ingeniique excitamentum amplissimum et censere et praedicare. Quam enim potuit, per Deum immortalem, inire vitae rationem proposito fini accommodatiorem, quam eam ingredi Societatem, in qua et bibliothecae refertae erant librorum copia, et in oculis semper doctissimorum hominum imagines vivae; in qua et scire gloriosum erat, et turpe nescire; in qua moderatorum cura suum


1325. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

consequutus. Sed de me satis. Incredibile vero dictu est, quantum desiderium, quam voluntatem animique ardorem exprompsit atque contulit ad litterarum studia Rogerius, statim ac e tirocinio excessit, ubi virtutum omnium radices tam alte fixerat, quam postea in toto vitae cursu ejus pietas, atque excellens probitas declaravit. Nullo tempore passus est eximii, quod a natura acceperat, ingenii aciem hebescere; sed audiendo magistrorum institutiones, sed libros volutando, sed commentando, scribendoque studuit quotidie magis acuere.


1326. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

die, quo Boscovichius: in eo Gallia ministrum prudentissimum aequissimumque, in hoc amisso clarissimum philosophum desideravit. in primis, omniumque Galliae procerum amicitia studioque sustentata. Quare mea tandem illic conquiescat oratio, ubi et suae vitae et studiorum exitum habuit Rogerius idibus Februariis. Petierat a rege facultatem obtinueratque se in Italiam conferendi, ut et librorum complurium impressionem curaret praesens, et veterum amicorum conspectu dulcissimo frueretur, et Mediolani illam, quam in


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.