Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illa

Your search found 6869 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1792-1843:


1792. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

quod ego mihi oneris imponi pro mutua benevolentia facile sum passus. quamquam me non lateret, quam difficili in loco versaretur eorum industria, qui Graeca Latine interpretanda susciperent. Nam si Graeca cum Latina lingua conferatur; qui, quaeso, illa plenius, quid hac ieiunius inveniri queat? quod nos in quodam nostro libello, satis copiose, satisque, ut arbitramur, dilucide ostendimus. Quare si, quae Graece optime intelliguntur, ea Latinum aliquando in sermonem ita sunt translata, ut coniicere


1793. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare potest cuiusquam hominis natura, nihil ut neque verbo, neque re umquam peccet. illa vero optima est existimanda. quae in plurimis scopum attingit, in paucissimis aberrat. Ad hanc igitur rationem, ea quae dicuntur, quisque examinet, neque meum institutum reprehendat, sed eorum quae de dicendi ratione allaturi sumus aequus sit


1794. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et quantum humano consilio licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit. emolumentumque potius, quod semper idem sit, quam spectaculum, quod in praesenti tantum oblectet, in scribendo cogitamus. Ac de ipso quidem, et philosophi, et oratores omnes, aut, si non omnes, plerique certe, ita


1795. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

ad eas res quae incrementum illis attulerunt, huiusmodi ratio perduxit. Deinde ea quae a Persico bello ad Peloponnesiacum civitas gessit, per capita subiungit, idque cursim, usque eo, ut ea paucioribus quam quingentis versibus comprehendat. Rursus, cum illa rebus Corcyraeis anteire, neque ab illis, sed ab his manasse principium belli recordatus esset; scribit haec ad verbum: Post haec autem, quae iam exposuimus,haud multorum annorum interiecto spatio, consecutae sunt


1796. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

quod nec historiam quo debuit fine conclusit. cum enim annos VII et XX bellum comprehenderit; atque hoc quantum temporis est, usque ad belli exitum ipse vixerit; tamen usque ad annum alterum et vigesimum historia perducta, octavum librum maritima illa pugna, quae ad eum locum quem Sepulcrum canis apellant, est commissa, terminavit. praesertim Adde quod, cum in prooemio, quaecumque hoc in bello gesta sunt, omnia se esse


1797. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

operam ponendam existimavit: cur non idem in iis qui Lacedaemone Athenas venerunt, institutum servavit: cum illi quoque pace infecta discesserint? Sin autem in his commemorandis magna diligentia opus esse non ignoravit, cur illa per negligentiam praetermisit? neque enim existimandum est, eum facultatis imbecillitate prohibitum, ne aut invenire, aut, quae utrobique rebus ipsis convenirent, eloqui posset. Quodsi suis quibusdam rationibus adductus, alteram legationem


1798. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

ac mulieres cum pueris in captivitatem abducerentur. ea vero quae in secundo conventu ab iisdem essent dicta, tamquam maxime necessaria, assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum occupaverit? Nam sive id factum est propterea, quod in magnis urbis calamitatibus, in quibus multi fortesque ex Atheniensibus viri


1799. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

q. plebem illam ex Attico agro collectam, qui vix decem aut quindecim equitum numerum explerent; nonne illi Athenienses, eorumque socii, qui in Sicilia cum Nicia et Demosthene in pugnis, quae terra marique fierent, ac postremo in illa infelici fuga ceciderunt: nonne, inquam, hi, quibus ne sepultura quidem legitima contigit, cum paulo essent quadraginta milibus pauciores, multo erant digniores quos et luctu et ornamentis in funeribus adhiberi solitis prosequeretur? quos tamen


