Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illa

Your search found 6869 occurrences

More search results (batches of 100)
First 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4420-4542:


4420. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nutavere et ipsi, Amadus autem eos confirmans: "Ne vos", inquit, "ista terreant; faciam enim ut libentius ea paulo postea contemnatis, quam antea suspexistis. Ante itaque quam quidquam aliud actum sit, ista, si sustinetis, reffellam." Cum ego: "A me quidem", inquam, "illa haud ita dicta sunt quasi tanto obsistere possint adversario; perge tamen ac impellere; cum te ipse non potuerim, tu me in tuam, si potes, sententiam pertrahe." Coepit ille tactaque, ut in principio orationis consueverat, fronte: "Istic", inquit, "haud longum


4421. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

corruptionem eam alicuius ex iis esse necessum foret. Quod tu commode ad prudentiam retulisti; nam haec una in agibilibus, uti et politica, versatur, itaque consultationem electionem aliaque prudentiae principia politica ex te retinet, in eo ab illa deficit quod pravis modis atque unam ob sui utilitatem agit. Non agam contentiose nec cavillationibus nescio quibus aut eam virtutem non esse intellectus, aut esse unam ex iis, quae recensentur, contendam. Dicam plane te, dum sic disseris, subdolos nonnullorum


4422. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Datur id quidem illi pridem infamiae ut fraudum dolique magistra feratur; at quam aeque, mox apparebit. Omnia sui natura, non eo quod aliorum illis adfert corruptio sunt aestimanda: visus quod fuit quibusdam exitio, non est in malis habendus; sanitatem quod quidam illa ad pessima quaeque abusi sunt, nemo contemnet; sapientiam ipsam quod praeposterus in quibusdam usus corrupit, quis refugiet? Sane sic politicam quoque quod ad fraudes dolosque quidam traduxerint, non ilico condemnare debemus. Nuper cum insolentes quidam natura


4423. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

te haec perturbasset opinio, et vero nunc etiam postquam te error iste invasit, politicam cum omni aequitate conspicimus coniunxisse. Piget plures alios referre claros viros quos tu omnes haud scio an possis condemnare; non itaque politicae vitium astutia est, sed eorum qui illa utuntur praepostere. At, inquis, ipsa politica astutia est! Noli quaerere; sane id non tantum illae Ciceronis voculae, sed ne tota quidem tua industria evincet; nam quod falsas viarum ambages pravosque illos modos insectaris, id ego non esse huius quam


4424. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sis abunde et ad victoriam. Recte tu quidem prudentiam actiones (ne multum circumeam) et publicas et privatas moderari disserueras, sed in eo vehementer es deceptus quod politicam in privatis tantum versari existimaveris rationibus, cum tamen ubi prudentia, ibi et illa locum semper habeat. Deum immortalem! quot actiones publicas politica confectas scimus, quot servatos exercitus, quot dissipatas perduelliones, quot urbes in fide servatas! Atqui haec publicae sunt actiones; nec de nomine tecum certare velim, politica an stratagemate ista


4425. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eadem, inquam, inventione hosti quoque conflari odium quo urbs in fide servetur, quod inter actiones publicas iure refertur. Meam itaque de politica opinionem accipe et, si potes, acquiesce: nihil ego eam esse quam quaedam praecepta puto, quae doceant qui in hac aut illa particulari circumstantia prudenter sit agendum. Itaque nihil nisi prudentiam quae doceatur esse. At cum infinita sit singularium differentia, idcirco studium hoc compleri nunquam potest; hactenus vix superficialiter aliqui id tradidere; si enim perficeretur, nihil esset


4426. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Quae autem de aevi nostri pravitate composite quidem ad mores, ad rem autem parum accommodate attulit, ea laudanda potius sunt quam reppellenda; plus enim audienti utilitatis quam defendenti laboris afferunt. Id unum haud iniuria fors questus videtur quod a prisca illa sinceritate puroque agendi candore prorsus est descitum. Loquar an silentio rem praeteream animi pendeo; nam id ipsum dudum iam me torsit. Prorsus ut defendam, haud unquam fecerim; id hac tamen temporis necessitate laudare necessum. Nunquam ego vel voculam quae intentioni


4427. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Sed istud (respondendum enim illi est), istud, inquam, politica non effecit; alienum crimen est, politicam infamia manet. Vidisti (neque enim fugere id te existimo) in primis nascentis reipublicae Romanae temporibus multa bella politica confecta, negotia haud pauca illa administrata fuisse. Ipsae sacrae litterae, quae tantam populi sinceritatem extollunt, facta quadam eiusdem temporis politica referunt. Non igitur politica rei tam improbae causam dedit; ipsa mortalium pravitas, quae proximis saeculis


4428. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

improbitate sinceritatem scimus, consilium tegere atque aliud, fors etiam a mente alienum, dicere esse prudentis dico. Ut ut tamen omne hoc saeculum post fraudes abierit, suum nihilominus nunc quoque sinceritatem honor manet; nihil enim vel nunc apud quosdam, eosque potiores, illa antiquius est, ut taceam quod nunc quoque omnes amicitiam sinceritate licitentur. Neque velim vos ita arbitrari quasi simulare tantum aut repulsam verbis officiosis tegere actus sit politicae; immo sinceritatem per se (ut more philosophi loquar) illa ex eventu


4429. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eosque potiores, illa antiquius est, ut taceam quod nunc quoque omnes amicitiam sinceritate licitentur. Neque velim vos ita arbitrari quasi simulare tantum aut repulsam verbis officiosis tegere actus sit politicae; immo sinceritatem per se (ut more philosophi loquar) illa ex eventu tantum politica intendit; meministis enim me politicam praecepta dixisse quae doceant qui in hac aut illa circumstantia prudenter sit agendum. Itaque dum res exigit tegere consilium, id ipsum actus est politicae; contra dum aliud fert circumstantia, politicus


