Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illa

Your search found 6869 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 28-49:


28. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus ad uos sum legatus, plicatis manibus ac ambobus genibus flexis totos se offerunt eorumque bona, ita oppida quam etiam arua et quasque fortilicias et que et quas regalis Benignitas duxerit acceptandas iuxta mayestatis regię uoluntatem atque mandatum.” Cum rex patefecit sui uoluntatem ac illa habere uelle, quę idem nuntius spoponderat se exhibiturum, nam prefatus rex, ut diximus, intendebat omnia castra ipsorum suo imperio uelle supponere, tamen in aliis finibus ablatis proposuit restituere maiora. Et recesso inde nuntio, uenit ad partes Tnini


29. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

suos speciales legatos Iadertinis delegauit rogans instantissime eosdem Iadertinos pro parte illius, cuius missi fuerant, quatenus aliquos ex discretis nobilibus Iadrę ad presentiam ipsius Delphini debeant et velint transmittere sub fiducia, quomodo conferent et adinuicem proponent illa, ad que ciuitas libenti forte animo se adherebit. Cuius petitioni et voluntati ipsi Iadertini allacriter complacuerunt: duo legatos, Andream de Sloradis, Nicolaum Madii Galleli, quem in presenti graphia recolimus nominasse, destinauerunt. Et facta est tregua illo die, que vsque ad


30. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

pollicitauimus. Dum nobis presens conceditur vita, subiecta fidelitatis elegimus in perpetuum retinere et obseruare, sic quod rogationes, immo potius hortationes Inclyti principis nobis admittendas inualido huius ciuitatis cederet discrimini et in dedecus nostri domini. Componant cum felici rege; illa, que iusserit, executioni fient terminata. Sane vniuersi et singuli, qui ab hac vrbe duxerunt originem, inclytę personę se comendant propensius offeruntque grata impendere ac orando exorant, quatenus vestrum aspectum, si gratia magni Tonantis augumentum prestabit, in vestri


31. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed hostes, multo assumpto cordis vigore, quamplures crepidines in ipsum premunt, quod multos ibidem latentes letali morbo cruentant, nec secundario cum simili ingenio accedere presumebant. Arbitrantibusque prefatis Venetis, quod ipsum castrum illa virtus hominum obtinere non poterat, suo naturali esse studuerunt et intentioni suę tribuere effectum. Quosdam, qui magis cupiditatem auri amabant quam suę patrię gloriam mundalem velle assciuere, ipsi Veneti coinquinauerunt et reliquos sub fiducia incolumes relaxare


32. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

flagellum dirę asperitatis coniectat, vt perfida abiecta calle ad solem iustitię properando festinet. Quia igitur Iadra, que tam alto infecta scelere, ut iam in proemio huius nostri opificii particulam monstrauimus, adhuc quiddam in ipsa maius uel equale florendo viget, scilicet illa iniquissima inuidia fraternę gratię, que ossa desicat et animam occidit. Sed quanto ipsi Iadertini commitunt, tanto altissimus sator eos grauiori confibulat pondere, ut cognita vltione via gradiantur tutissima. Cum iam hora octaua vigesimę tertię noctis consumasset


33. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

inimicorum penes vrbem impulerunt. Quibus aduersarii austerrime aduersantes, cum ipsorum actum detexissent, ut Venetorum delerent intentum, et ipsos lembulos lympha offuscauerunt suosque anquiromagos fortiori ceperunt studio custodire. Sequenti clarescenti diei polo illa proterua incolarum conceptio, de qua paulisper intonauimus, per quosdam consortes, qui hac radice etiam participabant, illis, qui pręsidebant regimini ciuitatis, sunt promulgata. Nam ipsi sceleratores in aculeo positi proditionem et tam grande facinus sic confessi sunt, ut


34. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

sic excellenter paratum conspicerent ad dictam accedere cathenam, tubicula equestris clangit per vicos ciuitatis ac intonat nola pro pugna. Et in multo vigore et audacia muniti crucis signaculo ad defensandam cathenam celeriter properabant. Ascendunt in multa animositate mentis sagatiores in illa gallea, que maranum cum eius trabucho situm in valle S. Iacobi abstractum fuerat, secundum quod narrasse recolimus, ad dictam cathenam ex opposito inimicorum se firmauerunt. Et econtra hostes accedunt, multa misilia ac balistarum sagittas coniectant ut aer lucidus atra


35. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

Extitit tunc ibidem pestifer defectus Venetorum. Opponunt se anquiromagi Venetorum, sępissimis mutatim sauciis, inficiunt Iadertinos. Fit murmur, iactus lapidum, fit etiam vtrarumque partium crebris emmissio spingardorum, spiculorum et aliorum bellicorum instrumentorum. Et ex hac et illa parte conantes Venetiani perficere id, quod cupiebant, cum multa minutione gentis a portu recesserunt. Adhuc crastino patefaciente die hora nona atque sexto exeunte die Ianuarii ibidem extitit agon occasione angromagorum Iadrę et taliter Venetis


36. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 49 | Paragraph | Section]

laudabiles virtutes et per galeam diuinum eloquium exponere possumus. Sed ipse doctor gentium ad quodque imperium sub quodam correctionis velamento ad euitandam huius orbis angustiam sapientissime dogmatizando alloquitur. Summe igitur tibi, Iadertinorum vrbs, illa tria arma cęlestia, et versutias ac insidias inimici dyaboli, qui dupplex dicitur morsellus, superare valebis et de omnibus angustiis et tribulationibus liberata permanebis. Tuis hostibus, antiquo pariter et dyabolus, qui iam diu te afflixit, Veneticus recitatur populus. Sit quippe


37. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

potentię, eorum erat meditamen in dictas classes fugam arripere et inimicorum fugam euadere. Fabricare iubent quedam altissima edificia turrium et cathorum lignea vetustate compositorum, quibus ipsis Iadertinis minantibus eos debere cum illa impugnari. Sed ex hoc nullum hostes genus formidinis summentes, sed semper sperabant de regis fauore et eorum futuro remedio. Quamuis ipsa edificia frustra sint laborata, cum nullum hostibus prestitit detrimentum nec cum ea pugnare ausi sunt nec Veneti conantur durioribus affici doloribus. Cum


38. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

diuini solii, quod eisdem erat concessurus. Parant et Veneti tam in equore, quam in terra propugnacula. Iubent tertio Idus Aprilis vltraquam quinquaginta plathos Mantuanos in obsessum ciuitatis peruenire. Et tertio Madii Kalendas grande extitit hostium in sticato exactum, per quod illa edificia miri decoris, de quibus in huius capitulo tetigimus, extraxerunt versus vrbem ipsa deducendo ac intentione, ut inimici terrore compuncti ad aliquem actum fęderis possent inclinare. Quorum versutias ac dolositates hostes


39. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

extraxerunt versus vrbem ipsa deducendo ac intentione, ut inimici terrore compuncti ad aliquem actum fęderis possent inclinare. Quorum versutias ac dolositates hostes intelligentes, constantiores in regis fidelitate permanebant. Nam illa edificia erant duę maxime turres trium pugnarum, sustentas quelibet bina vehicula et excelsa. Aliud erat hoc ingenium: vnus cattus ligneus satis flebilis erat confectionis, quem machinę Iadre sepius iactando penetrabant; in quo erat constructa quedam eminens turris duorum propugnaculorum,


40. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod si infortunium ipsos Iadertinos potentię hostium non obsistere posse conduxisset, nullus ibidem adinuentus per spatium unius naturalis diei vitam pacifice possideret, quin frustratim artus tam magnatum quam infimatum canibus ventilando iactarent. Sed illa pretiosa Diuina prescientia, quę populum Israeliticum manu forti et robusta a tyrrhanica regis pharaonis seruitute nube prelucida per siccitatem Maris rubri mirabiliter eduxit, sic ipsa Iadertinis suę melifluę misericordie infundit vberiorem gratiam. Sed, ut breuiter


41. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

igne consumere sepius se disponebant. Quos hostes ita viriliter flagelarunt, quod quamplures absque spiritu in campum se prostrabant. Ex Iadertinis et ibidem multi arduis vulneribus sunt occupati, sed alii eorum supplebant defectum, licet pauci. Altercantur etiam mirabiliter illi, qui intus et sub illa rada extiterant, ex quibus ingens copia deficit. Ad portam autem Campi, de qua iam in hoc capitulo prelibauimus, cum illo ponte plurimi ex partium gente fuerunt letaliter vulnerati. Idem Veneti ampliarunt virtutes et cum quodam catto ligneo debilis


42. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

tactu. Hoc die plures quam sexaginta ex Uenetorum turba ad superna conuolasse dicuntur et quanto ipsum certamen versus solis occasum procedebat, tanto Veneti maiorem sustinebant conflictum et, cum iam sol minabatur suam lucem claudere, illa maior compacta pugna, de qua iam sepius est in presenti sarcasmos memoratum, cepisset clangere dehortando hostes, omnes aduersarii Iadertinorum fessi et nimio labore occupati ipsum sonitum audientes fugam in classibus et galleis cęperunt arripere nemine persequente. Intrant conflicti in


43. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 60 | Paragraph | SubSect | Section]

