Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: ui Your search found 228 occurrences
1 2 3
Occurrences 112-186:112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section] reddidit, acceptis sexaginta millibus nummum aureorum, eo sane precio, homo auro deditus, animi dolorem, quem ex regni Hungarici repulsa conceperat, solatus. Aegre enim tulerat Matthiam Coruinum, nouum hominem, in regem ab Hungaris cooptatum, se magis ui deiecto quam liberis praeterito suffragiis. Etenim conuentus Hungarorum principum audita Ladislaui Posthumi morte Fridericum Caesarem, sanguine illi coniunctum, regem, ut quidam affirmant, designarat. Caeterum postea quam Matthias regnum sibi stabilitum esse intellexit, existimans diadema et
113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section] hominibus nisi auspice coelo uana persuasione euenire credant. In quam
sane opinionem etiam summi aetatis nostrae sacerdotes admiratione presentis fortunae
declinant, eo magis quia scelestissimis quoque ad magna queque sacerdotia per ambitum
aditus iam pateat, quasi id potius astrorum ui quam Dei eueniat arbitratu, quum populo
moribus suis consentaneus princeps contigerit.
114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section] finibus princeps extiterit, quin ab eo amicitiam ac pacem precario postulauerit. Atque cum ei nouitas generis non modo ab externis, sed etiam a ciuibus obiceretur, saepiusque ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis periculum euitare. Itaque facile in odio gratiam fingere solebat, latente tamen dolo concordantes
115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section] in corpore. Cur igitur Hungaris externum regem imponemus, lingua, moribus, institutis a nobis differentem, et quem, quum usus postulauerit, non nisi adhibito interprete alloqui poterimus? An non sine dedecore nostro, tanquam ui coacti, aut nostrorum ciuium inopia in alienas leges, qui semper caeteris imperauimus, ultro cedemus? O si Attila, quo duce maiores nostri (ab ultima Scythia digressi) atque Tanai amne superato terras usque ad Britannicum oceanum multis illustribus uictoriis emensi sunt,
116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section] extra solum Hungariae natus nostris suffragiis, quod et fieri debet,
et procul dubio futurum est, assecutus fuerit. Quis enim est, qui in Matthiae Chuniadis
locum iure propinquitatis rex eligi debeat, quando ille, praeterquam quod nouus homo
extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non
modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum
117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section] uestri non nisi suffragiis uestris et acquiri potest, et dari debet. Nempe hae sunt Hungarici regni uires, ut circumiectae nationes magis cogitent quemadmodum Hungaros offitio demereantur, quam ut quicquam noui consilii in eos audeant inire. Quum igitur nulla externa ui ius regis cooptandi uobis imminui possit, nemo est qui Boemorum regi Vuladislauo a uobis debeat anteponi, propterea quod in rege creando duo uobis maxime spectanda sunt: alterum, ut in extincti regis locum proximus quis sanguine, licet id fortunae omnino sit munus, sufficiatur (loquor
118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section] nec talem animo cupiditatem unquam admisisset. Verum haec res auertendę suspitionis causa pro tempore silentio pressa est, ne uulgata eiusmodi officeret consilio: nam omnia munitiora Hungariae loca regis Matthiae filius praesidiis obtinebat. Qui quidem se regem fore haudquaquam desperabat, sed ui magis quam causa fretus paruam admodum gratiam apud optimates iniuerat, propterea quod licet oratores eius ad praeces uersi nobilitatis conuentum humillime ambirent, attamen, ut paulo post apparuit, exercitum ad uim inferendam, si preces parum processissent, nequiquam sane
119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section] Matthiae filius clausa iam regia, aduersariisque ab eius aditu prohibitis, atque cum fautoribus suis, tum thesauro locisque, quae praesidiis obtinebat fretus, paternum ad se regnum deferri haud dissimulanter petere incipit, minaturque se illud, si non licuerit optimatum uoluntate, ui occupaturum, atque armis ius suum defensurum. Atque quo plures sibi ascisceret fautores, Petrum cognomento Insanum, Colociensium pontificem, Visegradensi educit custodia, in quam ob ferox maxime ac intractabile ingenium a rege Matthia alienae insolentiae
120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section] coactus narraui, magnoque sacerdotum, quum et ipse sim sacerdos, dedecore scelus
ipsum duntaxat commemorando execratus sum, quo caeteri religione sacri tam foedo
deterriti exemplo caueant sibi. Quandoquidem uel hac precipue causa rerum gestarum
cognitio sit salubris: etenim ui atque instinctu naturae pudor audiendi, quae turpiter fecimus, nos uehementer reuocat ad honestum. Sed iam eo, unde deflexit oratio, reuertamur.
Hungariae ducum superuentu perculsis.