1800. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

facile quis animadvertat, si consideret, multis eum magnisque rebus praetermissis historiae suae prooemium ad quingentos versus protraxisse, ut, quae ante hoc bellum gesta a Graecis fuerant, non magnum habuisse momentum, neque eiusmodi fuisse illa, ut conferri cum hoc debeant, ostenderet. Nam praeterquam quod haec veritatem non habent, ut ex multis rebus ostendi potest; non haec est ratio ineunda iis qui ex arte rem aliquam exaggerare volunt. non enim, quae res inter minimas excellit, sed


1801. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

esse, quibus capita rerum, de quibus est dicendum, commonstremus. quod quidem et hic noster in extrema prooemii parte, cum narrationem exordiri vellet, videtur paucioribus quam quinquaginta versibus fecisse. ut satis appareat, nihil opus fuisse ut multa illa, quae de Graeciae dignitate detraherent, in medium proferret: quod scilicet Troiani belli tempore nondum uno nomine universa Graecia appellaretur: quod illi primum, qui cibi inopia laborarent, navibus inter se ultro citroque commeare coeperint; qui


1802. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et, quantum humano consilio licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit; emolumentumque potius, quod semper idem fit, quam spectaculum, quod in praesenti tantum oblectet, in scribendo cogitamus. Ac carum quidem rerum, quae superiore aetate gestae sunt, maximae erant Medicae; quae tamen


1803. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

nam neque tot urbes expugnatae vastataeque sunt, vel barbarorum impetu, vel domesticis contentionibus: sunt etiam quae incolas captae mutaverunt: neque tot exitia, totve neces audivit quisquam, vel belli vel seditionum caussa. Atque superiora illa, quae auditione quidem percipiuntur, re autem ipsa rarissime confirmantur, fidem tamen acceperunt: qualia narrantur de terrae motibus qui hoc in bello plerisque orbis terrae partibus exstiterunt, quae de solis defectionibus, crebrioribus quam


1804. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

character, Quod ante quam faciamus, non ab re fortasse fuerit, si hoc de genere non nulla prius attingamus; quotque in partes ipsa distribuatur dictio, quasque in se habeat virtutes, indicemus; tum qualis illa fuerit quam a vetustioribus usurpatam assumpsit Thucydides, qualesque ille partes aut in melius, aut in deterius commutarit; nihil occultantes ostendamus. Primum illud perspicuum est, omnem dictionem in duas distribui partes; in verborum delectum,


1805. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

percurram. sic enim proprium huius viri characterem pernoscere cuiuis licebit. Ac veteres quidem illi, qui multo antea fuerunt, quique non nisi ex ipsis sunt nominibus noti, quam sint dicendi rationem secuti, non satis queo coniicere, simplex ne illa fuerit et inornata, ac nihil supervacaneum, nihil non utile, non necessarium habuerit, aut contra magnifica fuerit, et referta dignitatis et opificii rhetorici, varioque ornamentorum fuco depicta. maximae enim partis scripta ad nostra tempora non


1806. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

fuerit, et referta dignitatis et opificii rhetorici, varioque ornamentorum fuco depicta. maximae enim partis scripta ad nostra tempora non pervenerunt; aut si qua ad hanc diem servata sunt, non omnes esse illorum quibus tribuuntur, existimant: ut sunt illa quae Cadmo Milesio, quaeque Aristaeo Proconnesio et eiusmodi aliis adscribuntur. Scriptores autem qui ante Peloponnesiacum bellum fuerunt, atque ad Thucydidis usque aetatem pervenerunt, omnes propemodum idem consilium secuti sunt. quos quidem aut


1807. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

Scriptores autem qui ante Peloponnesiacum bellum fuerunt, atque ad Thucydidis usque aetatem pervenerunt, omnes propemodum idem consilium secuti sunt. quos quidem aut Ionica lingua, ut quae illis temporibus maxime omnium floreret, aut Attica illa vetus, non admodum ei dissimilis, oblectavit. Hi sane omnes, ut est ante dictum, sermonis proprietatem magis, quam dicendi tropos adamaverunt; tropos vero velut condimenta orationi insperserunt: verborum autem compositionem omnes eandem fere


