Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illa

Your search found 6869 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 120-122:


120. Rastić, Nikola. Clarissimo Equiti D. Francisco... [page 196 | Paragraph | Section]

Si oblivione, vel potius aliqua intermissione tuae maximae in me benevolentiae his superioribus temporibus saepissime ad te meas litteras dare destitissem, merito hominis ingratissimi nomen, quod ab ineunte aetate mea totis viribus evitare conatus sum, profecto incurrerem. Sed quia illa tempora cum in partibus regni Rassiae, tum etiam in Pannonia me pluribus incumbentibus causis detinuerunt, non parum dolui hanc causam me a scribendo tantum retardare potuisse. Quod tametsi intervallum jam satis longum visum est, tamen et recordatione tuarum clarissimarum virtutum, et tui


121. Rastić, Nikola. Clarissimo Equiti D. Francisco... [page 197 | Paragraph | Section]

amplissima gesta, tuam probitatem moresque singularissimos non dicam exornare, sed potius augere, et ad usque summum extollere frequenter et sollicite laudando non cessavi. Erant profecto complures illorum procerum, qui cum caesare in Italiam olim descenderant, inter quos non vulgaris ex illa amplissima legatione vestra, sed praeclara tui nominis fama extiterat. Evenit namque mihi ex tempore tam libenter quam etiam necessario in illum sermonem incidere quo illos accuratissime edocerem divinam illam providentiam fortitudinemque tuam, laudatissimam rei militaris


122. Rastić, Nikola. Clarissimo Equiti D. Francisco... [page 197 | Paragraph | Section]

rei militaris scientiam, quas omnes in ipsa Brixiensi expeditione egregie ac splendide demonstrasti. Satis namque, ut opinor, ea mihi ad dicendum notissima esse poterant, quod ex commentariolis Brixiensibus, quos olim Venetiis, pro tua in me benevolentia, mihi tradideras legendos, illa studiosissime perceperam. Quam equidem provinciam mihi aequo animo assumens nescio an munus hominis officiosissimi an potius impudentissimi perfecerim, cum praeter vires meas rem grandem, in qua omnis eximia oratio latissime versari potuisset, aggressus fuerim; sanctius


Bibliographia locorum inventorum

Rastić, Nikola (c. 1418.–1454.) [1451], Clarissimo Equiti D. Francisco Barbaro S., versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 532, Ed. Angelo Maria Quirini [genre: prosa oratio - epistola] [word count] [rasticnepist].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.