4430. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

velim vos ita arbitrari quasi simulare tantum aut repulsam verbis officiosis tegere actus sit politicae; immo sinceritatem per se (ut more philosophi loquar) illa ex eventu tantum politica intendit; meministis enim me politicam praecepta dixisse quae doceant qui in hac aut illa circumstantia prudenter sit agendum. Itaque dum res exigit tegere consilium, id ipsum actus est politicae; contra dum aliud fert circumstantia, politicus aliud faciet ut, si sincero quodam dicto ad merendam alicuius, qui sinceritate delectetur, gratiam opus sit, sane tum


4431. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sunt, nonnisi prudentiam docere voluisse, pessimo licet fato quod ad fraudes deinde pleraque sunt traducta. Id autem perperam discrevit Alonicus quod eam quae in gubernando consistit politicam laudandam, quae in vivendo cum aliis sita est vituperandam putarit; quasi in illa quoque plurima in fraudes versa esse non constet, cum maiori dolo dominationem sibi retinuerit Augustus et secutus eius vestigia Cosmus, quam quisquam privatorum aut invidiam alteri aut sibi amorem conciliarit. Illos


4432. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

praeferant alienis, id vero quis unquam approbarit? Cogor hic in laudes erumpere eius philosophi qui faciliorem de vitio ad vitium transitum quam ad virtutem dixit; nempe admodum vere, quod in iis, de quibus agimus, licet experiri: mutatis non nihil moribus ubi a prisca illa tenacitate descitum est, iam in omne novitatis genus erumpitur: quod tamen sua auctores invidia, quod adhuc sint exigui, constat. Ad alia nunc venio: quis ignorat Croatarum in litteras eruditosque homines odium? Exsecrandum morem! Cum vituperare quem quis cogitat,


4433. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

illud, quoad res fieri patietur, ostendamus qui nec iis quibus ceteri vitiis volutari et a populari abesse indignatione valeamus. Ad quod cum favor superum, tum fortunae indulgentia non levis, postremo nostra opera expeditaque in depromendis consiliis ratio adesse debent. Sed illa quidem ut dare alienum, ita persequi non nostrum est; de posteriori, ut nostra fert imbecillitas, expediamur. Duplicem ego cum inter nostros, tum in omni republica vivendi rationem puto, duram illam et leniorem alteram; cuius exempla cum alibi, tum Romae possumus


4434. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

exemplum Cicero dedit; nempe ille vir alioquin natura gravis, cum insuper philosophiae adiunxisset praesidia, sine ullis artificiorum ambagibus reipublicae recto tramite consultum ivit; Cicero suas temporibus rationes accommodans cum illo consilia mutare, nunc hac nunc illa via reipublicae prodesse in more habuit. Ac tunc quidem quis uberius reipublicae profuerit, eventus docuit; nam Cato (ut Plutarchus testatur) manente adhuc concordia importuni, scissa infelicis consiliarii nomen habuit, dum "per abrupta" (ut ait Tacitus), "sed nullo


4435. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quidem indubitatumque est virorum mollitie hanc illi praerogativam accesisse; at postquam eam iam accepere, cum nemo sit qui eam non concedat, nos quoque non abnuemus. De altera id pariter omnibus compertum habetur mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita dicendum puto, primum ut, sicut aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur


4436. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

neque condicioni congruit et a sanioribus omnibus reprehenditur. Ego autem ne id quidem laudaverim si universum rei familiaris onus mulieri sic incumbat ut nullus sit qui eam sublevet. Alios haec cura premat, herae tantum supremum regimen comittatur. Itaque sciet quidem illa quid census, quid pecoris, quid terrarum, quid suppellectilium sit ipsaque id propriis nonnunquam oculis lustrabit; at vero nullas pro hoc antelucanas vigilias, non nimiam illam contentionem nec continuam furentis instar cursitationem pro hoc impendet. Finiam


4437. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in eandem traducere opinionem. Haec autem in universum sunt praecepta: sermonum causas nulla novitate serere, popularem in verbis factisque esse, cuncta boni subditi in principem officia implere, patrium nullatenus morem fastidire. Haec totius vim continent orationis; illa enim omnis inde processit, in iisque versata est. Restat precari ut eadem benevolentia, qua me dicere permisistis, finientem quoque sustineatis." Assurexerat discessuros nos ilico existimans, cum Amadus: "Ego quoque" (inquit) "munus a te mihi impositum


4438. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

fine versari sentio, ut communibus provideamus consiliis qua maxime congrua ratione ea omnia, quae inde ab obitu Augustae Theresiae innovata sunt, ad priorem legalem statum reponi possint? Solacii huius magnitudinem sola illa consideratio tantisper diminuit quod videam nostram posterorumque felicitatem sola hac providentia non absolvi, sed eo nobis omni studio conitendum esse ut primum quidem, quidquid illegalitatis in aliquam publicae administrationis partem quandocunque irrepsit, id omne in


4439. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tot tantarumque superinde conditarum regni legum aliquam partium maritimarum particulam incorporavit quidem, sed ita incorporavit, ut tota, quae inter modernos politicae iurisdictionis limites et urbem Segniam intercedit, plaga penes statum militarem relicta, sicque vetus illa civitas regia, quarti regni status commembrum, cuius incorporatio tot iam legibus decreta est, militari imperio subiecta sit. Quid dicam de exitiali illo periculo, in quod unus degener Hungariae filius nos coniecerat, dum potestatem executivam eo permovit, ut tres


