Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: gravissimis

Your search found 47 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 18-30:


18. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 766 | Paragraph | SubSect | Section]

illorum, utrumque est natum. An, quia sic melius singularibus negociis serviunt? nam scriptura magna ex parte ex singulis apparitionibus, concionibus, et epistolis, ad tollenda corrigendave mala culpae et poenae hominum propositis divinitus, confecta est. Nec caret sane haec res aut methodus gravissimis causis: sed tamen simul aliquid obscuritatis parit imperitioribus. Dicetur autem de ea postea. 36 Saepe propositio obscure ponitur, idque aliquando unico verbo aliis adglutinata: ut in Cap. de Ordine sententiarum dicetur. 17 Omittitur interdum


19. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 788 | Paragraph | SubSect | Section]

pravique adfectus vel cupiditatum vel timiditatis: sive a pravo spiritu nos varie tentante, vibrante et adfligente: tum et a spiritu consolante. de hisce enim potissimum rebus Scriptura agit. Haec si ignoramos, perinde nobis sermo sacer obscurus est, ac si cum aliquo puero loquaris de rebus longe gravissimis, quas soli viri, iique in rebus summis exercitati utcunque norunt, Quare, quemadmodum in Scripturis observare oportet mutationes temporum et personarum, ita et in eisdem operaeprecium est observare frequentes mutationes adfectuum et passionum, secundum vicissitudines Spiritus sanctis et


20. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1025 | Paragraph | SubSect | Section]

unicam tantum aliquam propositionem aut sententiam sibi desumunt tractandam, ad eamque vulgus vi sermonis permovere ac pertrahere conantur: at sacrae conciones non ita solum in movendo auditore occupantur, ut profanae: sed etiam eundem vel inprimis docere conantur, idque exacte ac de rebus longe gravissimis, difficillimis, ac prolixa multiplicique cognitione constantibus: nec tamen tantum speculative, ut mathematici, docere: sed etiam cor ipsum capere ac permovere volunt. nec etiam illae unam tantum rem agunt, sed multa admodum simul: nam et docent et hortantur et dehortantur, et accusant


21. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut 2 Reg. 22 probatur Deo laceratio vestis a Iosia facta, propter minas legis divinae. Et Psal. 56 inquit, Collige lachrymas meas in utrem tuum, certe tu eas in libro tuo annotas. Imo et impii Achabi probat Deus aliquo modo lugubre ieiunium. Is enim, ut habetur 1 Reg. 12, gravissimis Dei minis per Heliam quasi protelatus, primum haud dubie intus fractus, prostratus ac contritus coepit lugere, deinde etiam foris in corpore. Surgit enim de solio regali, lacerat a se purpuram, induit se sacco, cubat humi in sacco, atque ita ieiunat, probaturque id Deo, quod non superbe


22. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

per fidem iustificemur, non scilicet ita, ut postquam semel promissionibus Dei assensi sumus, perpetuo porro in hac immunda vita pro iustis habeamur: sed tantum quatenus subinde hac mendica manu fidei una cum mediatore ad thronum gratiae patris confugimus, ibique precario aliena satisfactione a gravissimis criminibus reatuque absolvi iustificarique petimus. Bona opera sequuntur iustificatum, non praecedunt iustificandum. Non pertinent quidem propriissime haec Theologica sententia ad hoc nostrum institutum, sed


23. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1157 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiae et pusillis Christi dederunt, et denique a vera sanaque Theologia prorsus aberraverunt. Quod genus exitialis pestis, ne adhuc potentius in nostris Ecclesiis invalescat et ingravescat, cum omnibus confessione ac precibus, tum vero praesertim eruditioribus in Ecclesia Dei doctoribus serio gravissimis admonitionibus castigationibusque pugnandum esset. Huic noxiae calamitati illa prorsus vicina cognataque est, quod, sicut in omnibus aliis artibus liberalibus et illiberalibus, operibus ac conatibus omnes quam minimo labore ac tempore ad metam propositumque finem pervenire


24. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1160 | Paragraph | SubSect | Section]

qui somniant, sacras Literas confusum quoddam chaos esse, damnantes hac blasphema opinione Spiritum sanctum, tanquam is non optimus, sed potius pessimus docendi magister sit: et non tam in omnem veritatem, quam in omnem errorem miseros mortales inducat. Haec iam volui dicere de longe gravissimis causis, cur sacrae Literae potissimum prae omnibus aliis libris sint summa diligentia perscrutandae ac pervestigandae. Quibus si libet et illam addite, quod divinae literae diligenter accurateque lectitatae, etiamsi non omnia statim a te intelligantur: tamen postea in omni difficultate


25. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1169 | Paragraph | Section]

proferre concilium. Nec ego huius authoritate, nec tu illius detineris: Scripturarum authoritatibus, non quorumcunque propriis, sed utrisque communibus testibus, res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione conferatur. Imitemur igitur et nos veterum Patrum exempla, ut in gravissimis controversiis, neglectis hominum opinionibus, os Domini consulamus, et ad eius oraculum confugiamus. 26 Diximus initio harum rationum de gravissimis mandatis omnipotentis Dei, praecipientis nobis, ut ex ipsa Scriptura veritatem quaeramus, quae vel sola totam hanc quaestionem


26. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1169 | Paragraph | Section]

testibus, res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione conferatur. Imitemur igitur et nos veterum Patrum exempla, ut in gravissimis controversiis, neglectis hominum opinionibus, os Domini consulamus, et ad eius oraculum confugiamus. 26 Diximus initio harum rationum de gravissimis mandatis omnipotentis Dei, praecipientis nobis, ut ex ipsa Scriptura veritatem quaeramus, quae vel sola totam hanc quaestionem omni iure finire possent ac deberent. Nunc audiamus etiam testimonia eiusdem de laude ac utilitate Scripturae. Spiritus sanctus inquit per Paulum suum electum


27. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1172 | Paragraph | SubSect | Section]

sint boni, sinceri, intelligentes et constantes doctores, fit (cuius rei et in primitiva Ecclesia habemus exempla) ut aliquando plerique omnes boni oppugnent sectas ante synodum: ut verbi gratia, nunc Servetum, Schuvenckfeldium, Osiandrum. Qui si omnes excluderentur, relinqueretur iudicium de gravissimis causis Ecclesiae in manu ac potestate indoctiorum, frigidorum, aut etiam malorum, canum mutorum et hypocritarum. Unde porro manifestus interitus expectandus veritati esset. Nono, in hac cognitione nequaquam valeant illae iuridicae regulae, Iura vigilantibus subveniunt: et,


28. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

semetipsos ac omnes suos posteros in horrendam sentinam infernalium abominationum, de quibus toties et tam solide hactenus ille, ipsis etiam assentientibus, propalam convictus est, immergere. 7 Septimo, tales necessario coguntur, ac cogentur veram Iesu Christi Religionem in tot longe gravissimis articulis ac dogmatibus, quae hactenus luculenter ex verbo Dei probata sunt, coram Deo, sanctis Angelis, Ecclesia, ac toto mundo abnegare, damnare, et horribiliter anathematizare ac detestari. In quo uno est totum mare peccatorum, et extrema ac horribilissima blasphemia viventis Dei,


29. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1199 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hactenus, Christiane lector, audisti vivam praxin, quomodo Tridentini censores, secundum suam normam aut regulam oppressae et conculcatae Scripturae aut verbi Dei, ac denique ipsius unici magistri filii Dei viventis, summa licentia, planeque pro arbitrio, aut etiam libidine sua, de gravissimis religionis controversiis pronuncient, et insuper horrenda anathemata super totam Ecclesiam Dei decernant. Nunc tuum est, videre ac statuere, an potius omnipotentem Deum in suo verbo audire velis, an vero ista coniurata Antichristi Romani mancipia. Utrique mandant ac promittunt, utrique


30. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1203 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ac directum esse. Volunt illi sibi ius ac fas esse, reque ac opere ipso id sibi audacter usurpant, de eodem dogmate ac capite sententiave Religionis, modo sic, modo aliter, pro suo arbitratu statuere. Volunt non solum sine Scriptura, sed etiam supra et contra Scripturam, de longe gravissimis rebus ac controversiis Religionis decernere. Et denique blasphemant, per os sui legati ac praesidentis Cardinalis Hosii, Caligae aut Caligulae, hisce verbis, sacram Scripturam esse creaturam, esse egenum elementum: vanum esse laborem qui ei impendatur, non oportere Christianum hominem


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.