Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ejusdem

Your search found 444 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 320-354:


320. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 135 | Paragraph | Section]

Lunam geminas ferme occupat. Omnibus unam
3.422  Collectis ergo in summam, de partibus illis
3.423  Tres fiunt sive integri de partibus orbis
3.424  Bissenis decima. Ac fraterno a tramite proinde
3.425  Ejusdem decimae partis Latonia distet
3.426  Particula si dimidia, Titania condet
3.427  Extremis saltem Terrai partibus ora.
3.428  Bissenis 33 tum ferme


321. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 285 | Paragraph | Section]

suam sortemque resumunt.
6.422  quin etiam, quoniam diversae stamina formae,
6.423  Quae septem in classes conducimus, agmine longo
6.424  Se excipiunt numeroque carent, illa ipsa coloris
6.425  Quae fila ejusdem nomen traxere, viai
6.426  Parva quidem, vicibus sua sed discrimina poscunt.
6.427  At quibus indiciis 48 olim, quibus artibus usus
6.428  Extudit


322. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 293 | Paragraph | Section]

retro genus omne repellet.
6.592  Id vero si, quae paulo memoravimus ante,
6.593  Rursum animo repetas mentemque ad singula flectas,
6.594  Per te ipse invenies, facili et ratione notabis.
6.595  Scilicet, ejusdem cum tam sint multa coloris
6.596  Stamina staminibusque suum discrimen, iniqua
6.597  Et vicium spatia, haec quamquam tenuissima in una
6.598  Est vice differitas vel ternis sive quaternis,


323. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

tanto minus lucidae appareant quam Sol. Et sane, si possemus satis recedere ab ipso Sole, ipse etiam paullatim minueretur nobis ac demum etiam evanesceret. Si constaret vera ratio luminis alicujus fixae ad lumen Solis, facile definiretur, ad quam distantiam oporteret recedere, ut Sol evaderet ejusdem luminis ac illa fixa. Nam lumen est in ea, quam geometrae dicunt rationem reciprocam duplicatam distantiarum. Tentavit id quidem Hugenius, et post illum plures alii, ac nuperrime Bouguerius conatus est eam luminum proportionem invenire. Sed mihi omnes eae methodi suspectae sunt ob plures


324. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Bonae Spei, est proxime secundorum 10 1/2, (on a trouvé, par le dernier passage de Vénus, que cette parallaxe est à-peu-près de huit secondes; ce qui recule le soleil de vingt pour cent), distantia Solis a Terra continet semidiametros terrestres 19644. Circumferentia cujusvis circuli est ad ejusdem semidiametrum quam proxime ut 710 ad 113. Hinc ad exprimendam eam distantiam assumuntur hic tria millia circumferentiarum, quae efficiunt semidiametros 18850, numerum minorem, sed proximum priori. Ac dicitur filum, quod circumvolvatur circa omnem Terram per ter mille vices, si distendatur


325. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

nimirum haec apparens velocitas in illa, quam geometrae vocant rationem reciprocam duplicatam distantiae. Quod facile deducitur ex secunda lege Kepleri, quae dicitur arearum aequalium, per quam area trilinei clausi arcu, quem planeta describit dato tempore, et binis rectis ad Solem ductis, est ejusdem semper magnitudinis. Unde fit, ut, si tempuscula assumantur exigua, anguli in ipso Sole, qui apparentem celeritatem metiuntur, sint eo majores, quo minor est longitudo areolae ducta in se ipsam, sive quo quadratum distantiae est minus. Quae quidem jam et geometris et astronomis sunt


326. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

progreditur et ob eam physicam rationem in ipso progressu debilitatur. Hic autem adhibetur ut imago quaedam poetica is progressus vis attractivae. Sed ea imago est idonea ad veram proportionem exprimendam, qua ejusmodi vis in majoribus distantiis minuitur. Hinc mensura ejusdem vis desumitur et a quantitate materiae, in quam tenditur, quae quantitas dicitur massa, et a distantia, ac habetur hujusmodi theorema generale: vis attractiva Newtoniana est in ratione composita, ex directa massae attrahentis et reciproca duplicata distantiae ab ipsa massa.


327. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

sydera ac brutis animantibus imponat, quae veram noctem advenisse arbitrantur. Cujus rei plura passim exempla prostant apud historicos et in academiarum monumentis. 5 Secundum rei ejusdem argumentum. Cum Sol deficit etiam totus, apparent planetae omnes, qui sunt supra horizontem et aliquando cometa etiam, qui Soli proximus et ejus luce obrutus delitescebat, tum primum detectus est. Jam vero omnes planetae et cometae fulgent luce Solis, uti vidimus in adn. 48*, lib. I.


328. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

parte, a qua ita perpetuo recedet, ut circa posteriores illas quadraturas iterum habeat distantiam ab ecliptica illam maximam et oppositam. Dico autem circa. Nam dimidium mensis synodici, quod intercedit inter binas quadraturas, est paullo longius quam dimidia revolutio considerata respectu ejusdem nodi, quae intercedit inter binas maximas elongationes ab ecliptica. Deinde tempus a quadratura ad novilunium, et vice versa, variatur pro varia positione apogei. Sed ista subtiliora in carmine non moror. Quamobrem inde consequitur eam transisse per nodum circa


329. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

hac mutatione parallaxeos motus quidam Lunae apparens in occidentem, qui tardat ejus motum in orientem. Nam ipsa parallaxis conspirat cum motu Lunae in orientem ex parte orientali, oponitur ex parte occidentali. Porro tam diminutio parallaxeos promoventis in orientem quam incrementum ejusdem retrahentis in occidentem est quidam motus in occidentem, quo fit, ut Luna lentius in utroque casu appareat promota motu proprio in orientem. Quamobrem, quo ipsa est horizonti propior, eo lentius accedit ad Solem ex parte altera et ex altera recedit ab ipso. Circa meridianum vero, nobis


330. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

fuerat per Europam micrometrum, quod appellant objectivum, quod Dollondus hic in Anglia vel invenit vel saltem perfecit et telescopiis catadioptricis aptavit. Quod constat vitro objectivo bifariam secto et ita aptato, ut ea dimidia possint moveri in partes contrarias ac ita exhibere binas ejusdem objecti imagines recedentes a se invicem recessu ipsorum vitrorum. Quam ob causam hic egi de alio micrometrorum genere, quae dicuntur ocularia interna et constant filis quibusdam collocatis intra telescopium. Hoc argumentum a nullo, quod sciam, huc usque Latinis


331. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ad lentem censentur paralleli, focus distat a lente satis proxime per diametrum ejus sphaerae, cujus curvaturam habent illae binae ejus superficies. Si autem punctum radians sensim accedat ad lentem, focus ab ea recedit ita, ut, ubi illud advenit ad distantiam ad sensum aequalem semidiametro ejusdem sphaericitatis, radii exeant paralleli, foco recedente in infinitum. Quod punctum radians si adhuc sit propius ipsi lenti, radii exeunt divergentes, sed minus divergentes quam advenerint ad lentem; nimirum cum ea divergentia, quam haberent, si fuissent digressi a puncto quodam remotiore,


332. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

per unum quadrantem, ita constitui debet, ut e duobus filis parallelis, mobili et fixo, alterum transeat per ipsa cornua et alterum contingat circulum umbrae. Quem quidem continget ibi, ubi is maxime recedit ab ipsa chorda. Ac eo pacto determinabitur illa, quam geometrae vocant sagittam ejusdem illius arcus circuli umbrae, quam intercipit discus Lunae, et cujus illa secundo loco assumpta erat chorda, quae sagitta metitur spatium, quo arcus ipse ultra suam chordam procurrit. Hisce observationibus institutis habebitur tota diameter umbrae comparanda cum


333. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

brevior adeoque arctior in eadem distantia a Terra. Et quo Luna est remotior a Terra, eo est propior apici coni adeoque pergit per partem ipsius tenuiorem. 20(II 52) Poterit ope ejusdem micrometri determinari etiam locus ipse centri illius umbrosi circuli, qui in Luna apparet, cum innotescat, quantum et in qua directione id punctum distet a media chorda. Invenietur autem eum locum esse illum ipsum, qui debetur puncto axis coni umbrosi Terrae assumpto in ea distantia ab


334. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

est is, qui transit per ipsos polos et eum locum et determinat tam longitudinem quam latitudinem geographicam ipsius loci. Nam longitudo geographica dicitur arcus aequatoris, qui excurrit a primo meridiano in orientem usque ad meridianum loci. Latitudo autem geographica dicitur ille arcus ejusdem meridiani, qui jacet inter aequatorem et ipsum locum, ac est distantia ipsius loci ab aequatore assumpta in superficie Terrae per arcum circuli maximi perpendicularem ipsi aequatori. Ipsa latitudo dicitur borealis vel australis, prout locus respectu aequatoris jacet ad Boream vel ad


335. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Ipsum autem zenith ego coeli verticem appello, designans polum nomine cardinis, licet Virgilius polum ipsum verticis nomine designarit. Est sane ipsum zenith coeli vertex respectu loci, qui sibi id punctum videt ad verticem imminens. Sed oportet aliunde nosse ex astronomicis tabulis distantiam ejusdem astri a polo, quae pro fixis vix quidquam mutatur ad sensum intra annum, pro Sole mutatur quidem plurimum. Sed ad usus nauticos habentur pro singulis diebus computatae et in tabulas redactae declinationes Solis, quarum complementa ad gradus 90 exhibent distantias a polo.


336. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ellipses, quarum quae cuivis loco conveniat, innotescit, si innotescat ejus loci latitudo. Si jam innotescat ipsius loci etiam longitudo, innotescet differentia ejus meridiei a meridie loci, pro quo calculus est institutus, adeoque ejus hora pro quavis data hora loci ejusdem, et idcirco ejus positio in suo parallelo respondens positioni centri umbrae mobilis, et distantia, ac ex ea solaris eclipseos quantitas, quae idcirco praenunciari potest. Erit autem centralis in iis locis, quae delata per suos parallelos appellunt simul cum centro umbrae mobilis ad


337. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

31 Telescopiorum etiam mediocriorum ope lucidiores stellas interdiu quoque observant astronomi. Quas ego saepe admodum observavi. Intra tubum est quaedam veluti nox, et objectivum vitrum plures ejusdem stellae radios colligit quam simplex oculi pupilla possit admittere. 32 Haec adjeci Arimini, dum anno 1752 inirem observationes astronomicas ad determinandam magnitudinem


338. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

hic omnino notandum hanc dilatationis proportionem pertinere tantummodo ad latitudinem spatii, per quod totum lumen distrahitur. Verum ratio densitatis luminis, quae pendet ab utraque dimensione areae, per quam id lumen dividitur, est longe alia ob circularem coni figuram, in qua longitudo ejusdem areae non manet constanter eadem. Praeterea ea ratio est admodum diversa in diversis partibus ejus luminis, cum multo magis distrahantur partes propiores superficiei Terrae ob multo majorem ibi refractionum inaequalitatem. Adhuc tamen plurimum ex hoc etiam capite plerumque attenuatur


339. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

45 Hoc episodium sponte mihi obvenit ex occasione ipsa nec unquam magis quam tum expertus sum illud facit indignatio versus. Exponenda est autem occasio ipsa, ut ea, quae plures ejusdem episodii partes respiciunt, percipi possint. Anno 1751 dimensus sum una cum P. Christophoro Maire, doctissimo viro e nostra Societate et summo in primis ac diligentissimo astronomo, basim octo circiter milliariorum in ipsa veteri Via Appia inter Romanam et Albanam urbem, quae fuit


340. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

series colorum observationibus itidem admodum conformes. 17 Ex superioribus Principiis illud deduxit Newtonus, e radiis datam materiae laminam ingressis, ubi deferuntur ad finem ejusdem laminae, alios reflecti et alios progredi; prout nimirum eo appulerint in certo gradu dispositionis facilioris reflexionis vel facilioris transmissus. Inde autem determinavit pro data quavis crassitudine, qui radii debeant reflecti, qui vero progredi; tum, qui color oriri debeat ex


341. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

frontibus erunt itidem purissimi, hinc primus rubeus et inde postremus violaceus. Sed ob eandem rationem ibi etiam tenuissimum erit lumen. In medio lumen erit vividius ob superpositionem plurium circulorum, sed ob eandem erunt commixti colores proximi et multo magis diversi gradus coloris ejusdem. 34 Ad majorem igitur separationem adhibetur lens vitrea, quae apponitur prope prisma in distantia a foramine, quae sit major radio curvaturae ipsius lentis. Illa lens sine


342. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

distantiis ab ea superficie, data vis, ex quo facile derivatur reflexio ad angulos aequales vel refractio ad datam rationem sinuum, multo minor. Sed tamen aliquis numerus adveniet in illa mutatione celeri. Et tum vires in iisdem distantiis erunt diversae pro diversis particulis, et in regressu ejusdem particulae reflexae vires erunt diversae ab iis, quas ea habuit in accessu. Quod inducet refractionem in aliis particulis aliam et reflexionis angulum diversum ab angulo incidentiae adeoque dispersionem irregularem. Haec fusius exposui in mea physicae naturalis


343. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ipsa dispositio in aliis mutetur breviore tempore quam in aliis. Puto demonstrari posse ex ipsis legibus a Newtono definitis rem a solo celeritatis discrimine non pendere. Porro discrimen hoc intervalli inter binas dispositiones, quod in colore rubeo et violaceo est ingens, in diversis filis ejusdem coloris est itidem aliquod, licet sit exiguum. 48 Transitur hic ad exponenda experimenta, ex quibus Newtonus propositam luminis proprietatem deduxit, quae quidem mira


344. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

vitri. Quae quidem designat hiatum illum. Jam vero hae tres quantitates sunt continue proportionales. Nimirum prima toties continet secundam, quoties secunda continet tertiam. Nam in circulo est diameter ad chordam ut chorda ad perpendicularem demissam ex altero extremo ejusdem arcus in tangentem ductam per alterum extremum. Porro si e tribus quantitatibus continue proportionalibus innotescant priores binae, facile invenitur tertia per illam, quae in arithmetica dicitur regula aurea, dividendo nimirum quadratum secundae per primam.


345. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

cum sit quamproxime aequalis duplae longitudini ejus tubi, pro quo illa potest esse lens objectiva. Nam ex adn. 40(8) libri II(III) lentes utrinque aeque convexae colligunt radios prope centrum sphaericitatis primae superficiei, et telescopium astronomicum est fere ejusdem longitudinis juxta adn. 45(13) lib. II(III), cum ad id efformandum addatur altera lens multo majoris curvaturae, quae parum addat longitudini ipsi. Verum ex opticae principiis ejusmodi longitudo admodum accurate determinari potest. (J'ai donné depuis dans mes


346. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

minus faciunt ad rem nostram quam illud discrimen, quod pendet ab ipsorum radiorum natura diversa, de quo mox agendum. 56 Quod pertinet ad diversa fila colorata, invenitur ope ejusdem experimenti illud: haec intervalla vicium esse longiora in radiis minus refrangibilibus et breviora in magis refrangibilibus. Et quidem Newtonus legem ipsam definivit, quae respondet certa quadam ratione divisioni octavae in monochordo, ut iisdem rationibus


347. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Lunae coloris ratio repetitur. 58 Proponitur illud, quod accidit, ubi adveniat ad illa vitra non filum tenue coloris puri, sed amplus radius. Quod facile fit, si nimirum fila ejusdem coloris, quae per prisma separata ab aliis et per lentem unita invicem in spatium tenue ac transmissa per foramellum excipiantur iis vitris in aliqua distantia ab eodem, in qua post decussationem satis jam separata sunt. In eo casu si accipiantur deinde super charta munda posita ultra


348. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in spatium tenue ac transmissa per foramellum excipiantur iis vitris in aliqua distantia ab eodem, in qua post decussationem satis jam separata sunt. In eo casu si accipiantur deinde super charta munda posita ultra vitra radii transmissi per ipsa vitra, apparebunt in ea orbes quidam circulares ejusdem coloris distincti orbibus obscuris. In medio autem erit circellus eodem colore coloratus. Coloratos orbes efficient radii circumquaque transmissi ultra lamellam; obscuri respondebunt spatiis, in quibus nulli radii transmittuntur, reflexi nimirum retro juxta adn. 53.


349. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

60 Laminae crassae colores non separant ut laminae tenues, sed tam in lumine transmisso quam in reflexo habetur commixtum omne colorum genus. Cujus rei ratio ex principiis, quae praemisimus, est admodum manifesta. Nimirum ejusdem coloris fila, ut initio diximus, in radio albo sunt quamplurima, ac ea habent exiguum quidem, sed tamen aliquod discrimen in longitudine intervalli inter binas vices. Hoc discrimen post duo, vel tria, vel quatuor intervalla duplicatum, triplicatum vel quadruplicatum adhuc remanet exiguum,


350. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ut initio diximus, in radio albo sunt quamplurima, ac ea habent exiguum quidem, sed tamen aliquod discrimen in longitudine intervalli inter binas vices. Hoc discrimen post duo, vel tria, vel quatuor intervalla duplicatum, triplicatum vel quadruplicatum adhuc remanet exiguum, ut idcirco omnia ejusdem coloris fila, quae initio habebant eandem dispositionem, in fine habere debeant itidem eandem ad sensum. At post ingentem numerum intervallorum illud discrimen multiplicatum per eundem numerum id efficiet, ut aliud filum habeat duo, vel decem, vel centum, ac etiam mille intervalla plura


351. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

habebant eandem dispositionem, in fine habere debeant itidem eandem ad sensum. At post ingentem numerum intervallorum illud discrimen multiplicatum per eundem numerum id efficiet, ut aliud filum habeat duo, vel decem, vel centum, ac etiam mille intervalla plura quam aliud quodpiam coloris ejusdem. Quamobrem si lamina massae perspicuae fuerit satis crassa, ut ingens habeatur in ea numerus intervallorum, inter fila coloris ejusdem cujuscumque simul ingressa primam superficiem alia mutabunt dispositionem vicium numero pari, alia impare; illa habebunt


352. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

eundem numerum id efficiet, ut aliud filum habeat duo, vel decem, vel centum, ac etiam mille intervalla plura quam aliud quodpiam coloris ejusdem. Quamobrem si lamina massae perspicuae fuerit satis crassa, ut ingens habeatur in ea numerus intervallorum, inter fila coloris ejusdem cujuscumque simul ingressa primam superficiem alia mutabunt dispositionem vicium numero pari, alia impare; illa habebunt in fine laminae dispositionem eandem quam in ingressu, haec oppositam. Adeoque omnium colorum fila alia transmittentur per secundam superficiem, et alia


353. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

alter transmittitur, et alter reflectitur. 61 Ubi vero lamella est tenuis, ut contineat pauca admodum intervalla, longe aliter se res habet. Cum discrimen inter diversa fila ejusdem coloris sit exiguum, idem erit pro omnibus numerus intervallorum in eo tractu, nimirum vel pro omnibus par, et transmittentur omnia, vel pro omnibus impar, et omnia reflectentur. Sed cum fila colorum distantium a se invicem habeant discrimen multo majus, pro aliis habebitur numerus


354. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

perstat. Haec physicae veritates praebent responsum Vestae, quae Dianae reprobat superbiam ex luce aliena, nimirum recepta a Sole. Revocat in memoriam nigrorem praecedentis novilunii collatum cum tanto suo lumine ac inutilem invidiam, qua tentaverat ipsam objectu sui corporis obscurare. Sed ob ejusdem corporis exiguam molem nihil aliud effecerat nisi moderare fulgorem nimium pallore venustiore et ornare vultum exiguo nigranti naevo. Porro, ubi Luna jam est immersa in umbra, occupat coeli partem maxime distantem a loco Solis. Adeoque tum Phoebus, Dianae frater,


Bibliographia locorum inventorum

Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.