4440. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

differre, et nomine provisionalium ordinationum ipse leges ferre gestiat; denique ut potestatem legislativam ad ea solum, quae ex arbitrio suo pro fundamentalibus statuit, restringere conetur. Neque tamen haec semper potestati executivae, verum plerumque iis, quibus illa qua primis instrumentis nititur, adscribi possunt: quo enim magis absolutam princeps nanciscitur potestatem, eo minus ad eam exercendam solus sufficit, sed varias eius partes variis individuis concredere debet. Hi cum particulari, quae ipsis obtingit, provinciae se plene


4441. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Prostat luculentum eius rei exemplum in responsis, quae postremis comitiis potestas executiva edidit ad illas statuum propositiones, quibus nonnulla per eam extra diaetam ordinata antiquanda esse contendebant. Ipse denique proponendi condendique articulos modus, illa gravaminum forma, quae commembrum potestatis legislativae utique non decet, illa frequens ad privilegia, quae coram potestate legislativa nulla esse debent, provocatio, stylum et reale legislationis exercitium certe non praeseferunt. Atque ita et veram


4442. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

executiva edidit ad illas statuum propositiones, quibus nonnulla per eam extra diaetam ordinata antiquanda esse contendebant. Ipse denique proponendi condendique articulos modus, illa gravaminum forma, quae commembrum potestatis legislativae utique non decet, illa frequens ad privilegia, quae coram potestate legislativa nulla esse debent, provocatio, stylum et reale legislationis exercitium certe non praeseferunt. Atque ita et veram malorum, quae nos presserunt, causam in eo sitam esse, quod status e reali potestatis


4443. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

resumant, vix aliquid puto obstiturum. Si enim certam, per quam maioris repraesentantum partis voluntas tuto cognosci possit, normam defixerint: si deinde totam per singulas legislativae, executivae, et iudicialis potestatis partes constitutionem attentius expenderint; quae in illa dubia sunt, explanaverint; quae superflua resecaverint, quae vero manca suppleverint; si constitutionis praesidium ad omnem, quae Hungariam incolit, hominum classem extenderint, praesertim vero si in ipsa illa modum, quo contribuens sublevetur, statuerint, sicque in


4444. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

potestatis partes constitutionem attentius expenderint; quae in illa dubia sunt, explanaverint; quae superflua resecaverint, quae vero manca suppleverint; si constitutionis praesidium ad omnem, quae Hungariam incolit, hominum classem extenderint, praesertim vero si in ipsa illa modum, quo contribuens sublevetur, statuerint, sicque in ordinatum compendium missam non modo pro cynosura publicae administrationis, sed et pro basi inauguralium diplomatum stabiliverint: porro, si aut certum et periodicum comitiorum


4445. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

missam non modo pro cynosura publicae administrationis, sed et pro basi inauguralium diplomatum stabiliverint: porro, si aut certum et periodicum comitiorum terminum defixerint, aut certe eadem de diaeta in diaetam ita indixerint, ut ad illa repraesentantes nationis absque alia convocatione non tantum possint, sed et debeant comparere: si denique ipsum modum et formam leges proponendi et perferendi activitati et dignitati potestatis legislativae magis conformaverint, iam se ad reale legislationis


4446. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

etiam temporibus conservandos pertinent, ea nunc eo facilius constitui possunt, quod favore Numinis talis nobis princeps obtigerit, qui genuinis sanae philosophiae principiis imbutus non populum propter principem, sed hunc propter populum existere palam profitetur: qui in illa, cui ante imperabat, provincia ipsum criminis laesae maiestatis nomen sustulit, poenam vero amissionis bonorum a rapacitate fisci ortum sumpsisse agnovit, qui denique primus omnium, qui inde ab orbe condito imperarunt, principum tantam innocenter pressae humanitatis


4447. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

possit. Nunc recta ordinis ratio exigit ut ante omnia, quae ad reponendam in pristinum statum administrationem publicam pertinent, conficiantur. Provide quidem inclita universitas pleraque hanc in rem iam decrevit. Cum tamen restent adhuc nonnulla: cum congregatio illa, e qua haec emanarunt, per illegalem et potestatem et praesidem indicta fuerit: cum denique interimalis illa et ex necessitate facta moderni magistratus per inclitam universitatem confirmatio vitium, quo laborat, penitus abstergere non potuerit – iuvabit legalem ante


4448. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

publicam pertinent, conficiantur. Provide quidem inclita universitas pleraque hanc in rem iam decrevit. Cum tamen restent adhuc nonnulla: cum congregatio illa, e qua haec emanarunt, per illegalem et potestatem et praesidem indicta fuerit: cum denique interimalis illa et ex necessitate facta moderni magistratus per inclitam universitatem confirmatio vitium, quo laborat, penitus abstergere non potuerit – iuvabit legalem ante omnia deligere magistratum, tum vero reducto iam ad legalem pedem toto comitatus corpore resumere priores


4449. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

gubernii temporibus, gravissimis licet bellorum saepe varia, pro rerum humanarum vicissitudine, fortuna gestorum procellis distenta, curam tamen omnem explendo huic, a quo praecipuam subjectorum sibi populorum felicitatem pendere non dubitavit, officio consecrarit. Vidit illa pro ea, qua pollet, mentis acie, institutionem juventutis haud secius corrigi posse quam si ipsum studiorum systema emendetur, id vero ut perficiatur, ipsum caput studiorum seu Universitatem Viennensem in meliorem ordinem esse redigendam. Grande hoc tantisque