1808. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

quae nos nervorum contentionem, et pondus possumus appellare; neque πάθος ullum, quo animi affectiones excitarentur; neque spiritus illos magnos et certaminibus aptos, ex quibus illa dicendi species conformatur, quae Graece δεινότης dicitur; Latine vim in dicendo possis nominare. Unum Herodotum excipio. is enim et in verborum delectu, et in compositione, atque in ipsa figurarum


1809. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

debent, naturam commutat, atque alia de aliis dici cogit. Marem significantia, femineo sexui coniungit; ea vero quae sub feminae genere comprehenduntur, maribus attribuit. quae autem neutrius sunt generis, ita his connectit, ut tota naturalis illa coaptatio et consecutio divagetur. Nominum et participiorum casus ab eo quod significare debet, ad id quod est significatum; et contra, quod est significatum, ad significans transfert. In coniunctivis autem ac praepositivis particulis, iis


1810. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

soloecismorum speciem praeferant. Praeterea, quot in ipso res videas pro corporibus, et corpora vicissim pro rebus sumi? In enthymematibus vero, in quibus interpositiones cum multae sint, longo intervallo consecutionem suam recuperant, adsunt tortuosa illa et perplexa, et inextricabilia, atque alia his similia. Nec paucas item figuras theatrales ab eo usurpatas invenias, ut paria paribus relata, adnominationes, oppositiones: quibus nimis frequenter usus est Gorgias Leontinus,


1811. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

perfectam absolutamque; atque adeo divinam orationem efficit. cum vero non est par viribus, quippe cum nervi illi ob dicendi celeritate non usquequaque perdurent; oratio fit obscura, vitia quaedam, quae minime deceant, secum afferens. Nam praeclara illa, rebusque in omnibus necessaria praecepta, quibus traditur qua ratione sit peregrinis ac novatis utendum, ac quatenus illa sint assumenda, non per omnes historiae partes servavit. Iam, cum haec veluti per capita attigerimus, superest ut iam ad ea


1812. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

celeritate non usquequaque perdurent; oratio fit obscura, vitia quaedam, quae minime deceant, secum afferens. Nam praeclara illa, rebusque in omnibus necessaria praecepta, quibus traditur qua ratione sit peregrinis ac novatis utendum, ac quatenus illa sint assumenda, non per omnes historiae partes servavit. Iam, cum haec veluti per capita attigerimus, superest ut iam ad ea demonstranda nostra delabatur oratio. Neque vero est consilium, ita de singulis separatim Thucydidis dicendi formis sermonem


1813. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

minimeque generosum, et incompositum genus, non damnabit. quo fit, ut tam illud quod rationis est expers, quam quod eiusdem est particeps, iudicium consentiat. a quorum utroque omnia quae ad artes attinent, iudicari volumus. Ego vero non video quo pacto illa quae magna atque admirabilia quibusdam videntur, laudibus afficiam; quae tantum abest ut primas illas maximeque communes habeant virtutes, ut, cum et nimiam et inanem diligentiam prae se ferant, neque iucunditatem neque fructum afferant. ex quibus


1814. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

ut, cum et nimiam et inanem diligentiam prae se ferant, neque iucunditatem neque fructum afferant. ex quibus pauca quaedam exempla afferam; simul et caussas cur a virtutibus ad vitia declinarint, commonstrabo. Atque in tertio quidem libro, ubi crudelia illa atque nefaria facinora, quae in Corcyrensi seditione contra potentissimos quosque a populo commissa sunt, enarrat, quousque intra communis usitataeque linguae terminos mansit, perspicue omnia, breviter pleneque dixit: sed simulatque tragico more


1815. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

Athenienses; optimates vero, Lacedaemonios accerserent . Quae vero his adiungit, perplexa sunt, atque eiusmodi quae non facile percipi possint, quaeque figurarum nexus quosdam, soloecismis similes, aliaque eius generis non pauca habent: quorum nec illa aetate, neque vero post, cum maxime civilis floreret eloquentia et dicendi vis, ullus erat usus. atque ea nunc ostendam.


