Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: iniuria

Your search found 322 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 156-161:


156. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Osęe nostri humilitatem nec minus mirabilem pietatem! Qui mortuos faciebat reuiuiscere, passus est a uiuentibus derideri, et dum saluare uel unum hominem pergit, a multis ludibrio haberi sustinuit. Pręterea, licet omnis iniuria molestior sit, quę ab iis infertur, qui nobis cognatione aliqua coniuncti sunt, quam quę ab alienis irrogatur, et hanc tamen nobis in exemplum pati uoluit Dominus noster. Nam in Marco est scriptum, quod Iesus de monte descendens cum apostolis ingressus est domum


157. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

et accepta amisisti et a spe promissi futuri boni decidisti. Osculante ergo Iuda Dominum illi statim manus inferunt in eum, captum uinculis constringunt, uincto illudunt, conuitiantur et furore conciti ne manibus quidem temperant. Petrus uero in tanta Domini sui iniuria nequaquam cunctandum ratus educto gladio Malchum, pontificis seruum, ferit dexteramque ei amputat auriculam. Et qui pro se fortasse non repugnaret, pro eo, quem se chariorem habebat, certare non timuit. Sed furentis impatientiam arguens repressit Dominus et iam in alios


158. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

est, illi seruire uetatis, qui Filio suo unigenito non pepercit, ut uobis parceret, morti eum obtulit, ut uobis uitam donaret. Hancne tanto benefactori uestro rependitis gratiam, ut ab Ecclesię limine arceatis filios uestros, in qua diuino addicti cultui Deum laudent ab omni iniuria securi, ab omni terrenarum rerum solicitudine soluti? Quid, quęso, faceretis, si pro Christi nomine ad martyrium, ad subeunda tormenta, ad mortem patiendam euntes cerneretis? Totis, ut equidem reor, uiribus adnixi, ne id facerent, inhiberetis, obliti tantorum in uos


159. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici? O facinus indignum, o scelus non ferendum! Alapam dedit iniquus iusto, seruus Domino, suo Creatori creatura, homo Deo. Sed inspiciamus percussi mansuetudinem tolerantiamque iniuria affecti incredibilem! Poterat igni imperare, ut exurat percussorem, sicut exussit*** quinquagenarios regis Achab, qui comprehendere uenerant Heliam prophetam; uel terrę mandare, ut repenti illum hiatu absorbeat, sicut absorbuit Datan et Abiron, cum Moysi procaciter


160. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

Multiplicabitur — inquit — eius imperium, et pacis non erit finis. Hanc ipse quoque Dominus per Ezechielem promiserat dicens: Disponam eis testem pacis, testem sempiternum. Qui hanc pacem tota animi intentione assequi cupit, ne iniuria quidem lacessitus irascitur, sed offensas omneis ęquo animo ferens illum imitatur, qui in psalmo ait: Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus. Tu igitur, o Iudee, si aperte intelligis nihil prorsus prophetarum oracula cum Euangelio dissedere, nihil ab eo


161. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 588 | Paragraph | SubSect | Section]

**corr. ex illaqueantur ***corr. ex errant uinculis constringunt, tumultuantur, clamoribus obstrepunt, certant illudere capto. Hoc futuram psalmista cecinit et nondum nato in carne Domino de iniuria ei illata conquestus est: Gladium — inquit — euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut decipiant pauperem et inopem. Ipsum quoque Dominum in psalmis lamentantem audimus: Amici mei et proximi aduersum me appropinquauerunt et


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.