4450. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

reputetis, tamquam sub Augustis Clementissimae Dominae oculis eam decurrere deberetis praelectionem. Vestra, viri clarissimi, memoria id unice saepius revolvite, quod in omni hac re non alia sit Augustae intentio quam ut studia quo majori cum juventutis fructu tradantur, quod illa solenni hoc Magistrorum delectu Se munere Suo plene defunctam existimet, in zelo vero, doctrina el probitate vestra tuta conquiescat, ut adeo tam piam ejusdem intentionem non dico negligentia (quis enim id vel ominari praesumat?), sed vel levi aliqua remissione fraudare


4451. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

transactum sit, quamquam vos quidem, clarissimi professores, de iuventute scholastica ad Reverendisimum Directorem, ille vero de vobis ad me iam retulerit, antequam tamen de utroque hoc meam Clementissimae Dominae praestem relationem, id Illa inter reliquas officii mei partes collocavit ut Academiam prius ipse debeam visitare. 3. Agam ego vobiscum ingenue liberaliterque, vos ut eandem mihi sinceritatem referatis, exorabo. Te, Reverendissime Director, de singulo professore, horum singulum de te


4452. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nobiles autem tolerentur, praesertim illi qui patrimonialem habent vitae sufficientiam. Qua occasione duplex quoque exclusionis propter graviora delicta alioquin in Consessu semper Academico antea examinanda distincta fuit classis, generalis nempe et localis; prioris nomine illa veniret qua propter inveteratam malitiam ex una academia aut gymnasio exclusus omnibus hoc ipso academiis et gymnasiis districtus huius arceretur; alterius seu localis is esset effectus ut, cum certum sit malos in aliquo loco socios ad individui


4453. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praestationis, immunitate perfruantur. Motivum. Cum populatio Regni, ut in Elaborato status actualis §-pho 23. ostensum est, jam utcunque provecta sit, attentionem Deputationis excitavit quaestio illa: an lata anno 1723, quo magna adhuc regni pars desolata fuit, in favorem inpopulationis lex, ultro in suo vigore relinqui debeat? Cum tamen in ultimis Comitiis legislatio eo mentem suam expresserit, ut omnia ad provehendas fabricas opportuna media proponantur: cum


4454. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

colonis nihil statuit, quia in exigua, quam regnum adhuc eotum habuit, populatione casus hic vix evenire posse videbatur. Cum nunc ejusmodi casus facilius emergere possit, censebat Deputatio hujus etiam intuitu positivi aliquid constituendum esse. Adhaeserat quidem illa ad eam reflexionem, ne lex haec depopulandis sterilioribus regni partibus causam praebeat: verum difficultatem hanc tollere eidem videbantur praescriptae Articulo 35. 1791. cautelae. Sub his autem justum esse


4455. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

occasionem praebet. Sicut itaque justum est ut hanc festis aut, si per Dominia vocentur, aliis etiam diebus exercere possint, ita necessarium videtur ut praeter hanc aliam adhuc Professionem consectari debeant, quae eos a vagatione illa impediat, et certam iis pro feriatis etiam diebus subsistentiam praebeat. § 9. Nulli Zingaro, nisi qui agriculturae se addixerit, liceat equum possidere, minus vero adhuc cum his traficam


4456. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

licet vernaculis linguis vulgati, libelli exiguum effectum produxerunt. Nec sufficit ut unum tantum aliudve individuum in Comitatu utilem ejusmodi manipulationem teneat. Quo Patria reale inde emolumentum capere possit, debet illa in vulgus propagari. Id autem non secus, quam per gradualem illam subinstructionem praestari potest. Unicum est quod salutari huic scopo obverti solet, nimirum quod Plebs sumtibus ejusmodi aggravetur, et tamen instituta ejusmodi raro eo


4457. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ordinariorum studii cleri junioris objectorum reponatur. Notum quidem est, quod non omnes desideratum in hoc studio profectum facient, quia non omnes naturalem ad objectum hoc animi inclinationem habebunt, verum id in aliis etiam studiis usu venit, si dispositio illa efficaciter observata fuerit, ut obtenta de insigni in hoc studio profectu naturalique ad objectum hoc propensione testimonia, pro merito, ad obtinendas meliores parochias deserviant; erit hoc satis incitamenti, ut Patria complures utiles ejusmodi pastores intra


4458. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

habent, audiendos esse suapte constat. Jam quidem Articulo 118. 1723. adulteratores praestantiorum vinorum in ejus amissione convincendi statuuntur: verum sola hac dispositione malum hoc sufficienter non impeditur. Inter communicata Deputationi acta invenit illa quidem protocollum celebratae ante biennium hoc in merito localis commissionis, quod complures fundatas reflexiones continet; totum tamen objectum non exhaurit, quod tamen, ut propositus finis obtineatur, prorsus necessum est,


4459. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi necessaria ad id materialia praesto sint, inducere et propagare adlaborent. Motivum. Tecta habana incendio resistunt, adeoque ad diminuendam lignorum aedilium consumtionem non parum conferunt. Qui comitatus necessariis ad illa materialibus destituantur adeoque a cura hac dispensandi sint determinare ad Consilium Locumtenentiale pertinebit. § 30. Si torfam aut


4460. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quanta vis pecuniae pro tela aliisque lineis fabricatis quotannis e Regno evehatur; interest proinde, ut lini et canabum culturam legislatio promoveat, praesertim cum articuli hi adeo facilem insuper per littorale habeant distractionem: id autem ut illa praestet, duos ferme tantum hos modos habet. – Caeterum etiamsi libera articulorum horum in Regnum inductio admittatur, sumtuosa tamen cultoribus eveniet exotici seminis comparatio, neque unquam cultura haec, ut in Elaborato status actualis §-pho 30.


