Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quatuor

Your search found 614 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 129-145:


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

cognatorum admiratus, simul inutilis pertesus belli, tandem necato Branislauo ex agro Rhacusano excessit. Corpus interfecti sepulturae permissum, atque Rhacusanorum opera ac expensis in Lacromę insulae coenobio, quae circiter quatuor stadia ab urbe abest, et ita cordi filiis fuit, magnifice pro cultu ciuitatis sepultum, extructo ei marmoreo, quod adhuc extat, monumento. Ex hac belli uexatione Rhacusanis animus simul et industria adiecta. Itaque


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

Fundos, ex quibus magna percipiunt commoda, per omnes Christianae ditionis regiones possident. Nemo fere in eorum collegium admittitur, nisi illustribus ortus sit parentibus. Atque quum quis eorum sacris initiatur, sacramento adigitur ne duobus armatis hostibus per metum cedat. In quatuor autem classes distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus, Magnum Magistrum uocant. Vna classis diuinis tantummodo interest rebus, sacrificiaque procurat, nec in bello uersatur, nisi forte hostis alienae religionis eos lacesseret.


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum ditione erant, circiter decem triremibus, totidem Cretae insulae, quinque Corcirae, Apuliae ciuitatibus, quas pignoris nomine id temporis Veneti tenebant, quatuor. Iam Turcarum classis omnibus necessariis rebus instructa in Cherronesum Thracium contracta erat, signumque proficiscendi expectabat. Itaque Bazethes designato classis praefecto Thaude Cossicio imperauit naues soluere,


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

atque Hellesponto educi, Euboiamque, inde in sinum Saronicum contendere. Constabat autem haec classis ex centum triremibus, centum et quadraginta dierotis, additis quinquaginta uarii generis turritis nauibus, quas inter rarae una magnitudinis erat, utpote quatuor millium amphorarum capax. In hanc praeter commeatum, ingentem belli apparatum, multiplicia armorum ac tormentorum genera, ligneam insuper turrim Turca contulerat, quam frustatim circumferri promontorioque Patrensi, quod ex


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

ad hostem terrendum numero, a Lodouico Aurelianensi in locum demortui Caroli Octaui Francorum regis suffecto, cum quo amicitiam, ut dictum est, nuper contraxerant, precibus impetrant, ut illas circiter duodecim turritas naueis, cum quatuor triremibus ad Crimanum auxilio mitteret, quas sane Massiliae et in caeteris Narbonensis prouinciae locis Galliarum nobilitas ad opem Rhodiis ferendam suo sumptu armauerat. Nam et Rhodii id temporis Turcas propter uicinitatem uehementer timebant. Iam Bazethes cum


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

causa insessa erant, effugium non pateret. Caeterum Veneti, ubi animaduertere Turcas dimicationem, ut ipsi credebant, haudquaquam subterfugere, statim in pelagus prouecti puppes hosti dederunt, nec praelium ulla ex parte committere ausi sunt. Quos Turcae eorum formidine abusi, dum per quatuor modo stadia probra ingerendo insecuntur, unam ex onerariis Venetam triremem, quas diximus grossas uulgo appellari, alteram Gallicam turritam nauim cursu adepti sunt, quae sane aut nauigandi tarditate, aut classicorum audacia a reliqua


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem opere et nauis hosti prorsus inuia efficitur, quandoquidem ex utroque eius latere nihil aperti patet, et propugnatores a missilibus tuti redduntur. Postridie eius diei Turcae missis quatuor tantumodo triremibus ― adeo Venetos iam coeperant contemnere ― quae de proximo hostibus ignauiam obiciendo illuderent, atque ad parem nauium numero pugnam eos prouocarent, e Cyllenio promontorio soluunt, in Corinthiacumque sinum, quem diximus Patrensem uocari, cum


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

― quae de proximo hostibus ignauiam obiciendo illuderent, atque ad parem nauium numero pugnam eos prouocarent, e Cyllenio promontorio soluunt, in Corinthiacumque sinum, quem diximus Patrensem uocari, cum reliqua classe ingrediuntur. Venetus imperator, conspicatus quatuor hostium triremes longo a suis interuallo diductas, tuti tantumodo, mercatorum ritu, memor, in eas duodecim longas naueis ex suis emisit. Turcae siue hostis contemptu, siue effugium desperantes, in aduersas Venetorum acerrime inuehuntur naueis. Christiani


137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti possunt, quod uis tempestatum, commeatusque penuria nos uehementer afflixit, posteaquam agros eorum omni clade euastauimus, magnaque ex parte mortales in illis regionibus inuentos abduximus. Ex quibus quidem adducta sunt in Bossinam circiter quatuor millia captiuorum, reliqui uero, quos fame enectos trahere difficile erat, interfecti, e quorum numero ducentos utriusque sexus, qui forma et aetate conspectiores uisi sunt, selectos tibi muneri misimus, praeter eos, qui e communi praedae aceruo ad quaestorem tuum de more relati


