Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tumultus

Your search found 258 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 32-36:


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

tristem dimitteret. Vehementer enim Volfangum sibi in pontificatum suffici a rege Ianus contenderat. Itaque Volphango in locum Iani antistite designato, rex a Iano hoc tantum exegit, ne abs se discederet, quoad noui motus, quos a fratre ortum iri (ut euenit) uerebatur, quid tumultus ac periculi afferrent, appareret, quo profecto plurium amicorum consilio regnum administraretur. Nemo enim fere arbitrabatur Albertum regni repulsam tacitum laturum. Vuladislauus in Hungariam festinat; apud


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile spoliare, nec rusticae per licentiam militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex aut omnino ignoraret, aut ad ea metu maioris tumultus, seu insita negligentia conniueret, omnibusque ea intolleranda esse uiderentur, nec tamen Boëmi rapiendi atque iniuriarum finem facerent, Baciensis ciuitas, communicato cum caeteris circa ciuitatibus consilio, quae ad Thibisciensem spectant praefecturam, Paulum Cinisium, harum


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

pater noctem egisset, ipse eodem loco postridie se reciperet, eo consilio, ut si Achimathi, ut rebatur, transitus in Europam esset praeclusus, paterque illius accessum forte desperasset, praesto haberet in eandem spem genitum, quem tanti tumultus causa quasi necessario regem designaret, haud diffidens etiam aliquem ex regiis amicis, quos sibi iam diu multis officiis parauerat, id ipsum Bazethi suasurum; sin uero pater obiecto exercitu uenienti obsisteret, occasione pugnandi oblata uteretur, satis credens proposito


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

regi Francorum traderent. Sed ubi Germanos flagitium aspernari uident, aggredi oppidum constituunt. Iamque deiecerant aliquantum muri tormentis, quum subito Alemani ex oppido erumpentes Gallum, nihil minus quam eruptionem hostium timentem, inuadunt, et quum multum terroris ac tumultus in aciem hostium, quae aduersus erumpentes opponi coeperant, intulissent, multique ex Gallis primo congressu cecidissent, caeterique omni ex parte pellerentur et Germanis aduersariorum trepidatione crescerent animi, terga Galli, relictis hosti omnibus tormentis, ita dederunt, ut


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

superfuerant, Caërium profecti erant, ibi comitia nouo regi creando habituri. Itaque ubi Sinon urbi appropinquare conspectus est, Iamberdinus patefactis portis quanto maximo potuit impetu in hostem erupit, tantumque terroris ac tumultus in aciem Turcaicam, negligentem ob paulo ante fugatum hostem, ad urbem succedentem intulit, ut si uirtus Cercassorum numero militum fuisset adiuta, magnam cladem eo praelio Sinon accępturus fuisset. Igitur Iamberdinus aedito haud incruento


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.