4461. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hoc cum tempore certo diminuetur; ostensum est in Elaborato status actualis §-pho 32. quod ad id fermentatio ejus et foliorum classificatio (vulgo Sortirung) plurimum conferre possit; quare ad majorem populo utilitatem procurandam interest ut exigua illa, quam remuneratio magistri instituti hujus requiret, summa e cassa domestica dependatur. Qui vero comitatus sub hanc categoriam cadant, via Consilii Locumtenetialis definiri debet. Verum ne haec quidem sola


4462. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

per gnaram et adjuratam personam rem decidi curet. § 38. Abaldo huic nonnisi necessaria pro providendis Germanicis Provinciis tabacae Hungaricae quantitas suppeditetur, ne majorem pro exercendo cum illa quaestu quantitatem educere possit, Consilium Locumtenentiale sollicite invigilet. Motivum. Legislatio Hungarica in ipsum Abaldo Viennense nullam Jurisdictionem habet, adeoque commercium cum tabaca Hungarica eidem


4463. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

De capris ubique non exstirpandis. § 42. Caprae in iis tantum locis, ubi silvarum succrescentiam impediunt, exstirpentur. Motivum. Causam ferendae huic legi praebet illa Augusti condam Josephi II. ordinatio, qua illas indiscriminatim jusserat exstirpari. Jam vero ostensum est, in Elaborato status actualis §-pho 37. cutes caprarum, ad elaborandas pelles Sattyan dictas necessarias esse, pro


4464. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Deputatio compulsivum hoc medium proponendum esse demisse existimavit. § 44. Renovato 1764. Articulo 24. amictus praesertim confiniariae militiae aliique suppellectilis militaris e domesticis, quoad illa haberi possunt, materialibus conficiantur, et horum elaboratio per eas civitates justa proportione distibuatur, quarum opifices sufficienti labore destituuntur. Motiva. Dum provocatus


4465. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

statum, quod utile ejusmodi inventum non intercidet. In secundo casu, debet illi privilegium concedi, quia secus ille omni lucro frustraretur, quod tamen ut ipsi qua inventori assecuretur justum est; ut primum enim manipulationem suam inciperet exercere, cum illa facilis sit imitationis, statim illam alii etiam arriperent, sicque potissimam utilitatis partem inventori praeriperent. Eveniret autem id potissimum in machinis, quae quo simpliciores, eo utiliores esse solent. Caeterum terminum exclusivi


4466. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Regiis acquirant, sicque et fabricatio et distractio utensilium horum provehetur. Verum quidem est, quod per id Aerario Regio tantillum decederet; verum cum utensilia haec potissimum in Poloniam efferantur, demisse sperare licet, quod Sua Majestas e reflexione illa, ut tanto plus exterae pecuniae in ditiones suas inferatur, demissae huic propositioni benigne accesura sit. Articulus XX. Quoad


4467. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Principe dependeret, quod de Hungaria, praesertim cujus independentia per postremae etiam Diaetae Articulum 10. agnita est, admitti non potest. Sed nec secus ullum inter tricesimalia et alia politica aut judicialia negotia discrimen subversatur. Sicut enim illa Consilio Locumtenentiali, haec Juridicis Dicasteriis, ita tricesimalia Camerae Hungaricae per legem delata sunt 1554. Articulo 11. 1630. 15. 1635. 30 . Et tamen tricesimalis manipulatio, ut in Elaborato Status


4468. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

seu exeat. Adhuc cupri, quod e Regno effertur, totum pretium in tabellam ita inducitur, tamquam illud in paratam influxisset: cujus tamen contrarium in Elaborato Status Actualis §-pho 88. ostensum est. Quod summum est, restat adhuc recidenda quaestio illa, an in tabellam tricesimalem pretium mercium; vel quantitatem aut pondus; vel utrumque inferre expediat; necessarium itaque videbatur Deputationi, ut correctio formulae hujus per Consilium Locumtenentiale suscipiatur.


4469. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

inferre expediat; necessarium itaque videbatur Deputationi, ut correctio formulae hujus per Consilium Locumtenentiale suscipiatur. Influxum Camerae ne hac quidem parte necessarium esse Deputatio existimavit, quia ad hanc res tricesimalis ea solum parte, qua illa proventum principis respicit, pertinere videtur; hujus autem statum Camera e rationibus tricesimatorum alioquin cognoscere potest. Tabellae istae unice cursum commercii, cujus directio ad Consilium pertinet, remonstrant.


4470. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

hic a reliquo Regno per lineam tricesimalem intercludi non potest. Transilvaniam ejusdem originis, ejusdem linguae populus maxima in parte habitat. Primae et secundae epochae reges Hungariae hanc etiam, qua partem Regni integrantem possidebant, communem illa cum Hungaria in diaetis legislationem habuit. Eadem onera portabat, iisdem beneficiis perfruebatur. Supremi tantum magistratus diversa nomenclatione, et domesticis quibusvis statutis distinguebatur; postea accepit quidem distinctos Turcarum Imperatori plerumque


4471. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

merce portorii laborem, Consilio Locumtenentiali per Articulum 2. ita detulerit, ut illud Elaboratum suum benignae Suae Majestatis Sacratissimae ratificationi immediate substernere possit. Verum subsecuti temporis experientia palam fecit sola illa principia ad rite regulandum, juxta usum moderni temporis, vectigal non sufficere; quid autem impediverit quo minus subsequae legislationes defectum hunc suppleverint, in Elaborato status actualis a §-pho 54. usque 65. diserte ostensum est. Itaque cum