Confestimque acie instructa signa canere collemque subire, quem factio aduersa insederat, ac hostem inuadere iubet,
clamitans aequum esse Hungaros pro sacro diademate,
quod non priuatus quispiam ui detinere, uerum in senatus potestate more maiorum esse
debet, pro thesauris publicis, quos ut Matthias congereret maximos, regnum et communem patriam crebris, ac iisdem asperrimis exactionibus pene spoliauit, acriter
pugnare, nec ullo pacto sinere pueri inductores ac
caeterisque externis bonis, humana contemnit, nec prorsus quemquam uenerandum putat, cuius maiestas
nocere nequit. Quin etiam, non tam qui benigne cum Hungaris faciunt, quam qui non
sinunt esse iniurios admirationi apud eos sunt. Illa enim immanis feritas ui quidem
frangi potest, comitate uero nunquam fere mitescit. In hoc igitur totis uiribus incumbe,
ut pecunia, militibus, armis, equis, amicis aut abundes, aut saltem non indigeas. Nam
paupertas caeteris forsan regibus, quibus scilicet nobilitas sola auctoritatem tueri
si tanta cura esset regibus, quanta cupiditas est imperii etiam per
nefas proferendi, profecto neque tantis laboribus ac periculis regna parari uideremus et
parta sine ullo fere negotio retinerentur. Propterea quod ea est uis amoris, ut sibi uiam
ultro aperiat, quo armatae acies ui penetrare nequeunt. Puto te puerum a praeceptore, qui
te literis instituit, dum lectioni poëtarum das operam, aliquando audiuisse Scyllam Nisi
filiam amore accensam hosti patriam prodidisse, et eo Minoa amore duce peruenisse, quo
armis irrumpere non poterat. Qua quidem fabula eruditi uiri
beneficentia ueluti ariete quodam
prosternit.
Cur igitur, rex Alberthe, maximis periculis ad ea pergis, quae si tibi Hungari, ut forsan pro certo habes, dediti sunt, ultro tibi cessura sunt? Quum praesertim possessio, in
quam beneuolentia inducimur, diuturnior sit ea, quam ui et armis occupamus.
Quandoquidem benefitiorum gratia perpetua est. Pone igitur hostiles animos: licitum est
tibi Hungarorum in te studia sine cede et sanguine experiri. Nam praeterquam quod
inhonestum atque impium est fratres inter se bello decernere,
iustior est uictor euadit. Tute autem probe nosti, quam paratus accesseris ad bellum aduersus Hungaros
gerendum, qui sane ac si ulla alia circa gens, armis, uiris, equis, pecunia, caeterisque rebus,
quae bello usui sunt, quam maxime abundant, nec profecto cuiquam nationi aut corporum robore, aut ui animorum cedunt.
At forsan nihil ambigis Deum tuae causae, ueluti, ut tu arbitraris, iustiori, si bellum
susceperis, secundum exitum daturum? Tuam autem causam iccirco iustiorem esse credis,
eo quod in Pestanis comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum
es
orationem:
Si armis uobisue inuitis, proceres, regnum Hungariae imperio meo adiunxissem,
subiret forsan hoc tempore animum meum de uestra in me uoluntate dubitatio, propterea
quod, qui ad parendum ui coguntur, aut illum cui parent odisse per timorem solent, aut
certe obsequio colere simulato, quandoquidem uictoriam insolentia ac imperia semper
fere importuna consequantur.
At quoniam et suffragiis uestris plane liberis ac
meritis mirifice parci sint.
Per idem fere tempus
multi principes uiri, qui metu Matthiae Coruini domo
profugerant, atque uoluntarium consciuerant exilium, in patriam reuersi patrimonium
partim ui atque armis, partim dolo recuperarunt. Tantus erat cum legum, tum regiae
maiestatis nondum stabilitae contemptus. Regna enim, ut caetera fere omnia, quo robur
suum acquirant, tempore maxime indigent.
enim
altissimam discutere multis in locis glaciemque dolabris cedere, quo uiam aperiret, miles
cogebatur.
Agriam tandem, ad quam urbem Alberthus castra habebat, peruenit, multis
iumentis teneriorisque aetatis armigeris in itinere ui frigoris amissis. Alberthus fratris
aduentu cognito animaduertensque praelio esse cum Hungaris decertandum, praesidia,
quae per loca abs se occupata distribuerat, propere ad castra euocat. Itaque contractis in
unum copiis, ueluti extemplo pugnae copiam facturus, in aciem per speciem
equos. Cuspidis ictum artifici corporis declinatione patriaque disciplina uterque euitat: Sarmatae enim, et his finitimi Gotae,
Thracesque atque Illyrici, quoniam corpora munimento ferreo tegere non solent, paucique admodum loricis ex annulis ferreis utuntur, magis agilitate quam ui aperta pugnant
in equis, nec corpore erecto, uti cataphractis mos est equitibus, aduersam cuspidem
excipiunt, uerum subducunt sese occurrenti spiculo, aut umbone equestris scuti
illud
reppellunt. Nec sinunt in
Monuit deinde ab armis discederet, nec
Hungaros tot iniurias inferendo in se concitaret. Quin etiam desineret Hungarorum iudicio ac studiis impedimento esse, caueretque, ne eorum libertati in constituendo rege
moram frustra afferendo suam labefactaret libertatem, nec putaret ui agendum esse cum
Hungaris, quippe qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio
nunquam
Hungaris instare coepit, adnitens multum ad
obtinendum eius certaminis decus, in quo praemium uictoriae amplissimi regni
cum caeteris circa ciuitatibus consilio,
quae ad Thibisciensem spectant praefecturam, Paulum Cinisium, harum regionum praefectum, adeunt, de iniuriis Boemorum conqueruntur, obtestantur, ne se deserat, et quos
a Turcis, asperrimis hostibus, semper tutatus esset, eosdem a Boëmorum quoque ui ac
iniuria defenderet, nec pateretur ciues in conspectu prope suo bonis spoliari ab his
maxime, quorum armis ab externa ui tuti esse deberent, quippe quos aere suo, collato per capita tributo, alerent, quorumque principem, in regnum ultro
adeunt, de iniuriis Boemorum conqueruntur, obtestantur, ne se deserat, et quos
a Turcis, asperrimis hostibus, semper tutatus esset, eosdem a Boëmorum quoque ui ac
iniuria defenderet, nec pateretur ciues in conspectu prope suo bonis spoliari ab his
maxime, quorum armis ab externa ui tuti esse deberent, quippe quos aere suo, collato per capita tributo, alerent, quorumque principem, in regnum ultro accitum,
regem
sibi constituissent.