1816. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

seditionibus status civitatum; et ea quae post fuerunt, eorum quae ante acta essent, auditione, magnam in animis accessionem ceperunt ad novas res moliendas, vel aggrediendi solertia atque artificio, vel ultionis insolentia . In his, in prima illa membri parte, nulla necessitate coactus, circumlocutione usus est, cum dixit; ἐστασίαζέ τε οὖν τὰ τῶν πόλεων, quod perinde est ac si Latine dicas: Ea igitur quae urbium erant,


1817. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 262 | Paragraph | Section]

ἐπικελεύσας τὸν μὴ διανοούμενον Id est; Omnino autem qui in nocendo alterum praevenisset, laudabatur; et qui ad hoc non cogitantem inhortatus esset . Mox poetica illa figura usus est quam μετάληψιν vocant: καὶ μὴν καὶ τὸ συγγενὲς τοῦ ἑταιρικοῦ ἀλλοτριώτερον ἐγένετο διὰ


1818. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

ad verba pertinet, de iis utrisque separatim agemus, ab ea parte quam ad res pertinere diximus, initium sumentes. cuius quidem pars prima est enthymematum et sententiarum inventio: secunda vero, in usus rerum quae inventae sunt, consumitur. atque illa quidem prior, omnem a natura vim habet; haec, accipit ab arte. Harum in altera, quae scilicet plus habet a natura quam ab arte, quaeque minus eget disciplina, admirabilis sane fuit Thucydides. affert enim, ac velut ex uberrimo quodam fonte, ingentem


1819. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

admirabilis sane fuit Thucydides. affert enim, ac velut ex uberrimo quodam fonte, ingentem ac prope infinitum sententiarum et enthymematum acervum secum trahit. quae quidem et ampla exquisitaque apud illum, et peregrina atque admirabilia sunt. Illa vero pars altera, quam plus artis habere diximus, quaeque efficit ut illa altera etiam praestantior esse videatur, multis in rebus in eo minor est quam par sit. Quicumque autem eum plus aequo admirantur, atque ita stupent ut nihil ab eis qui divino


1820. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

quodam fonte, ingentem ac prope infinitum sententiarum et enthymematum acervum secum trahit. quae quidem et ampla exquisitaque apud illum, et peregrina atque admirabilia sunt. Illa vero pars altera, quam plus artis habere diximus, quaeque efficit ut illa altera etiam praestantior esse videatur, multis in rebus in eo minor est quam par sit. Quicumque autem eum plus aequo admirantur, atque ita stupent ut nihil ab eis qui divino aliquo sunt numine afflati, differant, ii omnes propter enthymematum


1821. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

ea vero in quibus peccatum est, commendatione indigna arbitrantur. Quapropter, quod antea feci, ut omnibus meis commentationibus regulas quasdam subicerem; idem nunc faciam, ut, quae mihi videntur, in medium proferam. Quemadmodum igitur in prima illa parte, de qua initio dixi, quae in inventione rerum conspicitur, praeclare hunc nostrum scriptorem versatum esse concesserim: ita altera in parte, quae in collocationis ac distributionis arte consumitur, eum excelluisse non facile


1822. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 267 | Paragraph | Section]

singula enim, non paulo post, sed quaecumque parum apte dicta videbuntur, statim excipientes, iudicate. atque hoc ipsum quod dicimus si placet, significate. Ad haec Meliorum proceres ita responderunt: Humanitas in docendo mutua, placide adhibita, non illa quidem vituperatur; sed ab hac re non nihil videtur differre, quod bellum a vobis non impendet, sed iam adest . Atque hoc postremum si quis inter figuras numerare velit, is profecto, nihil obstat, quin omnes etiam soloecismos, qui vel in