4472. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

et 55. ostendimus. Nulla etiam lege Hungari ad procuranda sibi unice e Germanicis Provinciis artefacta adstringuntur. Verum per prohibitam exoticorum artefactorum inductionem, etiamsi haec Hungaria ab exotico longe leviori habere, aut vero illa in vicem productorum suorum accipere posset, idem scopus obtentus fuit, uti in Elaborato Status Actualis §-pho 59. apparuit; denique nulla lex Hungaris imponit, quod producta sua tantum ad Germanicas Provincias distrahere debeant; sed per prohibitam


4473. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

in Hungaria distinctum a Germanicis Provinciis publicorum onerum systema vigeat, haec ad invicem comparare et quae Monarchiae utiliora sint? disquirere invidiosum videtur. Quin tamen spinosam hanc discussionem ingrediamur, quaestio illa: an Hungaria vel vero Germanicae Provinciae graviora publica onera supportent? vel a posteriori facile decidi potest; constat enim e theoria impositionum publicarum quod ad quaestionem hanc decidendam non sufficiat physicam tantum respectivarum


4474. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

major sit quam in Hungaria et circulantis pecuniae quantitas et circulationis celeritas; contendamus jam illarum pagos, municipia, villas, et civitates cum Hungaricis; conferamus singulam hominum conditionem, et videbimus quod omnia illa in Germanicis Provinciis magis floreant, quam in Hungaria; omnes vero incolae, rustici ipsi, qui tamen graviori prae Hungarico urbario subjacent, commodius habitent, nitidius vestiantur, melioribus vescantur alimentis. Neque opponere juvat quod omnia haec


4475. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

vectigal influxum habeant, ut in ipso vectigali Hungarico talia principia stabiliantur, quae Hungaricum commercium a Germanico dependens efficiant. Si dependentia haec in commercialibus induci posset, nihil amplius obstaret, quominus illa eodem jure et in politicis et in oeconomicis, et in judicialibus inducatur. Hungaria nunquam dependentiam commercii Germanici a suo affectavit, nunquam peculiares et Germanicis Provinciis noxios vectigalis favores


4476. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Quoad reliquum littorale dispositio haec extra casum versatur. Verum Flumen, Buccari, et Portus Regius pro liberis portubus declarati adeoque per lineam tricesimalem a reliquo Provinciali Croatico praeclusi sunt, et in his plane locis exigua etiam illa, quae hactenus viget, piscatura exercetur. Interest itaque ut libertas illa, quae in reliquis per lineam tricesimalem non praeclusis sed piscatoribus ferme destitutis locis suapte viget, ad hos etiam portus extendatur.


4477. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Flumen, Buccari, et Portus Regius pro liberis portubus declarati adeoque per lineam tricesimalem a reliquo Provinciali Croatico praeclusi sunt, et in his plane locis exigua etiam illa, quae hactenus viget, piscatura exercetur. Interest itaque ut libertas illa, quae in reliquis per lineam tricesimalem non praeclusis sed piscatoribus ferme destitutis locis suapte viget, ad hos etiam portus extendatur. § 78. Merces, quae in Germanico vectigali ab omni


4478. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cursum (vulgo Nachschub) salvetur; verum Hungaria adeo fertilis, adeo vasta est, ut progressivus hic motus nonnisi in casu gravissimae inediae usque ad fines Regni propagari possit. Plerumque motus hic jam in tertio quartove a provincia illa, quae penuria laborat, comitatu desinit, et tunc remotiores comitatus jacturam, quam evectionis prohibitio ipsis causavit, absque ullo Germanicarum Provinciarum emolumento sustinere debent. Omnes hae circumstantiae non possunt notae esse Germanicis dicasteriis;


4479. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Provinciis remotae, exoticis vero propinquiores sunt, si evectio materialium ejusmodi ad extra prohibeatur, eadem in Germanicas Provincias eo minus educent, quod eorum aliqua nec sumtus transportus sustinere possint, adeoque illa domi inutiliter dissipari debebunt, id quod iterum totius in complexu sumtae Monarchiae rationibus adversatur. § 82. Caeterum essituale portorium ad extra Hungaricis mercibus idem


4480. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | SubSect | Section]

pertinent omnia ferme naturae producta, nisi necessarium pro aliqua fabrica materiale constituant. Quare quoad haec Deputatio sequentem legem perferendam esse existimavit. § 84. Materialia tamen illa, quibus Hungaricae fabricae egent, graviori tantisper portorio etiam in eductione ad Germanicas Provincias subjiciantur, et quidem ab ea proportione, qua alii Germanici articuli pro ejatibus fabricis necessarii in exitu ad Hungariam gravabuntur.


4481. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | SubSect | Section]

qua alii Germanici articuli pro ejatibus fabricis necessarii in exitu ad Hungariam gravabuntur. Motivum. Ostendimus in Elaborato Status actualis §-pho 59. quod per postremum 1788. vectigal Germanicum materialia illa, quibus Germanicae fabricae egent, graviori tantisper essituali portorio, si in Hungariam educantur, subjectae sint. Ipsa proinde reciproci ratio, quam in summa aequitate fundari superius jam satis ostendimus, exigit ut lex haec perferatur.