His Paulus ciuium querelis permotus
ubi tandem resciuit Thomae fraudem, unius, ut
fit, culpa omnibus sacerdotibus coepit succensere, iniuriam ferre aegerrime, atque de
lege in sacerdotes, quo dictum est modo, ferenda consilia uolutare.
Vuladislauus, quum haec palam in uulgus ferrentur, consilio magis quam ui, utpote
nondum in regno stabilitus, agendum censuit. Itaque et ipse ad consilium uocatus, quo
scilicet senatus consulta simul honestiora uiderentur, simul regis praesentia, quasi auctoritate eius interposita, rata forent, ire quidem per se noluit, ualetudinem excusans, licet
ea prospere
Memoriae proditum est Sarracenos, Arabicam gentem, quondam ex Sicilia, quam
armis magna ex parte iam occuparant, ingenti classe ad litora Dalmatiae
praedandi studio delatos, urbemque Epidaurum, Slouinorum armis iam fractam,
ui coepisse, ferroque atque igni funditus euertisse, ciuibus subito atque
improuiso malo perculsis, dum Epidaurii Slouinum terra
oppugnantem uix sustinentes noui insuper hostis insperato aduentu terrentur,
nec,
Romani pontificis tempore, Seuropylo
Dalmatiae regnum permissu Constantinopolitani imperatoris administrante,
Christianam susceperat religionem. Slouini simul religionis amore, simul
Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta, atque imposito in naueis
exercitu in Apuliam traiciunt, pulsisque e monte Gargano Sarracenis
Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidere, uerum etiam his quasdam
insulas, quae nunc quoque in eorum
neccessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius
gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu potioribus et qui
Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod
scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure
uiuere debet, his dominaretur, profiteturque principem se fore libertatis
recuperandae. Vbi Benessam soceri tyrannidem auersantem animaduertunt qui
huic
ut magis alium dominum quaesisse quam tyrannidem effugisse et ipsi paulo
post satis perspicerent, dum pro continuo ciuis sui imperio quotannis alium
atque alium dominum, et hunc externum sortirentur.
Et quia ui aperta pelli urbe tyrannus non poterat, id enim temporis Veneti
nullas fere, ut dictum est, uires habebant, rem astu hunc in modum
aggrediuntur. Per speciem legationis ad imperatorem Constantinopolitanum
mittendae creantur
magnifice pro cultu ciuitatis sepultum, extructo ei marmoreo, quod adhuc
extat, monumento.
Ex hac belli uexatione Rhacusanis animus simul et industria adiecta. Itaque
Slauinis Dubrauiae incolis inde ui pulsis uicum, et quicquid campi
interiacebat, moenibus circumseptum cum urbe coniungunt. Atque ita magnitudo
urbis breui duplicatur, tectis toto eo spacio exaedificatis. Et quoniam haud
paruo certamine Dubrauiam de Slauinis
studio fidem semper coluerint Rhacusani, eo maxime tempore
declaratum est, quo Georgius, Dardanorum ac Triballorum rex, Stephani
Nemagnae successor fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum
familia se recępit, ui magna auri secum allata. Nam quum senatus Rhacusani
fidei sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum, quo fere
tota Europa
id temporis magnopere
inimicitiis stolide susceptis adeo pertinaciter armis contenderunt, ut
absumpta eo bello magna ui auri, accisisque rebus suis, in detestabili scelere
unum ex Stephani liberis, qui natu maximus erat,
poscentibus non
ausus repugnare, in aciem copias eduxit, maxime ne, ut sunt Hungari elatioris spiritus,
pugnae subterfugiendae suspitionem Choruatis praeberet. Hungari nimirum et Choruati
perpetuas de uirtute controuersias inter se habent. Neque enim Dalmatae, quorum pars
potior est Choruatia, ui aut armis coacti, sed cognationis iure in Hungaricam concessere
ditionem. Itaque dum tuto consilio, in quo sane uera gloria consistit, temeritas ac auaritia anteferuntur, Choruaticum nomen prope extinctum est.
sibi iniecta, laetus procedit, paululum
extra suorum agmen equo insidens phaleris insigni, caeteroque habitu conspicuus.