Tartareo pii Saluatoris aduentum flexis genibus, nudatis capitibus et pronis expectarunt. Ex quo igitur ipsi obsidentes concipiunt, quod rex iam properabat succurere Iadertinis, muniunt sticcatum fortioribus propugnaculis et die viceno octauo Madii illa edificia miri decoris, laborata in maiori bastida, quam in vltimo Aprilis seu tertio Madii Kalendas extraxerant, inchoarunt destuere, quod quarto Kalendas Iunii quicquam ex eis integrum non remansit, et simili modo Kalendis Iunii illos duos trabucellos, qui penes S. Iacobum fuerant


44. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

imprimunt et repellunt et in tantum superant, quod tres turres seu propugnacula relicta intuita sunt nec super ipsis agonizare audent propter sepissimos ictus. Et cum isti conspicerent neminem pugnasse in ipsis tribus pugnis, accedunt ad turrim seu propugnaculum situm inter illa tria relicta, in flamam eandem incendunt. Sed Veneti sagaciter super illam scandunt, obstant combustioni, fundunt lympham et cum grauitate eam extingunt. Maxima pars istius igne extitit consumpta. Iactant etiam Uenetorum tres machinę ęquoris in hostem, neminem preter unum incolam letaliter


45. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

libera nos, o domine! Decet et nunc deberet plus renouari et iterum in codicis apponi. Immensibili cruciatu fidelissimi Iadertini uestiuntur, quanta apprimuntur angustia. Eorum gaudium, o Rex, quod ex tuis epistolis percipiebant, in exaustiorem tristitiam est conuersum. Hęc est illa uestra sponsio infixa, quam Iadertini de uobis prestolabantur, quam munitam ingenti cęreo sigillo ipsis insontibus destinari asserebas: Grande Iadertinos percipere brauium, si Uenetis uiriliter obsistere curauerint. Certe eorum tristitiam quilibet speculetur tam famosi regis suorumque baronum


46. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

chylindros. Contra eos uidetur insurgere gladius biceps, nempe eorum cithara scissa est et organum letitię in flentis lachrymas defectum patitur, mens succumbit, ratio hebetat, intellectus reclamat, memoria titubat et tremit sensus, imaginatio in tantis non sufficit. O vtinam illa sapida fortuna, cum alimoniam prestabat, repente sors excelsa descendisset! Prothoplausti pęnas experiri putantur immitemque sententiam metuunt. Mutarunt statum de libertate ad mancipatum, de gloria ad uituperium et de honore ad nullius generis probitatem. Ob hoc homo, cum in honore esset,


47. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

intentu. 13. Propter ineffectum proditionis grandis pars exercitus Venetorum recessit, et de confectione vnius batifollę Sane intuentes Veneti, quod ipsam anchoram nutu magni Tonantis hostes infringerant et quod illa conspiratio dirę conceptionis integraliter extitit iustitia suadente punita, confestim mane lucescente magna pars exercitus pugillum de bastida et particula cunei classium et gallearum propter ineffectum conspirationis Veneti accelerant pontesque illarum ingentium nauium, quibus ciuitas


48. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

fuissent. Agressi quidem pro reficiendo populo quosdam eligunt officiales. Hi rimantur contubernia et domata diuisim per urbem. Annonam quam sufficit pro integro mense ad quos reperiunt, ad esum egenorum uelint nolint apponentes recipiunt. Panem ex illa per vniuersitatem pinsarum fore vnciarum quinque et venumdare indigentibus iubent. Et talis visitatio per eosdem officiales singulis mensibus, inchoando a Sextili et vsque ad metam penultimi terminando, extitit exactum. Iam pro falerno utuntur aceto, inedia ingens carnium fit


49. Anonymus. Obsidio Iadrensis, versio... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

fame interitum, nunc is tamquam demens vigoreque naturali priuatus vrbem circuit, cibum minime aquiritur, nunc ille venustatis humane formam commutasse conspicitur. Vociferatur strepitus opponentibus fęderi, fit lętalissima plaga non solum in plebeiatos uerum etiam inter generosos. Et nisi tunc illa esca distributa fuisset per comunis officiales, aut hostes suum intentum consecuti fuissent aut omnes conciues defectu cibi spiritum exalassent. Presidium alicunde non prestolantur, in animo fiduciam omnes vnanimiter neccesse appetunt, sed mors vtique ab eis dilatatur, in quanto discrimine


Bibliographia locorum inventorum

Anonymus (floruit 1346-1353) [1346], Obsidio Iadrensis, versio electronica (), Verborum 22573, Ed. Veljko Gortan; Branimir Glavičić; Vladimir Vratović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [anonymusobsidioiadrensis].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.