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

omni, quem per acerbissimas exactiones spatio multorum annorum coaceruauerat, quinque et uiginti sarcinariis mulis imposito in Germaniam ad Maximilianum, Friderici Caesaris filium confugit, relicto hostibus regno, quod quatuor fere annos post mortem fratris filii obtinuerat, omnibus auaritiae ac crudelitatis operibus in suos aeditis, ne scilicet imperium aliis artibus, quam quibus illud parauerat, gereret. Hunc in modum prius Alfonso Secundo Neapolitano regi regnum, Lodouico deinde Sforciae Mauro


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

ut fama est, dolore agitatus propter Apuliae urbeis, quas Veneti pignoris praetextu, ut ante dictum est, obtinebant, Bazethem ad urgendos bello Venetos uehementer incitabat. Missae igitur sunt ad intercipiendos hostiles lembos ab Hieronymo Contareno ad classem legato quatuor triremes, e quibus una Istrica, treis reliquas antecedens, regionibus explorandis praemissa ad Sasonem insulam accessit (inde Brundusium breuis traiectus intercedit). Et quum ad hanc insulam, qua ea in Apuliam uergit, sub solis occasum applicuisset, nautae remigesque totius


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcaicam continentem uergit, ex composito reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis deprehendi posset. Tres autem biremes Turcaicę, per id tempus Aulone forte emissae litori, cui Ceraunii montes incumbunt, alligatae stabant: distat autem ab hoc litore Sason insula circiter quatuor et uiginti stadiorum interuallo. Turcae igitur quum e signo ab Eremita dato Christianam nauim in proxima statione esse intellexissent, armis caeterisque rebus ad pugnam neccessariis expeditis, nocte intempesta silentio ad hostilem accedunt nauim. Vbi quum omnia neglecta atque


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

uento satis acri impulsas Methonem uersus petere, ocyus cum aduersis nauibus hosti occurunt. Vndecim Venetorum triremes, conspectis hostibus obuiam uenientibus iter prosequi non ausae, extemplo qua quamque metus impulit dissipantur, non suo magis quam publico emolumento. Quatuor reliquae classicorum simul audacia, simul rei nauticae peritia, infausto tamen incoepto in Methonensem elabuntur portum. Fit enim saepe, nescio quo fato, ut quemadmodum potio medicata, ad uim morbi leuandam data, plaerumque


142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

non credat, nescio quid aliud quam Deum colit, gratias egit, quod se urbis eo ipso die, quo ei subsidium importatum esset, compotem fecisset, deinde militum uirtute collaudata, pręmiisque ex cuiusque merito ornata, quatuor prouinciarum praefectos, quos Turcae sangiacos uocant, quod per timorem segnius muros subissent, ignominia notauit, prouinciasque quibus praefuerant ademit, atque in uincula capite puniendos coniecit. Verum quum deprecante Achimathe Cossicio (is erat regi


143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

tollitur. Alexander Sextus, pontifex Romanus, Hispanus natione, ille, qui ante pontificatum Rhodericus Borgias appellatus est, de quo supra etiam meminimus, dum esset cardinalis quinque liberos ex quadam adultera Romana fęmina tulit, quorum quatuor mares fuere, quos inter natu minimus Caesar praenomine, dux Valentiniensium nuncupatus, audacia atque crudelitate quum in suos, tum in alienos ita notus extitit, ut omnis fere memoriae barbariem libidine atque importunitate aut supergressus sit, aut adaequarit. Hunc pater, pecunia,


144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

aut per se domesticis armis attritum euerteretur. Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo et iusto matrimonio susceptos. Ex quibus praeter foeminas quatuor duntaxat mares tunc supererant, caeteris, ut fama est, partim ueneno patris opera ob defectionis suspitionem necatis, partim morbo absumptis. Horum maximus natu Cichanes appellatus est. Post hunc Achimates fuit, deinde Corguthes, ultimum Selynem uocarunt.


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

admiratione paululum uelut attonitum silentium tenuisse, mox renidentem dixisse habitum corporis filii sui audacię atque animi elationi haudquaquam respondere. Nempe Scythae eos maxime magnis rebus gerendis idoneos putant, quos specie corporis excellere uident. In hac pugna ex Selynis exercitu quatuor millia caesa esse dicuntur, uictores uero circiter quingenti desiderati sunt. Hinc in Tauricam chersonesum fugit; praetorianorum gratiam aucupatur; hi Selynem sibi regem dari tumultuose flagitant; Baiazethem assentiri cogunt;


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.