4482. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

portorium constituere expedit, ideo, quia alioquin transportuales expensae in beneficium talis Provinciae cedunt, per quam hae transportantur; et in illas, quarum transportus in detrimentum domestici commercii vergit: tales sunt, quibus ipsa Provincia illa eget, hujus enim interesset, ut illae in eadem potius divendantur, aut vero quibus eadem Provincia abundat; tunc enim transituales ejusmodi merces impediunt ejusdem speciei domesticarum mercium distractionem. Utriusque speciei merces


4483. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

finitima, per quam in Germanicas Provincias exit, Hungarica statione ab iis deponitur. Motivum. Juxta genuina vectigalis principia, si exotica merx per unam Haereditariam Provinciam eo fine transit, ut in alia consumatur, in illa tantum transitus, in hac vero consumtionale portorium dependere deberet. Vectigal tamen Germanicum 1775. sub titulo naturalisationis id constituit, ut merces exoticae, quae per Germanicas Provincias in


4484. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

politicis negotiis haec manipulatio ideo tantum per eos, quorum interfuit, impedita fuisse videtur, quia pleraeque hae mutationes unice ad deprimendum commercium Hungaricum dirigebatur, prouti id civitas Soproniensis specificis duobus exemplis edocuit. Nimirum refert illa quod ut primum globos et stratagemata in Hungaria fabricari Directio Tricesimalis Viennensis observavit, statim inductionem plumbi uno floreno per centenarium gravaverit. Ita etiam quod ad suffocandas, quae in Hungaria pullulare


4485. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

glutinis unius floreni 18 xrorum vectigal imposuerit. Jam vero frustra audietur Consilium, si Camera omnem talem mutationem per officia tricesimalia statim publicare possit; cum enim huic promotio commercii ex officio non incumbat, illa tricesimas tantum qua canalem regis proventus considerare, et modo hic augeatur, in adoptanda ejusmodi mutatione facilis esse solet, et respective etiam debet. Quamprimum autem mutatio ejusmodi tricesimalibus officiis intimatur, haec illam utique statim ad effectum


4486. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

Quamprimum autem mutatio ejusmodi tricesimalibus officiis intimatur, haec illam utique statim ad effectum deducent; et cum perductam jam in effectum ordinationem revocare difficilius sit, justissimae licet Consilii repraesentationes inoperosae plerumque evadent, nisi illa, quam proposuimus, cautela stabiliatur. § 92. Si notabilis aliqua portorii mutatio decernatur, aut exigendo ejusmodi portorio talis terminus praefigatur, intra quem mercatores initos jam antea contractus facile explere


4487. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

§-pho 80. Projecti hujus ostendimus: ita eam etiam quoad notabilem portorii mutationem locum habere suapte apparet. § 93. Inductorum e Germanicis Provinciis in Hungariam productorum pars illa, quae e venditione residua manserit, si revehatur, tricesimae denuo subjaceat. Motivum. Adjacentes Styriae jurisdictiones referunt, quod illatum huic provinciae Hungaricum frumentum, si non vendatur, in reditu tricesimam


4488. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquorum onerum publicorum relaxationem prospiciatur. Quoad provinciales posset fortasse iis dimidia contributio relaxari; quoad militares cum hi variis oneribus subjaceant, ad praefecturam confinii illius attineret determinare onera illa quae ipsis relaxare expediens videretur. Quodsi tamen Consilio huic gravius fortasse aliquod momentum obstaret, deberent adminus provincialibus incolis iidem favores per vectigal Hungaricum attribui, qui militaribus concedentur.


4489. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

adminus provincialibus incolis iidem favores per vectigal Hungaricum attribui, qui militaribus concedentur. Caeterum ostendimus etiam in provocato Elaborato §-pho 56. quod occasione incorporati littoralis pars illa, quae post Novi usque Venetum Obrovacz protenditur, militari confinii Carlostadiensis jurisdictioni addicta fuerit; quod Bancalis Deputatio Viennensis retenta tricesimarum illarum directionem vetus Trentesimo, idest


4490. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Maria vero Theresia in Articulo 27. 1741. provocarunt. Si legislatio Hungarica viam reciproci inire debuerit, a propositis superius principiis vix poterit declinare. Si tractatus suscipiatur, ante omnia complananda videntur illa puncta in quibus reciprocum et uni et alteri parti noceret. Talia sunt, uti in motivis sparsim jam indicavimus: 1-mo. Si retentis Germanicis Provincialibus impositionibus, quibus Hungarica producta, dum illis Provinciis


4491. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

portorio, illi articuli Turcici, qui Germanicis Provinciis per Hungariam inferuntur, in vectigali Hungarico pari transituali portorio, ut §-pho 86. statuimus, subjicerentur. Denique – 6-to. Si illatorum in Styriam productorum Hungaricorum pars illa, quae vendi non potuit, in reditu tricesimam iterum dependere deberet, in vectigali vero Hungarico Germanica producta, ut §-pho 93. proposuimus, eidem oneri reciproce subjicerentur. Complanatis his punctis excutiendi venirent illi


4492. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

artefactis favores concedantur, qui aequipolleant illis, quos Germanicum vectigal Hungaricis productis est concessurum. In particulari quoad importationem exoticam: 1-mo. Possent fortasse seu prohibitiones, seu gravia illa, quibus exotica artefacta modo subjacent, portoria pro favore Germanicorum artefactorum in Hungarico vectigali (praeter mox specificandos articulos) retineri, si vicissim talia exotica naturae producta , quibus hae Provinciae ex Hungaria


4493. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Dantur tamen adjacentes Germanicis Provinciis comitatus, quos nullos capitalium illorum ductuum contingit, sed qui potissimum cum aliquo adjacentis Germanicae Provinciae emporio commercium exercent. Respectu horum, ut ducens ad tale emporium via, etiamsi nullus in illa postalis cursus existat, pro principali reputetur, et prae alia seu collaterali postali, seu etiam militari via praeferenter curetur, justum videtur. Et hoc sensu accipi debet prima propositae legis pars, ut


4494. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Carlostadium promoveri possit, conflarunt Labaci societatem, quae eosdem articulos Tergesto per Labacum, et viam Metlicensem Carlostadium devehere sibi praefixit. Cum via haec majori ex parte per Comitatum Zagrabiensem decurrat, ille vero nullum prorsus beneficium ex illa habere possit, imo a contrario, si societati illi propositum suum succedat, tota via Carolina, et copiosus, qui se juxta eam sub unica procurandae sibi e beneficio vecturisationis subsistentiae confidentia defixit, populus uno