Iamque portis proximus sublatam dexteram, fidei indicem, de more ostendebat. Tum qui
in ictum intentus agendae rei tempus expectabat, ignem tormento celeriter admouet, ui
cuius lapidea pila, terribili fragore excussa, Turcae frontem percussit, quem simul ac
disiecto cerebro iacentem sui conspexere, statim fugam arripiunt.
Itaque nostri, tametsi metu Turcicae perfidiae ad fraudem (quae procul a Christiano
homine esse debet) neccessario
finitimis Turcis, quorum armis tot iam
Christianorum regum imperia deleta sunt, neque Hungaris, quibuscum uetus societas, ut
ante dictum est, illis intercedit, seruire unquam in animum induxerint, quum utraque
gens illos bello saepius tentasset. Tales ergo non ui cogendi erant, uerum beneficiis conciliandi, atque mercede potius in partem quam in ditionem trahendi. Praeterea summae
dementiae fuit cum Polono, tantummodo tyrone milite laborisque intolerantissimo,
Turcas, gentem in armis duram, crebrisque expeditionibus exercitatam, bello lacessere,
ferme arma in Christianos mouit, nec
quenquam de his locum caepit, praeterquam duo ignobilia circa Istrum castella, Cellias
Moncastrumque, quae quidem in Carabogdanis, ut dictum est, fuerunt ditione, magisque
ab incolis destituta sunt quam ab hostibus ui capta. Sed ante quam ad Christianorum
clades accedam, quae Gemii interitum consecutae sunt, eius uiri fortunam, quo res paulo
ante perstricta magis in aperto sit, paucis attingam. Quod ut facerem, ea uel potissimum
causa adductus sum, ne uidear quempiam tanti sceleris falso insimulare.
adeo obstinatis animis bellum cum Turcis gessere, ut Homurathe e
Moesia pulso regnum quoque Dardanorum Georgio, nepoti ex fratre illius Lazari, de
quo supra meminimus, restituerint. Hic est ille Georgius, qui, ut proximo uolumine diximus, amisso regno Rhacusam cum magna ui auri se receperat, Rhacusanisque tum consultoribus tum deprecatoribus apud Hungaros usus regnum egregie recuperauerat,
Turcis ultro cedentibus et coitionem Christianorum metuentibus.
Homurathe extrema aetate extincto regnum Turcarum filio Mechmeti
interfluit, incolae Sabaciam dicunt;
Mehmethes ipse exędificauit, quo inde Pannonios Turcae incursarent. Alterum ad
Vrpanum amnem ab Illyricis regulis constructum, Iaizam, ut supra dictum est, uocant.
Vtrunque Hungari, duce Matthia Coruino, pulsis inde Turcis, ui coeperunt atque praesidiis nunc quoque obtinent.
Bis tantum cum hoste per se acie conflixit: semel cum Hungaris, a quibus haud
mediocri caede apud Taurunum oppidum in confluentibus Saui et Danubii situm, nunc
Nander Albam incolae nuncupant, est repulsus. Iterum ad
Sed meum non est turpem transfugae una uobiscum subire
notam, et amicorum charissimis tanti dedecoris, simul et periculi esse causa, atque
alienum scelus meum ipsius, fuga patriam relinquendo, facere, in exilioque per dedecus
degere studio consulendae uitae, si non regia nunc ui, at certe morbo mox omnino interiturae. Proinde quemcunque exitum mihi dederit fortuna, eum haud inuitus subibo.
Atque ita uultu interrito, eodemque animo, quo locutus erat, collum laqueo frangendum
carnifici praebuit. His de Othomanorum origine atque imperio, Turcarumque moribus
se a frigore defensuros. Verum his longe secus quam sperauerant res cecidit.
Regressi enim pene seminudi e Polonia circa Istrum, ut diximus, adeo atroci uexati sunt
tempestate, ut paucis diebus magna ex parte interirent. Nec quisquam ferme ex gregariis superfuisset militibus, insolita ui frigoris saeuiente, nisi propere in Moesiam traiectos
mitius coelum et pagi Turcaicae ditionis excepissent.
Circumistrana terra niue gelu concreta oppleta erat. In ea corpora fame ac longi
itineris labore defatigata sternere cogebantur,
uirum,
nec fortunis, nec dignitate quidem contemnendum, aut ad nouam religionem suscipiendam
cogerem, aut, si nostris sacris initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem. Nam
ex his duobus alterutrum tibi omnino est subeundum. Est enim Machometanis legibus cautum, ne rationibus, sed ui et gladio in defendenda religione utamur.
Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita
respondit:
Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata
nunquam persuaderi
poterit me quicquam tale admisisse. Satis enim constat Christum, Dei sapientiam, suis
non iussisse, ut alieni ritus irrisione, sed uitae sanctitate religionem tuerentur. Atque iccirco sicut non cogimus quemquam ad sacra nostra suscipienda, ita a uere religionis cultu ui
aut tormentis deterreri nequimus.