1823. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

ἀφανεῖς καθίστανται, μαντικήν τε καὶ χρησμοὺς καὶ ὅσα τοιαῦτα μετ᾽ ἐλπίδων λυμαίνεται. Hoc est; Spes, periculi solatium, etiamsi damno afficit, non tamen evertit eos qui illa supra modum utuntur; sed ab eis qui omnia in fortunae aleam proiciunt, (infert enim detrimentum e sua natura) cognoscitur postquam decepti sunt: a qua qui sibi cavet in quo iam est eam expertus, non errat. Quod vobis, qui imbecilles estis, quorumque


1824. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

ut consideremus, an vel rebus ipsis, vel personis ad id colloquium convenientibus aptum dialogum finxerit; cum eius fuerit muneris, quemadmodum in ipso quoque libri prooemio se facturum profitetur, ut, quae vera essent, diceret. Num igitur, quemadmodum illa Meliis de libertate oratio conveniebat, qua Athenienses admonebant ne civitatem Graecam, quae nihil mali admisisset, servire cogerent; ita et illa altera Atheniensium ducibus erat accommodata, qui de rebus iustis nec quaerere nec dicere


1825. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

ipso quoque libri prooemio se facturum profitetur, ut, quae vera essent, diceret. Num igitur, quemadmodum illa Meliis de libertate oratio conveniebat, qua Athenienses admonebant ne civitatem Graecam, quae nihil mali admisisset, servire cogerent; ita et illa altera Atheniensium ducibus erat accommodata, qui de rebus iustis nec quaerere nec dicere permittebant, sed violentiae atque avaritiae legem invehentes, ea demum iusta esse dicebant in imbecilliores, quae potentioribus viderentur? Equidem ducibus ab


1826. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

Existimo equidem, si quis haec coram Atheniensibus, qui communem hominum vitam ad elegantiorem vitae cultum traduxerunt, dicere aggressus esset, eius orationem ipsis futuram fuisse permolestam. His sane caussis adductus hanc orationem cum illa altera conferens, minime laudo. in illa enim Archidamus Lacedaemonius ad ea facienda quae iusta essent, Plataeenses hortatur, dictione utens pura, et dilucida, quaeque nullam dicendi figuram habeat vel coactam, vel inconsequentem: in hac vero,


1827. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

Atheniensibus, qui communem hominum vitam ad elegantiorem vitae cultum traduxerunt, dicere aggressus esset, eius orationem ipsis futuram fuisse permolestam. His sane caussis adductus hanc orationem cum illa altera conferens, minime laudo. in illa enim Archidamus Lacedaemonius ad ea facienda quae iusta essent, Plataeenses hortatur, dictione utens pura, et dilucida, quaeque nullam dicendi figuram habeat vel coactam, vel inconsequentem: in hac vero, Graecorum omnium sapientissimi turpissimas


1828. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

optima a Lacedaemoniis vastata esset, ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam, quod ipse belli suspiciendi auctor exstitisset, in eum conferebant. praeterea non hac dicendi figura, quae reprehensionem habet; sed illa, qua deprecatio continetur, utendum erat. non enim multitudinis lacessere atque irritare iracundiam, sed placare ac mitigare, oratoris est munus. Deinde adiungit his sententiam quandam, veram illam quidem, graviterque prolatam, sed praesenti tempori


1829. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

affingit. Oportebat autem ipsum prius, quid de hoc viro sentiret, declarare; deinde vero eidem in periculo versanti orationem, qua iracundiam deprecaretur, humilem adiungere. Hoc sane facere decebat eum historicum, qui veritatem imitari vellet. illa vero permolesta sunt, quae puerilia dictionis ornamenta, et nomina quaedam in sententiis valde perplexa et intricata habent: ἰέναι δὲ τοῖς ἐχθροῖς ὁμόσε καὶ ἀμύνεσθαι


