Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quanta

Your search found 588 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 93-128:


93. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_279 | Paragraph | SubSect | Section]

miracula utpote omnem naturę uim atque modum supergressa. Nam primum, quod ad uitę probitatem spectat, quę tanta unquam constantia, fides, temperantia, animi magnitudo, iustitia, mansuetudo, misericordia, liberalitas in ullis fuit, quanta in istis extitit? Nullis tyrannorum cessere minis, ut obedirent Deo, nullis largitionibus corrumpi, nullis uoluptatum illecebris deliniri potuerunt, et dum pro ueritate starent, horrenda supplicia mortemque ipsam contempsere. Pro


94. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_311 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus Onesiphori domui, quia sępe me refrigerauit, et catenam meam non erubuit. Sed cum Romam uenisset, solicite me qu ę siuit, et inuenit. Det illi Dominus inuenire misericordiam a Deo in illa die. Et quanta Ephesi ministrauit mihi! O felix igitur Onesiphorus, qui aliquando auditurus est optatissimam uocem illam uocantis Domini ac dicentis: Veni, benedicte Patris mei, posside tibi regnum paratum a constitutione


95. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_380 | Paragraph | Section]

pontificis Dialogo relatum legimus. Ipse enim testatur in uita Trasillę uirginis, amitę suę, cum uita defunctam lauare uellent, genibus cubitisque callorum duritiem apparuisse palamque factum exanimi iam corporis indicio, quanta illi adhuc uiuenti sanctarum precum cura studiumque fuerit. Sic conseruatur uirginitas, sic ad cęlestis thalamum Sponsi peruenitur. Sed neque coniugatis, quo minus orationi animum intendant, maritalem thorum


96. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_408 | Paragraph | SubSect | Section]

proxima, illi inherebat, quem mente atque animo nunquam dimittebat. Adeo assidua Dei meditatio prius carnem ipsius cęlo dignam fecerat quam terrena labe liberam. Et, si tantum fuit Marię in deserto contemplantis fructus, quanta est nunc in paradiso cum Christo regnantis gloria? Iam ibi perpetuo habitat, ubi quondam uel unius horę momento mansisse felicitatis fuit. Mariam quoque Aegyptiacam, quę urbanę luxurię mollitiem eremi asperitate


97. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_437 | Paragraph | SubSect | Section]

profectus, cum Iustinianum Augustum adisset, uerbis aliquot ultro citroque habitis deprehendit illum in hanc ipsam Euticetis heresim incidisse atque ait: Putaram me cum Iustiniano loqui, non cum Diocletiano; aperte ostendens, quanta esset erroris huius malignitas, ob quam solam mitissimum principem sęuissimo Christianorum persecutori duxit comparandum. Veruntamen cum aliquandiu inter eos fuisset disputatum, Augustus tandem pontificis sententię


98. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

deposito et ephod lineo sumpto pedester incedere, saltare, ludere et quasi unus e plebe iocunditatis gesticulationibus uti, donec illa in urbem inuecta sub tabernaculo, quod ipse tetenderat, uenerabiliter collocaretur. Ex quanta autem in Deum pietate quantoque amore ea regis exultatio proueniret, Michol, uxoris suę, poena testatur, quę, quoniam scurrilis leuitatis illum arguerat, Deo ulciscente perpetuę sterilitatis damnum tulit.


99. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_379 | Paragraph | Section]

ignem, quoniam surrepente formidine frigescebat charitas. Denique interrogatus, se nosse illum negat, pro quo paulo ante ne uitę quidem suę parsurum, si res ita postulasset, dixerat. Cessit tunc sane timori amor, ut pateret, quanta esset humana fragilitas, ubi auxilium subtrahitur diuinum. Sed etsi cessit, non tamen recessit. Rursum se ille colligens, cum in ipsum respexisset Iesus, usque adeo timuisse doluit, ut dolore mors leuior fuisset. Haud


100. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_383 | Paragraph | Section]

eum et manifestabo ei meipsum. Et rursum: Siquis diligit me, sermonem meum seruabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus, et mandata apud eum faciemus. Quanta uero uel quam necessaria sit charitatis uirtus, Paulus plenissime declarat illa Epistola, quam primam ad Corinthios scribit, affirmans uni charitati omnes inesse uirtutes et omnes prorsus uirtutes nihil esse, si hęc una


101. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_388 | Paragraph | SubSect | Section]

Iam primum Christi erga nos charitas effecit, ut, nisi proximos nostros dilexerimus, non iniusti solum, sed etiam ingrati simus. Si enim Dei Filius pro hominibus homo factus est, si formam serui accepit, si mori ualuit, quanta ingratitudo est nos tantillum gratię illi referre nolle, ut eos diligamus, quos ipse sic amavit? Profecto indignus est beneficio redemptionis, qui communis redemptionis aspernatur consortem et inter feras beluas


102. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_403 | Paragraph | SubSect | Section]

pro data elemosina contumeliam recepisset, clericos in eum insurgentes cohibuit, se in causa esse asserens, quod petenti minus quam indiguerat impendisset. Illoque accito omnem, quam habebat, pecuniam coram effudit, ut, quanta sibi opus esset, suo arbitrio sublatam ferret. Alius ab ingrato data repetiisset, ille contumeliam passus datis etiam superaddendum existimauit. Ioannes Damascenus pro eo, cuius occulta calliditate perfidię in


103. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_415 | Paragraph | SubSect | Section]

liberari cupit? Multis tandem urbibus regionibusque docendo peragratis Paulus contulit se Athenas disseruitque cum Epicureis et Stoicis, palam ostendens, quarto pręstaret eorum philosophię disciplina Christi. Quanta autem uel argumentorum ui disputauit uel miraculorum operatione illa, quę dixerat, approbarit, Dionysius Areopagita indicio est factus Apostoli discipulus, qui magister fuerat philosophorum.


104. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_417 | Paragraph | SubSect | Section]

quodam sinuosoque meatu ad nescio quę purgatorii loca deducere. Id utrum uerum sit, scire nihil nostra refert. Credimus enim purgatorium animarum alicubi esse, etiamsi ibi non sit, magisque illud nunc consyderare expedit, quanta hic sanctus humanę salutis cupiditate flagrabat, cui non satis fuit uerbis docuisse, nisi etiam miraculorum terrificationibus, quod docuerat, credere cogeret uel inuitos. Aldebertus uero,


105. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_429 | Paragraph | SubSect | Section]

supra quam quod iustum ęquumque esset animaduerti fecerat, Mediolani ab Ambrosio episcopo ecclesię aditu prohibitus palamque reprehensus patienti animo pertulit et commissum confitens poenitentiam egit. Vide, quanta est sacerdotis autoritas, qui tanto principi publice insultare non dubitauit et cui tantus princeps populo inspectante cedere non erubuit. Idem, cum Paschali quodam die ecclesiam ingressus intra chorum consedisset,


106. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_430 | Paragraph | SubSect | Section]

prius se sacerdotis manibus osculum daturum, deinde reuerentiam facturum sancto, plus quidem se debere illi significans, a quo ministrante sacratissimum Christi corpus acciperet quam illi, quem iam cum Christo regnare nosset. Quanta autem res esset sacerdotium, in eo ostendit, quod se indignum illo iudicans nunquam promoueri passus sit soloque diaconatus officio contentus, quoad uixit, fuit. Cogitent nunc sacerdotes, qualis eos decet perfectio, si


107. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_453 | Paragraph | SubSect | Section]

contraxerint nec sandalia subtrita sint. Veruntamen hunc etiam communis nuditas piscatoribus parem fecerat, nisi purpureus color regię stirpis insigne fuisset. Sed hic ideo reseruatus est, ut indicio foret, quanta ille reliquerit, ut Christum sequeretur. Iacobus Iustus, frater Domini ob formę similitudinem appellatus et, ut Egesippus ait, ab utero matris suę Sanctus, non laneum, sed lineum habuit


108. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_480 | Paragraph | Section]

suffocatus periit. Qui tamen, dum ieiunium seruabat, manum Hieroboam regis, ipsum ferire uolentis, arescere fecerat et arefactam, cum illum poenituisset, rursum sanitati restituerat. Tanta itaque ieiunantis uirtus fuit, quanta soluentis ieiunium imbecillitas. Nam quem irati regis potentia lędere non potuit, unius bestię uis interemit. Nunc nostra percurramus! Quadraginta dies ieiunauit Saluator noster, et a diabolo tentatus ostendit,


109. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_492 | Paragraph | SubSect | Section]

cupida, alienę inuida et liuoris magis quam abstinentię pallore infecta. Caput II / DE CIBI POTVSQVE VILITATE AC PARSIMONIA Quanta autem ii, qui Deo, non mundo seruiebant, cibi ac potus uilitate parsimoniaque usi sint, et iam ieiunia eorum explicando diximus et nunc privatim plenius dicemus, ut uictum illorum contemplantes dapsiles helluonum coenas


110. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

in suis cęllis orantes aut aliquid aliud facientes conspicerent. Adeo non strepitus aliquis, non susurrus, non saltem screatus audiebatur, denique multitudo solitudinem taciturnitate ęquabat. Libet hoc loco apponere, quanta diligentia qualique circumspectione hoc idem ab Aegyptiis monachis olim seruatum Ioannes Cassianus de coenobiorum institutis tractans dicat: Cum solennitates — inquit — (quas illi synaxeis uocant) celebraturi


111. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_570 | Paragraph | SubSect | Section]

uirginalis quoque candoris ac puritatis deessent testimonia, de abscissę ceruicis uulnere lac, non sanguis effluxit. Exanime corpus angeli sepelierunt, monumentum oleo manat. Et, si tantus honos mortuę in terra, quanta beatitudo uiuentis in cęlo! Cecilia uirgo Valerianum, cui desponsata fuerat, ipso nuptiarum die ita perterruit, cum angelum uirginitatis suę defensorem esse asseruisset, ut ipsam ne contingere quidem ausus sit. Quin


112. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunę felicitatem amissam doluit nec secundę oblatam accepit, dum sola castitate gaudet. Adeoque impatienter tulit ad coniugium repetendum se inuitari ut, nisi, qui inuitabat, cessasset, suam ipsa faciem lacerasset. Quanta autem sanctitate profecerit, hinc nose licet, quod nullum fere uirtutis genus in hoc opere eius exemplo uacuum sit. Profecto, nisi perpetuam castitatem tam ardenter adamasset, ad tantam profectionem nunquam


113. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_581 | Paragraph | SubSect | Section]

exorasse ut coniugem suam de terris euocatam sibi iam sociam faceret, die, qua prędictum fuerat, lęta decessit. Tanta ergo accepit bona, quia et cum uiro caste se habuerat et sine uiro uiduitatem constanter seruauerat, quanta imperator iterum nubenti dare nunquam potuisset. Salaberga post quinque filios ex Alduino marito, Dagoberti, Gallię regis, duce genitos ab eodem impetrauit, ut deinceps in castitate Deo seruiret.


114. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_597 | Paragraph | SubSect | Section]

iussu supplicia pertulit, membratim articulatimque dissectus. Inde alii Denodatum, alii Intercisum cognominant, ego potius Deartuatum dicerem. Nihil tamen refert, quo cognomento appellandus sit, sed magis consyderare decet, a quanta perditione per poenitentiam liberatus ad qualem peruenerit gloriam, ut inclytissimis Christi martyribus annumeratus sit. Bonifacius, Aglaę,* Romanę, matronę, dispensator, diu cum illa inhoneste uixerat. Et sub


115. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_608 | Paragraph | SubSect | Section]

postremo tanquam optime de Deo merenti dicitur: Magna est fides tua; fiat tibi sicut uis! Hoc est, non tantum, sicut postulasti, sed, si uis, etiam melius quam postulasti. Pii quidem fletus quanta uis sit, Monica etiam, Augustini mater, testatur. Cui pro filio, Manichea heresi implicato, multum lugenti atque oranti diuinitus dictum est, ubi ipsa, ibi et illum futurum. Ab episcopo etiam, quem, ut pro illo oraret,


116. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_623 | Paragraph | SubSect | Section]

estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, consyderans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Quanta uero sanctę confessionis uirtus sit, etiam inde disci potest, quod Hugoni,* Boneuallensi abbati, * corr. ex Vgoni quendam ex fratribus post mortem apparuisse terunt et mox, ut


117. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_637 | Paragraph | SubSect | Section]

conferat perfectionem et futurę. Confert primum peccatorum purgationem. Si enim (ut Apostolus inquit) sanguis hircorum et taurorum et cinis uitulę aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanta magis sanguis Christi? Et certe, hic ille est, quem uariis morbis affecti tangere cupiebant, quia uirtus (ut Euangelista ait) inde exibat et curabat omnes. Et, si ipsi solum tangendo curabantur, nos


118. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_379 | Paragraph | Section]

contineamus, si cogitationes non possumus. Quis enim de Lupo, Senonum episcopo, non male opinaretur, si eum pręcessoris sui filiam, uirginem iam adultam, quam iuxta se educabat, tenerrime diligere conspexisset et, quanta ille sanctitate polleret, ignoraret? Sed profecto neque nota sanctitas obstitit, quin aliquando domestici eius ipsum nimii in puellam amoris inter se taxarent. Quod ipse resciens, coram omnibus euocatam osculo excepit


119. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_480 | Paragraph | SubSect | Section]

ea ętas leuitati propior uideretur, ante ostium procidisse et ita dies quinque sine cibo ac potu perseuerasse, ibi mori paratum, nisi quinta demum die receptus uotum suum implesset, stupente abbate tantam in puero firmitatem, quanta raro in senibus esset. Hoc ille stabilitatis pręludio sic reliquam ętatem egit, ut in omnibus mirabilis euaderet. Et, si cuncta uera sunt, quę de illo produntur, nemo unquam corpus suum acerbius afflixit.


120. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

pro quo Preciosus quotidie rem diuinam faceret. Sed ubi uisio Copiosi uulgata est, et ipsi palam fecere eum iam trigesimum diem esse sacrificiorum pro Iusto actorum proptereaque illum a purgatorio errutum cęloque illatum. O quanta hęc missalis hostię uirtus et pręter hanc quam prudens piissimi abbatis erga suos cura! Sic delinquentem puniuit, ut et ipsi prodesset ad salutem et cęteris ad exemplum. Odiloni, abbati Cluniacensi, Hugo, qui


121. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_589 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput XIV / DE REVELATIONIBVS INFERNALIVM POENARVM His rationibus addamus etiam reuelationum argumenta, ut eorum ipsorum, qui uel periere uel a perditionis limine reuocati sunt, confessionibus, quanta pereuntium infelicitas sit, certius innotescat. Audiuimus epulonem diuitem de Euangelio perquam lugubriter conquerentem et sancto patriarchę supplicantem, ut mitteret Lazarum, qui


122. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_590 | Paragraph | SubSect | Section]

de Euangelio perquam lugubriter conquerentem et sancto patriarchę supplicantem, ut mitteret Lazarum, qui intincto in aqua digito guttulam unam linguę suę instillaret, eo quod totus in igne arderet totusque cruciaretur. Quanta ergo calamitas est sic torreri et una aquę gutta indigere nullaque postulatione eam impetrare posse? Sed huic tam ingenti miserię additur pręteritę felicitatis amara recordatio. Responsum enim accipit: Memento,


123. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_626 | Paragraph | SubSect | Section]

»Vicisti, Victor beate!« Non propter illum hoc contigit, qui iam cum Deo erat, sed propter illos, qui fortasse tormentorum, quę perpessus est, memores beatum esse dubitarent, nisi tam certo indicio uerum didicissent. Quanta autem beatitudo ea sit, docet in martyribus huius contemptus, intrepida suppliciorum toleratio et nulla unquam sęuiendi arte superata Christum confitentium firmitudo. Nihil quippe tam durum est, ut


124. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_629 | Paragraph | SubSect | Section]

beatis, quemadmodum ipse conspexerat, spiritibus eo se perducentibus ac reducentibus — et iam finem uitę huius facturam, ut uitam illam inchoet, quę nullo concluditur fine, nulla carpitur molestia, nullo indiget bono. O, quanta hęc diuinę dilectionis gratia id mortali corpori concedere, quod concedi solet immortali, ut tandiu sine alimento uiuat et terrenum adhuc in tam sublime feratur. Sed cur tandem solutam animam Deo reddidit? Ne scilicet


125. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_633 | Paragraph | SubSect | Section]

prępositae eius Iulię, postremo suum; neque secus, quam prędixerat, euenit. In uno conditorio tres positę una beatitudine gaudent in paradiso. Quoniam ideo in proximo secum hinc migraturas abbatissa pręcognouit, quod, quanta ipsis parabantur pręmia, ante supra cęlum in spiritu rapta uidit. Gertrudis, uirgo Nigellani monasterii, qua die obiit, abbatissę Treuerensis monasterii ante altare oranti apparuit seque ad Sponsum suum ire dixit


126. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_633 | Paragraph | SubSect | Section]

decimum obitus sui annum ad aliud sepulchrum transponeretur, integrum inuentum est ineffabilique odore fragrans, quin etiam, quod multo mirabilius est, in uocem prorupit dicens: »Sit gloria nomini Domini!« Ex quo apparet, quanta sit animę eius cum Deo uiuentis beatitudo, cuius mortuum etiam corpusculum Deo laudes gratesque ageret. Pręterea tactu eius multi, qui morbo affecti fuerant, protinus conualuerunt. Et, si cadauera sanctarum animarum


127. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_634 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus. Tum ad uisionem, quam sola cernebat, mentem oculosque dirigens expirauit atque illico odor suauissimus nares omnium occupans nemini dubium reliquit, quin uere ibi Dominus ipse affuerit. Sed quis dicere potest, quanta is Trasillam felicitate beatificarit in cęlo, qui ad consolandum descendere dignatus est in terram? De Musa puellula idem autor Gregorius tradit ei per uisionem nocturnam Dei Genitricem Mariam cum uirginum choro


128. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_635 | Paragraph | SubSect | Section]

quam feliciter. Neque enim de beatitudinis possessione mox capienda dubitabat, cuius pollicitationem ex ore ipsius, cui concessum est, ut dare possit, acceperat. His et huiuscemodi exemplis, ut ante diximus, edocemur, quanta sit illa inuisibilis et incomprehensibilis nobis sanctorum felicitas, cum tam mira sunt, quę de ipsis mortales oculi uidere potuerunt. Gaudeamus igitur, quia maius est bonum illud quam ut quis, donec carnis huius


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.