Quare nemo inimicorum meorum sibi persuadeat me ullo mortis genere proposito
posse auerti a religione, quam et ipse Machometes, quem uos Dei nuntium appellatis,
approbauit, asserens Christum e spiritu diuino natum ueritatem
cuius animum nec gloriae
cupiditas tangeret, nec infamiae turpitudo morderet, rursus manus ad coelum tendentes
regem Matthiam Chugniadem Coruinum amissum quasi uiuentem impares desiderio
implorabant. Hunc unicum regem fuisse praedicabant, qui non modo ciues suos ab
externa ui tutari, sed etiam imperium suum augere nosset; Vuladislauum cum perfida
Turcarum gente foedere iungi, nempe qui plura nefanda facinora per pacem et inducias,
quam dum bellum gerunt, perpetrent, incursiones in agros de improuiso faciant,
non procul ab Othri monte circa
Peneum amnem substitit, euentum oppugnationis expectaturus, ratus oppugnationem
ignobilis, ut nunc est, urbis, quam per se subiret, regi parum conuenire, simul ut ex proximo, si usus postulasset, auxilia suis posset submittere. Statuerat enim non nisi ui capta,
aut oppidanorum uoluntate dedita Naupacto ex illis regionibus abscedere. Nam quum
totum Corinthiacum sinum, quem nunc Patrensem uocant, in ditione haberet,
Naupactum in faucibus ipsius sinus sitam a Venetis obtineri aegerrime ferebat.
Venetus imperator ubi cognouit
nec formidarent periti rei nauticae imperitissimos.
Haud irrita cohortatio fuit: Christiani enim totam in uirtutem spem reponentes
negotio non defuerunt.
Itaque magna ui in hostem conuersi Turcas, qui in Venetam
nauim transgressi erant, partim obtruncant, partim exturbant, non sine manifesta Dei
ope. Nam quum acerrimam treis fere horas Veneta triremis oppugnationem sustinuisset,
subito uentus e terra coortus
nauis usa sese ad suos recepit, octo longis hostium nauibus tormentorum ictibus demersis, suorum uero paucis uulneratis, paucioribus interfectis. Galli
enim, ut fere et caeteri Oceani accolae, in nauali bello mira utuntur disciplina, adeoque
operibus ac tormentis instruunt naues, ut pene nulla ui expugnari queant. Etenim praelium turritis maxime nauibus inituri quicquid aperti inter proram et puppim est, id totum
opere in formam carinae structo atque testudineato obtegunt, quod quidem ex ualidis
asseribus unius pedis interuallo inter se uinctis, pluteis superiniectis ad militaris uineae
ritu, memor, in eas duodecim longas naueis ex
suis emisit. Turcae siue hostis contemptu, siue effugium desperantes, in aduersas
Venetorum acerrime inuehuntur naueis. Christiani quoque e diuerso suas triremes in
hostem tam temere irruentem concitant remis. Itaque ui magna telorum eminus utrinque
coniecta confligunt. Caeterum Turcae, quum tres eorum triremes ex concursu grauiter
laborarent iamque collabefierent,
his relictis in integram transgrediuntur nauim, receptique celeriter in interiorem
ortus, qui quidem ultimus Vicecomitum Mediolanense obtinuerat imperium iustiorem se
ipsius Philippi haeredem existimabat, animo ualde laborare coepit, quanam potissimum
arte imminens eluderet fatum. Iam enim iusta ultio appetebat pro fratris filio nefarie
necato, alienoque imperio ui oppresso. Neque enim, ut impii arbitrantur, Deus negligit
mortalia, quamquam hoc seculum seu mortalis uitae curriculum uidetur potius esse naturae quam iudicii.
Itaque dum ab se pestem auertere conatur, Galliarum prius pariter et Germaniae
principibus nequicquam in nouum
Galliarum prius pariter et Germaniae
principibus nequicquam in nouum Francorum regem solicitatis, aduersus Gallicas copias
iam Alpes transgredientes atque in se aduentantes parat exercitum, propriis uiribus tandem sese postea quam externa deerant auxilia defensurus. Coacta igitur magna militum
ui castra in Ligustico agro ad urbem Alexandriam ducem exercitus sui locari iussit, ratus
et eo Gallos, ut euenit, primum irrupturos, et tutius se ibi quam in agro Mediolanensi
cum hoste dimicaturum: quia si quid aduersi cecidisset, minore hominum consternatione
id futurum esset,
enim circiter et uiginti
stadia ab utroque distat litore. Circuitu patet centum et quadraginta millia passuum,
frumenti, uini, olei, pecoris, xyli quoque admodum ferax est.