1830. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

inepta est. haec vero, ἥ τε τόλμα ἣν ἀπὸ τῆς ὁμοίας τύχης ἡ σύνεσις ἐκ τοῦ ὑπέρφρονος ὀχυρωτέραν παρέχεται: obscuriora sunt Heracliti tenebris. illa vero ἥ τε τῆς ἐλπίδος ἐν τῷ ἀπόρῳ ἰσχύς καὶ ἡ τῆς γνώμης ἀπὸ τῶν ὑπαρχόντων βεβαιοτέρα πρόνοια: poetico quodam more sunt per circuitionem perque


1831. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

reprehensione sunt digniores. equidem idem, qui antea, sum, neque a mea sententia discedo: vos vero inconstantes; qui, antequam detrimentum ullum sustineretis, mihi assentiebamini; nunc vero, calamitate accepta, consilium mutastis . Praeterea illa etiam: δουλοῖ γὰρ φρόνημα τὸ αἰφνίδιον καὶ τὸ ἀπροσδόκητον καὶ τὸ πλείστῳ παραλόγῳ ξυμβαῖνον·... ὅμως δὲ πόλιν μεγάλην οἰκοῦντας καὶ ἐν


1832. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 274 | Paragraph | Section]

succumbere, neque nostram delere dignitatem. Nam qui per ignaviam, gloriae, quam obtinet, desertor est, is non immerito ab omnibus reprehensione dignus iudicatur; is vero malevolentia, qui temere gloriam, ad se non pertinentem, appetit . Deinde illa addit, quae Atheniensium animos ad maiorum fastum excitent: τῆς τε πόλεως ὑμᾶς εἰκὸς τῷ τιμωμένῳ ἀπὸ τοῦ ἄρχειν, ᾧ ὑπὲρ ἅπαντας ἀγάλλεσθε, βοηθεῖν καὶ μὴ


1833. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 274 | Paragraph | Section]

administratis: quam sumere quidem, videtur iniurium esse; relinquere vero, periculosum. atque alia his similia, quaecumque et nominum et figurarum mediocres immutationes, neque affectatas neque difficiles, habent . In Hermocratis vero concione illa praeclara, videntur laudanda, in quibus hic noster se praeclare gessit: ἀλλ' οὐ γὰρ δὴ τὴν ᾿Αθηναίων εὐκατηγόρητον οὖσαν πόλιν νῦν ἥκομεν ἀποφανοῦντες ἐν


1834. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 275 | Paragraph | Section]

victoriae laus tamen penes illos tantum erit, qui nullum aliud huius certaminis praemium consequenter, quam vos ipsos, qui illis huius victoriae auctores exstitistis . Haec equidem, hisque similia, tum pulchra, tum etiam imitatione digna existimo: illa vero non video cur laudari debeant: νῦν γὰρ εἰς τὴν Σικελίαν προφάσει μέν, ᾗ πυνθάνεσθε, διανοίᾳ δέ, ἣν πάντες ὑπονοοῦμεν. καί μοι δοκοῦσιν


1835. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 275 | Paragraph | Section]

tutius, quod me non iam perditum, sed socium habens, non destitutus pugnabit. cogitet item, Atheniensem nolle ulcisci inimicitiam Syracusanorum . Haec sane et puerilia, et nimium studiose conquisita, et iis quae aenigmata vocantur, obscuriora sunt. Illa praeterea: καὶ εἰ γνώμῃ ἁμάρτοι, τοῖς αὑτοῦ κακοῖς ὀλοφυρθεὶς τάχ' ἂν ἴσως καὶ τοῖς ἐμοῖς ἀγαθοῖς ποτε βουληθείη αὖθις


1836. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

rerum significationem comprehendant; in quibus redditiones, quae priori particulae respondeant, longe petuntur: praeterea rudes atque a naturali connexione abhorrentes quaedam figurae, quae vix in ipsa arte poetica ullum reperiant locum: ex quibus illa in oratione obscuritas exsistit, quae tum omnes venustates corrumpit, tum orationis virtutibus tenebras offundit. Ex oratoribus vero Demosthenes repertus est unus, qui ut alios quoque, qui magnum aliquid atque illustre


