Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: maluit

Your search found 91 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 49-55:


49. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tunc autem uere uiuere incipis, cum pro eius nomine occideris. Qui perdiderit animam suam inquit propter me, inueniet eam. Transit enim de morte ad uitam, de terreno habitaculo ad cęleste regnum | semper beatus futurus qui mori innocens maluit quam nocens uiuere. Solent autem parentes cognati-que qui mundana sapiunt, modis omnibus iter impedire ad perfectionem tendentium. conqueruntur se derelictos, omni se solatio destitutos. Qua in re cauendum est, ne nostra erga parentes pietas | impietas fiat in Deum.


50. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. 17 non habuit unde unius stateris tributum pro se et Petro solueret, et ut penuriam istam non necessitatis esse sed uoluntatis agnosceres, in ore piscis primum capti quęrere staterem iussit | et inuentum exactoribus dari. Maluit pecuniam qua satisfaceret mirabiliter comparare | quam apud se repertam offerri. Poterat lapides in gemmas, in aurum ligna conuertere, qui de ore piscis fecit staterem repente adesse. Et tamen semper alieno usus est hospitio, semper


51. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In Aegyptum transmigrans multiplicatur. Liberis quę euentura erant moriens prophetauit. Ioseph Gen. 39 Gratus fuit Ioseph. In Aegypto dum seruus esset et iuuenis impudenter se ingerentis dominę libidini non consensit | maluit-que uitam suam periclitari | quam castitatem pollui, cum ab illa irata tentati adulterii insimularetur. Magnam deinde fratrum in se iniuriam cum ulcisci posset, magnis rependit beneficiis: eos quippe a quibus in seruitutem uenundatus fuerat, in Aegyptum urgente fame profectos


52. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pauca: In fide inquit et lenitate ipsius sanctum fecit illum | et elegit eum ex omni carne. Dauid Dauid quoque mansuetus et mitis uel si mauis dicere humilis | persecutionem Saulis odium-que capitale maluit uitare fugiendo quam uindicando. cum illum semel atque iterum occidere potuisset noluit. Ab inimicis profligatum et interemptum fleuit. Ideo-que dignus iudicatus est, qui ei succederet in regno. Absalonis etiam filii necem lachrymis et lamentationibus prosecutus est, in eo


53. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim omne studium fuit | Domini sui uestigia obseruare | cum morum integritate | tum patientia persecutionum. Prębuit ille se nobis in exemplum, et qui resistere poterat uiolentię hominum atque omnes simul uno uerbo oris sui interficere, maluit iniurias pati | et ignominiosa crucis morte consumi, ut suis fidelibus humilitatem patientiam-que commendaret. Quamobrem ait: Matth. 10 Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non


54. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 140r | Paragraph | SubSect | Section]

in desertum dicitur, cum Ioannem Herodis gladio peremptum audisset. Quando etiam Iudei ad feriendum illum lapides corripuissent, Io. 8 abscondit se (ut euangelista ait) et exiuit de templo | Poterat omnes unico nutu interimere, et maluit fugere, ut nos doceret etiam imbecilliorum iracundiam potius deuitare | quam resistendo magis accendere. ad cor. 2. 11. Paulus Damasci Iudeorum insidias | et prępositi Aretę regis minas per murum in sporta depositus


55. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

plerunque diaboli suggestione fit. Balaam. Numeri 22 et tunc quidem imitandus nobis erit Balaam ariolus, qui (ut in Numeris legimus) a Balach Moabitarum rege conductus, ut malediceret Israhelitis, et e contrario a Domino iussus ut benediceret, maluit Deo quam regi obtemperare | atque pro maledictione intulit benedictionem. Amalech deuorans interpretatur | eum-que designat, qui deuorare animas hominum concupiscit. Sed qui


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.