Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illa

Your search found 6869 occurrences

More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3594-3603:


3594. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 408 | Paragraph | Section]

boni viri laudem ferat: decus certe recti, et constantis Ecclesiae Romanae Senatoris non feret. Sed ingenia Vestra PP. ЕЕ. ejusmodi non sunt, quae ad recta consilia capessenda terrore, ac denuntiationibus adigantur. Multo validior est apud optimum quemque, conciliatrix illa fortium animorum, recti, honestique species, et pulchritudo, cujus sanctissimis illecebris non vereor, ne non magnopere in hoc negotio gerendo commoveamini, si persuasum habebitis, nulli aeque rerum mortalium Christi Ecclesiam, quam hujusmodi Comitiis sancte habitis, eorumque ex sententia


3595. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 408 | Paragraph | Section]

non vereor, ne non magnopere in hoc negotio gerendo commoveamini, si persuasum habebitis, nulli aeque rerum mortalium Christi Ecclesiam, quam hujusmodi Comitiis sancte habitis, eorumque ex sententia successu magnitudinem suam, splendoremque debere: ac si quid humanis in consiliis fuit, ut sancta illa, potensque, et gloriosa, et hostium victrix, et praeliorum superstes esset, hinc potissimum fuit. Hinc etenim factum est, ut Romanis in fastis Viros sua quemque memoria maximos, ac sapientissimos haberemus, qui Summi Pontifices, iidemque summi mortalium, non dignitate magis, ac titulis essent,


3596. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 411 | Paragraph | Section]

quisque prudentissimus est, ita maxime aliorum prudentium consiliis gaudet? Quam ego laudem in viro summi fastigii super omnes alias necessariam esse statuo; ut qui curam suam in res plurimas, ac diversissimas, nec unius mentis captui accommodatas distentam habet. Vis enim alioquin illa animi per semet excogitandi omnia, quae agenda sunt, cui primum sapientiae decus priscus ille Vates assignat, privatae demum fortunae, et paucis in negotiis versantis est. Cujus tamen decoris gloriam leviora quaeque ingenia, supremam auctoritatem nacta, incredibile dictu est, quam impotenter


3597. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 411 | Paragraph | Section]

impatientium, ingeniis optime a natura factis, et egregie a bonis artibus institutis unice laetatur; et nisi multarum praeterea virtutum comitatu stipata sit, facile emoritur, et exarescit. Quanto enim robore mentis, quanta indole virtutis opus est, ne in summa, amplissimaque fortuna collocati ad illa vulgo jactata sese demittant, aversandi magnorum beneficiorum auctores, et quasi gratiae, cui sese referendae impares esse vident, rigidos exactores fastidiendi? Nec vero hujus rei, aut pauca aut obscura in omni memoria temporum, exempla sunt, quae persequi sigillatim apud viros doctrina, et


3598. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 412 | Paragraph | Section]

exactores fastidiendi? Nec vero hujus rei, aut pauca aut obscura in omni memoria temporum, exempla sunt, quae persequi sigillatim apud viros doctrina, et usu rerum praestantes supervacuum judico: simul illud omitto commemorare, quam vanus propterea labor, et quam inutilis industria illa sit, qua nonnullos antiquitus in hujusmodi Comitiis usos esse memorant, ut non tam unum aliquem animo propositum haberent, quem ceteris anteferrent, quam id agerent, ut quoquo modo provectus, ipsos auctores tantae sibi fortunae fuisse, persuasum haberet. Sed ut omittam singula


3599. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 412 | Paragraph | Section]

levandum sibi onere navigium vident, jactura viliorum quarumque mercium, nobiles et pretiosas redimendas existimant. Quanto magis hoc animo esse debetis, cum haec ipsa, quae rerum ego Vestrarum viliora, et leviora voco, domesticas, inquam, possessiones, et commoda, non modo magna illa, atque praeclara curando non amittitis, aut minuitis; sed hac una maxime ratione constitutis, ac stabilitis? Nisi forte dubium, aut obscurum putatis scitum illud Evangelicum oraculum, quo jubemur primum quaerere regnum Dei, ut haec omnia adjiciantur nobis. Cujus oraculi


3600. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 413 | Paragraph | Section]

videmus, ut prosperi successus eorum, quae caute, et providenter ad nostra commoda promovenda nobis excogitasse visi sumus, in perniciem vertant; nec ulla tam acerbe mala nos urgeant, quam quae ipsi nobis ultra arcessimus, cum maxime callidi, et rerum nostrarum diligentes esse volumus. Haec est illa divina vis, quam profano vocabulo Fortunam appellamus, casuum, rerumque, occultis humanae rationi causis nitentium, imperiosa dominatrix, cujus arbitrium severum et impotens, votis nostris accommodare, unius Dei beneficii ac muneris est. Quem certe nisi praesentem, ac propitium aedificationi


3601. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 414 | Paragraph | Section]

ac tempora Vobiscum expendite, et, quem animum erga se, quae consilia a Vobis hoc tempore desideret, pro Vestra sapientia ac pietate statuite. Haeret adhuc impressum religioni superiore saeculo gravissimum in Germania vulnus, quod florentissimae illi nationi, multisque praeterea illa pestilentia contactis exitio fuit. Quod quidem vulnus, quanquam crudum adhuc, et intractabile merito credidimus propter hominum contumaciam, et obstinatum ad pereundum animum; mox interposito spatio remisisse plurimum de illa pristina sua malignitate visum est, et curationis non nihil ac


3602. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 414 | Paragraph | Section]

Germania vulnus, quod florentissimae illi nationi, multisque praeterea illa pestilentia contactis exitio fuit. Quod quidem vulnus, quanquam crudum adhuc, et intractabile merito credidimus propter hominum contumaciam, et obstinatum ad pereundum animum; mox interposito spatio remisisse plurimum de illa pristina sua malignitate visum est, et curationis non nihil ac medicinae patiens esse. Haec res, quis non videt, quam latum campum aperiat explicandae futuri Pontificis charitatis, et providentiae; si idoneis ad flectendas hominum voluntates artibus urgendum


3603. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 417 | Paragraph | Section]

videtis precationes, et vota Ecclesiae universae. Quae anxia de horum Comitiorum exitu atque sollicita, se, suamque salutem, ac dignitatem, Vestrae fidei, prudentiae, pietatique commendat. Erecta scitote hoc tempore, et magna expectatione suspensa, omnium in Vos mortalium studia: diversa illa quidem, atque distracta; pro diverso in causam religionis animo, atque affectu; ut alteri foeda omnia de Vobis, Vestrisque animis, et actionibus, et optent, et futura depraedicent; alteri laeta, et prospera cum judicia, tum auguria faciant. Nolite per Deum immortalem committere, ut plus


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].


More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.