Igitur Triuisanus, ui magna pulueris
his Hispanorum copiis, quas ipse in Sicilia id
temporis habebat, ad Cephaleniam proficisci, atque inde pulsis Turcis Venetorum ditioni
insulam adiungere. In quam quidem sententiam quum regem facile induxissent,
numerata Hispanis militibus ingenti ui pecuniae Cephaleniam una cum Consaluo
repetunt. Ibi dux Hispanus expositis in terram militibus, situmque ac moenia oppidi
prius contemplatus, turrim ligneam, quae muros oppidi altitudine adaequaret celerrime
exstruxit, qua muris admota, hostibusque, qui obsistebant, missilibus
expositis in terram militibus, situmque ac moenia oppidi
prius contemplatus, turrim ligneam, quae muros oppidi altitudine adaequaret celerrime
exstruxit, qua muris admota, hostibusque, qui obsistebant, missilibus submotis, oppidum
intra paucas horas, postea quam oppugnari coeptum est, ui coepit.
Quo in potestatem Venetorum reddito, ipse cum militibus suis captiuisque Turcis, et
caetera omni praeda, quam in oppido nactus fuerat, in Siciliam, unde profectus erat,
confestim enauigauit, ne ab iniquo bello abesset, quod aduersus Fridericum
Neapolitanum
pone secuti erant seque deduxerant, ad coenam inuitat. Vbi quum quidam uictoriam eius
diei uerbis per assentationem, ut fit, extollerent, rex affirmauit multo melius quam sperarat rem Dei munere contigisse. Etenim , inquit, hosteis putaui aereos, plumbeos inueni .
Nempe Turcam Methone ui capta Venetorum contemptus perinde incesserat, ac si uictoriam non magna ex parte casus, sed uirtus omnino sibi uendicare posset. Quae quidem
uerba literis quoque, quibus huius expeditionis successum quibusdam amicis scripsit,
inseri iussit, usus sane solutiore quam eius mos erat
trucidarunt, partim uiuos coeperunt, Venetis extra iactum teli litore
submotis atque inspectantibus.
Imperator Venetus triduo per Ambrachium sinum uagatus magno cum periculo per
fauces euasit. Etenim e castellis in faucibus ipsius sinus utroque ex latere positis ingenti
tormentorum ui est petitus. Omnes tamen naues, praeter unam Dalmaticam, fortunae
beneficio integras inde eduxit, quae quidem et ipsa haud eo loci percussa fuit, ut aut ita
undam acciperet, ut pessum iret, aut difficulter refici posset. Egressus sinu Ambracio
Venetus imperator oppidum in
nec uiuis uerum iter ad felicitatem
ostendit, et uita functis communem cum bestiis beatitudinem pollicetur, atque quum
uideret uir callidus Christi religionem ad animi puritatem ueritatisque contemplationem
omni ex parte institutam esse, tantisque miraculis fulciri, ui et uoluptate proposita,
duobus sane efficacissimis humanis affectibus, sectam suam munire ac tueri praecepit.
Quare scito solam Christianam religionem ueram censendam, et Christum, ut ipse recte
affirmat, uiam, ueritatem et uitam esse.
Quod ubi Thalysmanus
deditione traditas in ditionem
redegerunt. Quas sane urbes Caesar, Valentiniensium dux, homo omnibus sceleribus
coopertus,
atque ad perturbandam Italiam natus, ipsius Alexandri pontificis filius ex
adulterio susceptus, ui tenuerat pulsis inde iustis possessoribus, mortuo deinde pontifice
amiserat. Neque enim licet per leges uectigalem agrum auferri ab eo, qui conduxit, aut
eius successore, quandiu uectigal pendatur. Et quoniam nos huius uiri mentio admonuit, quo sane nihil immanius aetas nostra
Igitur Veneti, abusi Maximiliani absentia, Carnos Histrosque, quatenus hae gentes
ad Maximilianum pertinebant, suis per se copiis inuadere statuunt. Itaque nullo hoste
occurente intra paucos dies, quicquid oppidorum ac uicorum in finibus Veneti imperii
Alemanus tenebat, partim ui, partim hostium uoluntate, arcium praefectis pecunia corruptis, in potestatem redegerunt. Fuere autem ad septuaginta prope loca muris septa,
quae in Carnico atque Histrico agro de Maximiliani patrimonio Veneti tunc coeperunt.
Hac uictoria, tametsi
non defuit Castonem a Vasconibus, popularibus suis, per iram interfectum, quos sane segnius signa inferentes pugnamque
remittentes ferro ac uulneribus in hostem redigere coeperat. Porro Vascones, quemadmodum et Hispani, eius ingenii sunt, ut facilius blanda oratione quam ui ad officium
impellantur. Sed quia eodem tempore Alfonsus, Ferrariensium dux, cum auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis intulit, spe metum aequante.
Caeterum Hispani non modo ab equite suo, sed etiam a duce militiae imperito ―
inierant ― incolumes superfuerant,
locumque in quo dimicatum est praelio functi haudquaquam deseruerant, sensu forsan
casus ducis, qui militum animos consternare solet, non nisi peracta pugna ad Gallos
perueniente. Victores hostibus fugatis uerius quam uictis Rauennam ui irrumpunt,
praeterque commeatum, quem diximus eo importatum ab Hispanis fuisse, bona ciuium
diripiunt. Mox conquisitum Castonis Fuxii corpus, curatumque et feretro impositum,
Mediolanum ad sepulturam deuectum, ibique pro tanti ducis ac regii consanguinei dignitate omni rerum
filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio
et miti pectore charitati erga sobolem paulatim cedente, postremo addidit sermoni,
cauerent, ne sibi filium interficerent, id scilicet fortuna agente, ut esset, qui patrem mox
necaret.
