Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illa

Your search found 6869 occurrences

More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3585-3590:


3585. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

Dominus Nicolaus Castelli dedit mihi litteras ad Dominum Petrum Martirem Cernezzum Uenetiis habitantem ad Sanctum Cantianum, quatenus ille ibidem daret mihi Cambiales pro Roma. Ego quidem cum febri Labacum ueni, spero nihilominus in Domino me iter prosecuturum etiam cum illa, si ardentior et malignior non excreuerit. Litteras meas hic nullas inueni, eo quod, quae fuerant, missae sunt in Croatiam, et nescio ubi detentae. Dominatio Uestra Reuerendissima bene ualeat, et si qua supersunt, siue superuenerint, ea ad me transcribere non


3586. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

frontispicio de' Annatis uidissem, totum librum esse de ea materia. Caeterum hoc solum habet, quod fideliter deprompsi. Reliquum libri Corpus aliae uariae materiae eiusdem auctoris implent. Promissa sunt mihi nonnulla manuscripta pro nostro fauore facta. Si habere potero, transmittam etiam illa, uel deferam ipse. Habent enim plurimas rationes nostra pro parte de non soluendis Annatis. Hae tamen rationes parum prosunt apud Curiales, qui distinguunt inter Taxas et Annatas, fatenturque Annatas non adeo uetustas; sed Taxas antiquissimas et ab ipso primordio practicatas. Quae tamen


3587. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

monumentis uersatissimum, qui pectoris sui Bibliothecam, morum Probitatem, uitae Innocentiam atque Integritatem incorruptae Fidei in Deum et Homines conseruatione ita exornauit, ut quemadmodum rerum omnium cognitione uirtutumque excellentia se admirabilem praebuit et illustrem; neque enim illa inflari, neque hac extolli uisus est unquam; sic seruatâ ubique fidê ad Deum, ad Ecclesiam, ad Caesarem, ad Regem, ad Rempublicam, ad Patriam, ad uniuersos denique et singulos, factus est illustrissimus. Nouit Croatia, in qua natus, nouit Slauonia, nouit Ungaria, norunt Optimates et


3588. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

qua possum ac par est ratione enixe peto, quatenus Dominatio Uestra Reuerendissima id denegare Patribus nolit, quod mihi antea indulserat. Ut enim nouit Dominatio Uestra Reuerendissima, Ecclesia Parochialis est in Dubouacz, non Carlostadii, unde licet de praesenti Presbiteri saeculares in illa Ecclesia Sacramenta ministrauerint et alias functiones militibus illius Propugnaculi, id tamen minime conuincit iliam Ecclesiam ad illos pertinere. Uerum omnia prudenti iudicio Dominationis Uestrae Reuerendissimae committo, cui me ac mea simul quaeque humiliter commendo. Ubi primum Datarium


3589. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

Episcopus, immo et ex eo solo quod Christianus Catholicus esset, in tam prouecta aetate non negligeret arbitror Romam se se conferre atque in eadem morari, si a supremo Ecclesiae et omnium Catholicorum Patre eidem serio committeretur. Negotium interea suffraganeatus pendet tum propter illa, quorum exitum Uienna praestolamur, tum etiam propter absentiam Cardinalis Spadae, cui a Sanctissimo demandatum fuit. Bonum esset interea ut Dominatio Uestra nouas litteras scriberet et ad eundem Eminentissimum Dominum Cardinalem Spadam eique negotium commendaret petendo celerem


3590. Levaković, Rafael. Ad Benedictum Uinkouich episcopum... [Paragraph | Section]

eo quod loco quodam in dialogo exciderat mihi interscribendum me demonstrasse errorem illorum, qui Hieronymum uel in Istria uel in Dalmatia progenitum dicunt. Hunc itaque modo prae manibus habeo. Historiolam Ecclesiae Zagrabiensis intermissam habeo, quum praeter illa, quae istic collegeram satis confuse, nihil habeo, neque Domini Canonici quicquam dederunt, aut transmiserunt. Alii omnes ex Hungaria praestantiora quaeque ad Patrem Incoffer transmiserunt, qui eadem suis annalibus inseret. Legentur haec, memoria autem nostra peribit, incuriâ nostrâ.


Bibliographia locorum inventorum

Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].


More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.