1837. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

atque illustre in oratione habere viderentur, ita et Thucydidem in multis est rebus imitatus, ac civilibus orationibus eas ab illo sumptas virtutes adiunxit, quas neque Antipho habuit, neque Lysias, neque Isocrates, oratorum sui temporis principes: illa, inquam, quae veluti fulmina quaedam sunt in oratione, et maximam quandam vim obtinent; atque illa quae acerbum quiddam, et austerum, et acrimoniam illam habent; quae ad motus animi concitandos plurimum valent. Illam autem obscuram, quae unius


1838. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

ac civilibus orationibus eas ab illo sumptas virtutes adiunxit, quas neque Antipho habuit, neque Lysias, neque Isocrates, oratorum sui temporis principes: illa, inquam, quae veluti fulmina quaedam sunt in oratione, et maximam quandam vim obtinent; atque illa quae acerbum quiddam, et austerum, et acrimoniam illam habent; quae ad motus animi concitandos plurimum valent. Illam autem obscuram, quae unius alicuius gentis est peculiaris, et peregrinam, ac poeticam dictionem, veris certaminibus minime aptam


1839. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

omnia facturus esset; in iis nihil umquam praestitistis . Haec sententia multis est modis involuta, ita tamen explicata, ut a communi usu loquendi ad insolitum dicendi genus transierit. servata est tamen in perspicuitate granditas. In maxima autem illa adversus Philippum oratione, statim initium quoque hoc pacto est comparatum: Πολλῶν, ὦ ἄνδρες ᾿Αθηναῖοι, λόγων γιγνομένων ὀλίγου δεῖν καθ' ἑκάστην ἐκκλησίαν,


1840. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

sed vere tamen dici possit. Ego, si, quod maxime contra rem publicam foret, oratores omnes suadere, vosque suffragiis vestris comprobare voluissetis, nihilo deteriore loco, quam nunc est, fuisse rempublicam futuram arbitror . His similia sunt et illa: εἶτ' οἴεσθε, εἰ μὲν αὐτὸν μηδὲν ἐποίησαν κακόν, μὴ παθεῖν δὲ φυλάξαιντο ἴσως, τούτους μὲν ἐξαπατᾶν αἱρεῖσθαι μᾶλλον ἢ


1841. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

acciperent, cavere potuerunt, per fraudem opprimere, quam indicto bello aggredi maluerit; praedicturum vobis bellum esse, ac denuntiaturum antequam inferat? praesertim dum ad illius fraudes ita connivetis, ut voluntario decipi videamini . In illa autem omnium iudicialium optima oratione, quae de Corona scripta est, de Philippi calliditate, qua civitates devicit, mentione illata, sic sententiam conformavit: καὶ οὐκέτι προστίθημι, ὅτι τῆς


1842. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

ut Demosthene, quem omnium oratorum optimum fuisse scimus, consiliario usi, ea tantum ab illo petant, in quibus et brevitas, et acrimonia, et vis, et robur, et magnificentia, aliaeque his affines virtutes omnibus perspectae insunt: aenigmatica autem illa, et intellectu difficilia, ac grammaticis enarrationibus indigentia, quaeque figuras nimis curiose conquisitas et soloecismi similes habent, neque admirentur, neque imitanda sibi proponant. atque (ut paucis dicam) si quis et ea quae obscuritatem


1843. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

statuat; id rectum non est. necesse est enim fateri, perfectiora imperfectis, clariora obscuris esse meliora. Quo igitur argumento Thucydidis universam dicendi formam laudamus; quaeve nos ratio cogit, ut illum suae tempestatis hominibus, quibus nimirum illa et nota esset et usitata, conscripsisse; nostri vero, qui post eramus futuri, nullam rationem habuisse dicamus? Neque vero omnem Thucydidis orationem, tamquam inutilem e foro atque iudiciis eiiciendam esse putamus; sed eam quidem partem, quae in


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.