Hac habita oratione sagitta, qua potuit ui arcu excussa, signum pugnae dedit.
Duces regii in suos quisque ordines confestim se recipiunt: mox clamore sublato, qui
quidem tubarum sonitu tympanorumque pulsu confusus multo terribilior auribus
accedebat,
ob
communem Turcaici nominis utilitatem cum parente, nedum cum fratre dimicaturum;
etenim nefas esse, quum nulla eiusmodi subsit causa, in coniunctum sanguine hostilia
agere. Praetoriani, agrestes homines pinguique ingenio (et sunt fere omnes ex Illyrico,
pueri admodum parentibus ui ablati, qui, ubi sacris Machomethanis imbuti linguaque
Turcaica eruditi adoleuerint, praetorianis adscribuntur), existimantes Selynis orationem,
quia ex ipsorum uoto mittebatur, honestati haud repugnare eumque recte sentire, atque
aequa postulare, odio in Achimathem
Vnde satis apparet Selynem et consilio et animi magnitudine auum longe
superasse: nempe qui clade dissimulata hostem secundae pugnae fructum sentire
haudquaquam passus est, Tauri urbe, sede regia, statim a praelio occupata, indeque
magna fabrorum ui, ut demonstratum est, Constantinopolim abducta. Itaque regulus
admissi conscientia aduersus Turcarum uim armis se tueri parabat.
Selynes animaduertens Alaudolam unum ex omnibus Minoris Armeniae regulis
neque legatos ad se mittere, neque ipsum ad se uenire, neque sibi fuga
se consilio inito Alaudolam adeunt, monent ut sibi, liberisque suis et regno prospiciat,
claementiamque potius uictoris quam uim experiatur. At ubi uident regulum deditionem
auersari, ac malle mortem oppetere quam manibus hostium se ultro offerre, rati tolerabilius seruitium deditis fore quam ui subactis, paciscuntur cum Selyne, ut quos agros
tenuissent, eodem modo in posterum quoque tenerent; hominem circumsistunt atque
uinciunt, uiuumque ad hostem adducunt. Quem Selynes, ut erat amicis, nedum hostibus
implacabilis, extemplo iugulari iussit, regionique cui ille
urbem
nobilem, peruenere, confluunt, deinde ambo in unum abeuntes nomen Ponticum mare
eodem alueo subeunt. Sigismundus de hostium aduentu certior factus confestim exercitum misit, qui hostem Panticapem traicere prohiberet, atque cum illo ex occasione
manum consereret. Igitur Poloni ui tormentorum ingenti cis Panticapem disposita
hostem ab ulteriore ripa procul summouent, transmissoque amne in perculsum
Moschouium signa inferunt, atque haud parua cęde aedita hostem in fugam compellunt,
totoque campo, qui inter Panticapem et
sunt plaerique sacerdotes ad fallendum et dominationem captandam callidi, ignauiam regum in consilio habens, totas imperii uires paulatim ad se trahendo, eo magnitudinis deuenit, ut regia auctoritas in dies despectior breui fere extingueretur. Adempta regibus ui imperii, equites quoque, quorum opera res Aegyptia stabat,
modo in commeatus mittendo atque in uarios militares usus ablegando, modo tamquam
emeritos in agros deducendo, prope exauctorauit, nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum
aedificiorum magnificentia, coeli temperie ac salubritate, simulque soli hubertate, fontium fluuiorumque amoenitate, fructuum copia nulli in tota Syria secunda ― Gazam contendit,
praemisso cum parte copiarum Sinone Macedone, qui, prius quam ipse eo accederet,
urbem aut ui, aut uoluntaria deditione in suam redigeret potestatem, quo ibi praesidio
imposito Caërium petiturus hostes post terga non relinqueret. Substiterant Gazae octingenti circiter equites Cercassi cum impigro et acri duce Casalio Iamberdino, caeteri, qui
proximae cladi
iniecto igni homines pariter et equi comburerentur; in aliis sudes, stipites acutos defigit, atque
hęc leuibus cratibus terraque occultanda fraude contegit. Iam coeperat admouere exercitum ad urbem Selynes copiam pugnae hostibus pro portis facturus, aut Cercassis certamen detrectantibus ui in urbem nulla fossa propugnaculisue munitam
irrupturus, hostilis fraudis ignarus, quum quidam Geticae nationis transfuga Turcam adit, fraudem indicat, monet ut fossas terra opertas et coecum uallum caueat,
uixdum pubes uxorem duxit. Sed Turcaica nequitia hoc consilio ualidior
fuit. Nam quidam satrapes Turca flore illius aetatis accensus, et erat insigni forma puer,
obiecta parentibus fraude, quasi regio imposuissent conquisitori, quod puerum, ne
abduceretur, matrimonio deuinxissent, Sinonem ui e manibus parentum abstractum in
domum suam recepit, iussitque de caetero secubare.
