Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: febri

Your search found 30 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 6-13:


6. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_330 | Paragraph | SubSect | Section]

moram, quasi res suas expediturus, petiit. Interim in cęllula sua se includens Dominum precatus est: paratum se ad omnia dura pro illius amore sustinenda, tantum hoc episcopalis officii onere ne se grauari sineret. Mox ergo febri correptus reliquum uitę in lectulo ęger peregit, ne sanus ad pręsulatum cogeretur, quando quidem etiam quoduis pati sibi satius putauit. Ammonium, Origenis Didymique discipulum, aurem sibi pręcidisse ferunt, ne


7. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_578 | Paragraph | SubSect | Section]

lętus. Lubrica siquidem res castitas est: nisi summa circumspectione fulciatur, facile labescit. Quod bene intellexit Petrus apostolus, qui, cum omnes morbo aliquo laborantes passim curaret, filiam Petronillam uirginem febri uexari dimisit. Et cum interrogaretur, cur, qui alios sanasset, filiam ęgrotare sustineret, — sic ei expedire respondit. Didicit uirgo in infirmitate esse fortior et iam nec sana de corporis uoluptate cogitare.


8. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_420 | Paragraph | SubSect | Section]

cibum, non aliud ad cubandum lectulum habuisset quam nudam humum. Cogita nunc, qualiter infirmitatem tulerit, quę talia, dum sana esset, sua sponte, ut Christo placeret, tulit. Paula Romana, cum febri laboraret et stomachi cruditate cibum non digereret, ut modico uino uteretur, nec medicorum placitis nec religiosorum suasionibus compelli potuit, nolens ab instituto uitę monasticę ne in ęgritudine quidem declinare.


9. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_492 | Paragraph | SubSect | Section]

spacium totis redimere patrimoniis! Inuenti sunt Dei serui, qui mori optarent, ut in ęternum uiuere citius inciperent. Nam et Columbanus monachus, Columbani abbatis discipulus, cum febri grauiter ęstuaret et ei uir apparuisset dicens preces et lachrymas abbatis ipsi obstare, ne mori posset, continuo rogauit abbatem, ut ab oratione cessando permitteret se de corporis carcere quamprimum educi, eo quod ad


10. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_500 | Paragraph | SubSect | Section]

ceruice tacitus intra se orauit atque hoc gestu actuque illi decedere libuit, ut talis Domino occurreret, qualis ipse pro nobis pependerat in cruce. Et ipse inter quatuor Ecclesię candelabra numerandus Augustinus, cum febri correptus uitę sibi finem imminere conspiceret, psalmos, qui poenitentiales dicuntur, conscribi et ante se legendos parieti affigi iussit. Eos dum legeret, lachrymas hubertim fudisse dicitur. Neminem ad se accedere


11. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

Trasillę, beati doctoris ac pontificis Gregorii amitę, in uisu sanctus Felix pontifex apparuit. Qui sedem illi ostendens multa luce renitentem: Veni — inquit — te enim hęc sedes manet. Postero die Trasilla febri implicita ęgrotauit. Iamque in ipsius morbi accessione uehementer anxiabatur, cum Christum uidit, atque ad eos, qui aderant: Facessite hinc — ait — abite! Ecce Dominus Iesus uenit. Itaque ad eum, quem uidebat, toto


12. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_510 | Paragraph | SubSect | Section]

de seculi huius miseria in consortium Dei Genitricis Marię recepta gaudiis perfrui coepit ęternis? Quid de Elizabeth illa dicam, quę longe felicior fuit, quod regis cęlestis ancilla esset quam terreni filia? Hęc ex febri iacens, cum ad parietem se uertisset, apiculę forte aduolantis tinnulo cantu admodum delectata, quasi iam angelos in cęlo, quo mox itura erat, concinentes audiret, et ipsa Deo laudes uoce ob langore tenui pressaque


13. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_627 | Paragraph | SubSect | Section]

eiusce uoti peracto biennio compotem se futurum gaudere coepit, utpote qui tum demum ueram uitam inchoaturus esset, cum hanc finisset. In obitu eius Ado monachus lętantium angelorum cantus audiuit. Duo pręterea, alter febri laborans, alter dentium dolore uexatus tactu corporis eius curati sunt. Siquis igitur uisionum reuelationibus parum credit, experimento credat operis. Palam est beatas esse animas eorum, quorum mortua corpora tanto


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.