Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: maluit

Your search found 91 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 31-45:


31. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_286 | Paragraph | Section]

apostolicę conuersationis nuditatem. Bartholomeus quoque, Syrię regum origine clarus, non est dedignatus in piscatorum numero haberi, ut placeret Christo, et cęlestis regni spem animo concipiens seruire maluit in terra quam imperare, et persecutiones pati quam seculi honoribus perfrui. Omitto nunc alios huius ordinis uiros, non quia in contemnendis rebus minus constantes fuerint, sed quia et ante apostolatum humiles


32. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_289 | Paragraph | Section]

Clareuallensis frater. Qui postquam ipsum reliquosque omnes, Tescelino * corr. ex Cecilino patre et Aletha matre seque relictis, ad religionem aspirare uideret, maluit abeuntes sequi quam paterna in domo hęres ex asse futurus manere. Illi enim proficiscentes paruulo inter ęquales in foro ludenti dixere: Niuarde frater, nunc te solum totius summa respicit patrimonii. Nos nanque ius


33. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_290 | Paragraph | Section]

Polemius, *corr. ex Polemus potentissimus Indorum rex, Bartholomei apostoli prędicationibus ad fidem conuersus atque baptizatus, relicto imperio eidem constanter adhęsit discipulusque maluit esse apostoli quam Indię dominus. Iosaphat quoque, Indię rex, Auenir regis filius, Barlaam eremitę salubri persuasu fidem amplexus Christi, postquam omnes, qui suę ditionis erant, baptismatis gratia renouandos


34. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_293 | Paragraph | Section]

imperatoris coniugi. Quę cum summum dignitatis locum adhuc inter principes foeminas retinere posset, defuncto tamen Henrico ingressa ecclesiam inspectante populo abiecit imperialia ornamenta et religionis induit habitum. Maluit enim abiecta uiuere in domo Domini quam sublimis uersari in tabernaculis peccatorum. Caput II / DE ELEMOSINIS FACIENDIS Sed ne nimius sim in


35. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

pro illa suppositam aliam, qua uesci licebat, ut sumeret, exorari, uolentibus amicis ea simulatione ipsum subtrahere neci. Vtque cęteris constantis animi perpetuęque in Deum obseruantię exemplum fieret, extrema pati maluit quam quicquam prophani aut agere aut omnino egisse uideri. Itaque corpus carnifici crudelibus poenis conficiendum tradidit, ut spiritum absque labe comissi pariter suspectique sceleris conseruatum Deo offerret.


36. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_391 | Paragraph | SubSect | Section]

in Aphrica apud Vandalos captiuum, cum pecunia non suppeteret, uicaria seruitute redemit, mulieris orbitatem miseratus. Simul, ne ille iuuenis, dum superbis dominis seruit, eorum ritus secutus seruire inciperet diabolo, maluit uitam suam quam proximi animam periclitari. Antidius, Turonensis episcopus, cacodęmonem lętum et gestientem uidens, quod Zosimum, summum pontificem, septennio solicitatum tandem ad stuprum committendum se impulisse


37. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_456 | Paragraph | SubSect | Section]

quam poterat abiectiore amictu se uelabat. Scissuras alterius interdum coloris panno assuto, quo uilior appareret, resarciebat. Itaque una de grege mendicantium uidebatur contemnique gaudebat, ut humilitatem conseruaret. Maluit ergo sic pannosa sicque despecta in xenodochio pauperculis morbo affectis ministrare quam in regis patris aula, cum amisso marito ab eo in Pannoniam accersiretur, sericis auroque renitere atque omnibus uenerationi esse.


38. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_570 | Paragraph | SubSect | Section]

ut hoc uirginitatis insigne esset, illud martyrii. Neque enim suppliciis uinci potuerunt, quos non uicerat uoluptas. Margarita Antiochena, Christo deuota uirgo, et patris gentilis odia et omnes corporis cruciatus pati maluit quam Olybrio, Antiochię pręfecto, matrimonio copulari: equuleum, uirgas, ungulas, ignem, grauiora morte supplicia. Sed et ipsam mortem capite truncato fortiter pertulit, ne nuptiis uirginitatem mutaret. Hinc quidem pro


39. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_573 | Paragraph | SubSect | Section]

confutabimus. Cur ante fidelibus maritis, cum multi superessent, non se tradiderint, si tantummodo infideles displicebant? Aut cur Cęcilia uirgo Valerianum iam credentem et baptizatum martyrii maluit quam thori habere consortem? Et, ne ullus calumnię relinquatur locus, subiiciemus etiam illarum aliquot exempla, quę, ne legitimi quidem matrimonii nexibus implicari uoluerunt uel etiam implicatę (quod multo


40. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_597 | Paragraph | SubSect | Section]

atque dies aliquot cęllę carcere castigatum in statum pristinum ordinemque redegit. Et is, qui mortuus fuerat peccando, poenitendo reuixit. Potuit quidem crimine, quod occultum erat, dissimulato absque rubore redire, sed maluit tunc manifestus fieri et mundari quam postea in die Iudicii * corr. ex Aglaię multo confusibilius detegi multoque infelicius in igne illo inextinguibili sine fine


41. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_414 | Paragraph | SubSect | Section]

iterato oculis captum fuisse. O prudens uotum singularemque cęci patientiam, qui ne tunc quidem cernendi copiam postulasset, nisi tam pii desyderii causa incidisset. Ideoque sancti corpore uiso ad cęcitatem suam reuerti maluit quam ad ea, quę ante cęcitatem forte se commisisse recolebat. Contempsit oculos, ut innocentius uiueret, et innocentius uicturum obducti denuo oculi fidem fecere. Petrus quoque, abbas Clareuallensis, quadam graui


42. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_420 | Paragraph | SubSect | Section]

uiduata ęgrotaret, corpore toto in tabificam scabredinem uerso, medicis affirmantibus, nisi iteraret matrimonium, uel morituram eo morbo uel mentum pilosum ueluti uir habituram, neglexit medicorum consilium et omnia perpeti maluit quam ad coniugium redire, ad quod repetendum, si sana extitisset, fortasse nemine hortante solus iuuenilis ętatis ardor eam compulisset. Aegra didicit optare meliora. Itaque, ut optata possideret, omne carnis


43. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_518 | Paragraph | SubSect | Section]

sint, illo celebri Gregorii pontificis exemplo satis constat. Quoniam (ut aiunt) cum sibi in poenam pię cuiusdam temeritatis, uel potius temerarię pietatis, quod pro Traiano orauerat, optio per angelum a Deo offerretur, maluit hic omnibus diebus uitę suę uario ac multiplici langorum genere affici quam per biduum in purgatorio cruciari. Huius cruciatus grauitatem non mediocrem, sed prope maximam esse etiam ratione


44. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_544 | Paragraph | SubSect | Section]

Domine, ego per te missus frequenter eum protexi a periculis, frequenter a demonum iniuria tutatus sum. Sed dum in vitia subinde prolabentem tacita cordis ipsius reprehensione cohiberem, suam sequi uoluntatem quam tuam maluit.« Sancti uero dicent: »Multa prędicauimus, multa scripsimus, multa fecimus, unde iste plenius apertiusque discere poterat, qua iter esset ad salutem. Sed omnibus his contemptis per abrupta facinorum auersus abiit;


45. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_587 | Paragraph | SubSect | Section]

peccasset, hęc eadem peccantibus proposita esse non ignorauit. Sciuit etiam, quod, si breui tempore uirtutis opera exercere studuisset, ęterna remuneratione se fuisse potiturum. Et tamen uirtute contempta uitium sequi maluit. Quis ei, quęso, fraudi fuit? Quis eum in illam nunquam satiabilem carnificinam pręcipitauit nisi suamet peruersa in eligendo mala uoluntas? Ad aquam ineffabilis dulcoris manum extendere poterat, et prunis potius


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.