Ille diuortii impatiens, eo magis
quia cum uxore religio quoque Christiana erat relinquenda, clam ad uxorem uentitare et
cum ea coire. Quod
spem non respondisse, repetit oppugnationem,
pugnae cura Ionae Dalmatae demandata. Qui rei militaris haud imperitus, existimans
non minus in rem esse suos conseruare quam hostem affligere, cum robore militum cautius ad muros succedit. Nam priusquam manum cum Cercassis consereret, magna ui tormentorum (
nulli uis illata, et quia urbem non captam, sed liberatam Selynes uideri
uolebat, et quia, ut fortis est armatum hostem persequi, ita magnanimi inermibus
parcere. Velim Christiani hanc Machomethani hominis mansuetudinem in expugnandis
urbibus imitarentur, quorum plaerique, quum urbes ui capiunt, non modo caedibus ac
direptionibus non temperant, sed etiam ubi egesserint omnes deuictorum fortunas, in
pudicitiam foeminarum, ne religione quidem sacris parcentes,
impii homines impetum
faciunt, putantes tum
iniecto belli metu coëgerunt tuta potius quam honesta sequi. Itaque
hospitali fide ac religione uiolata, nullaque suae dignitatis habita ratione, Thomam uinctum hostibus Abdias, summus Machomethanorum sacerdos, tradidit, imitatus
Alexandrum Sextum, pontificem Romanum, qui ingenti ui nummum aureorum a
Bazethe, Selynis patre, accepta, ut supra demonstratum est, Gemium, Mehmethis filium,
ueneno sustulit. Pari tamen in scelere Machomethanus Christiano minus turpis extitit:
alter enim metu, alter auaritia ab honesto recessit, quamquam sunt, qui
qui ad uiscera tendens pulmone celeriter exeso ― et erat illi assiduo opii usu totus
fere affectus ― intra quadraginta dies eum absumpsit.
Hic uitae exitus fuit Selynis. Qui quidem septimo et quadragesimo aetatis anno,
imperii uero octauo mortem obiit, nulli maiorum suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum cognomento, qui multum terrarum
Turcaico imperio adiunxit, audacia pugnandi longe superauit, uictoriis prope aequauit,
nec Omurathi proaui gloriae cedit. Ille pluries collatis signis cum hoste dimicauit, hic
passurus sit, accuratius considerandum. Itaque prius
quam Hungaris arma inferantur, Polonum ab auxilio illis ferendo ad sua potissimum
tuenda auertendum, distinendumque ne Hungaris possit succurere, censeo. Quum omnes,
et imprimis regem in suam adduxisset sententiam, magna ui auri ad Thatarum,
Polonorum accolam, missa, eum ad fines regni Polonici deuastandos perpulit,
Sigismundumque proprio bello domi occupatum Hungaris coniungi prohibuit, tametsi
Polonus Thataros comisso praelio ingenti caede a finibus suis submouerit. Nec satis
uisum Turcis
distantem, Mehmethes, Salomonis proauus, in Moesico Turcaici
imperii agro Syrmiensibus regionibus commodius incursandis ad ripam Saui construxerat. Septennio post Matthias Chugniades Coruinus credens ceruicibus Hungarorum
impositam magno suorum militum detrimento de Turcis ui coeperat, tandem sexto et
quadragesimo anno Turcae receperunt.
Turca Sabactio in potestatem redacto, satisque explorato nullum Hungarorum
exercitum in proximis esse regionibus, Sauum ponte confestim iunxit,
ponte confestim iunxit, copias in
Syrmiensem agrum transportaturus atque e regione Tauruni castris positis collocaturus,
quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum
incuteret, et Hungaros a ferendo ea parte obsessis auxilio deterreret. Caeterum eo ponte
ui tempestatis deiecto atque amnis rapiditate in Danubium ablato, alium pontem facere
paulo supra Taurunum oppidum instituit, quamquam ea res apud quosdam Turcarum in
religionem uersa est, qui metu, ut fit, interprete censebant nec pontem reficiendum,
militiamque exercere cogunt, coeteras uero
nationes militiae haud quaquam idoneas censentes contemptui habent. Itaque Gallus spe
praemiorum illectus duces copiarum adit suadetque, ut uiribus artem expugnandarum
urbium adicerent, asserens rem militarem non minus consilio quam ui corporis procedere. Itaque cuniculum sub terra agendum et puluere facticio arcem deiciendam edocet. Duces collaudato Gallo promissisque, si exitus consilium comprobasset, onerato,
uim magnam fossorum ― et praesto erant ― contrahunt (nam haud procul inde argentariae sunt) atque
glacie astricto,
fines Baciensis regionis inuasit, ibique aliquot uicis depopulatis raptim se Taurunum
recępit. Magnam uim pecorum abactam, hominum ad mille et trecentos captos esse ferunt. Haud tamen sine detrimento Turca domum reuersus est, quippe praeter mille
ferme equos ui frigoris absumptos, et aliquot e suis desyderauit, et ipse a quibusdam Hungaris uiam obsidentibus pilula e paruo tormento excussa uulneratus est.
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.