4495. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

vero iis combinatis planum efformet super eo: quibus in locis? et cum quali tariffa? in casum reperiendi pro redimendis in capitalibus adminus ductibus privatorum, qui iis sponte decedere noluerint, teloniis fundi, telonia publica ita constitui possent, ut illa nec commercium premant, et tamen notabilem pro reparatione viarum harum fundum efficiant; planum vero hoc in proximis comitiis referatur. Motiva. Deputatio haec tantam in patriotico


4496. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

adsit, et plures, et hi citius ad majores gradus enitentur. Ante complures annos exstabat Tergesti nautices cathedra, quae subinde cum aliqua concernentium institutum hoc librorum et instrumentorum collectione Flumen translata est. Hic illa paucis tantum annis substitit, intra hoc tamen tempus subsidia Cathedrae hujus, libri nempe et instrumenta, e fundo litterario Fluminensi notabiliter aucta fuerunt, quae omnia simul cum cathedra iterum Tergestum translata sunt. Donec etiam cathedra haec


4497. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

si vero ipsius hujus portorii medietas in favorem domesticarum navium remittatur, erit hoc novus ad excitandam nationalem navigationem stimulus. Instituto huic id universim objici potest, quod cum in ejusdem speciei merce an illa domestica navi advecta? vel eadem efferenda sit? discerni non possit, facilis hac ratione praevaricationibus via aperiretur. Exoticae enim merces, dum portum liberum subeunt, seu domestica, seu extera navi advehantur, tricesimali manipulationi non subsunt; et


4498. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tentari potest, qui nationalem navigationem jam solide stabilitam habet; secus enim periculum subit, ne saepe necessariis etiam exoticis mercibus destituatur. Debet praeterea ejusmodi natio omni oeconomiae commercio ultro renunciare; utprimum enim illa id constituerit, ab omnibus indubie maritimis potentiis statim reciprocum accipiet, sicque nec illa cum alterius populi mercibus ullum oeconomiae commercium exercere poterit. Ac Hungaria quidem de nullo adhuc maritimo oeconomiae


4499. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

necessariis etiam exoticis mercibus destituatur. Debet praeterea ejusmodi natio omni oeconomiae commercio ultro renunciare; utprimum enim illa id constituerit, ab omnibus indubie maritimis potentiis statim reciprocum accipiet, sicque nec illa cum alterius populi mercibus ullum oeconomiae commercium exercere poterit. Ac Hungaria quidem de nullo adhuc maritimo oeconomiae commercio cogitare potest; cum tamen nationalis ejus navigatio adhuc in herba versetur, medium hoc eidem necdum convenire


4500. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motiva. Jusserat sub recenter defunctus Augustus Leopoldus II. ut deputatio haec planum etiam organisandi Departamenti Hydraulici elaboret. Nos totam hanc organisationem, qua parte illa legislationem respicit, in his concentrari, reliqua ad potestatem executivam pertinere, sicque imposito nobis officio nos defunctos esse demisse existimamus, superest tantum ut motiva propositae per nos organisationis demisse depromamus. Necdum tantus est


4501. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

sin, ipse ad Departamentum Hydraulicum recurrat, deque accipienda inde inviatione comitatensem geometram continuo edoceat. § 120. Consilium Locumtenentiale omnia loca illa, in quibus labores ejusmodi necessarii sunt, una cum elaborando per locales geometras plano et sumtuum schemate a concernentibus jurisdictionibus (quae respectivos etiam dominos terrestres, si opus fuerit, audiendos habebunt) sibi referri faciet: super his primum


4502. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

peritisque eas regendi nautis provideantur. Hae pro devehendis erga moderatum censum privatorum mercibus applicentur; singulo vero privato, qui sibi navem hujus moduli construxerit, 100 aureorum proemium eousque, donec usus hic invalescat, decernatur, una necessarii pro illa regenda nautae e capacioribus publicarum illarum navium individuis eidem suppeditentur. Horum denique loca per conducendos, et in eadem arte sensim subinstruendos tyrones suppleantur. Motiva.


4503. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

elaboratis ad generale navigationis planum dirigebatur; omnis operans aut projectans particulare tantum suum objectum respexit, singulus ferme distinctam libellationis scalam adhibuit; unus unius, alter alterius ordinis observationes in medium attulit, ita ut omnia illa elaborata pro usus generalis plani non sufficiant, et ad summum pro aliqua tantum inviatione deservire possint. Ostendimus tamen in eodem Elaborato §-pho 74. quod jam anno 1784. generalis capitalium Regni fluviorum regulationis consilium


4504. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

navibus patent, in considerationem venire possunt; id autem haud magnum spatium efferre in provocato Elaborato jam ostendimus. E vastioribus stagnis saepe canales communicationis opportune formari possunt: quare et horum systematica mappatio necessaria est. Ac illa quidem majori molestia, quam fluvii libellabuntur, et cum copiosiora sint, utpote: Förtöensia, Balatoniensia, Temessiensia, Tibiscana, et ea, quae Samusius, tres Crisii, et


4505. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

horum regulatio perficienda sit; ad hoc, ut navigatio per eos et brevior et magis expedita reddatur; idest determinari debet ubi transsectiones faciendae? qui superflui rami occludendi? an obstantia alicubi saxa disrumpere? vel vero per ducendum oblique novum canalem illa evitare expediat? quam procul singulum hoc flumen adversam navigationem recipiat, adeoque quam procul semitae attractoriae debeant instaurari? His stabilitis discuti debet, quos ex influentibus in haec flumina majoribus tantisper fluviis, veluti


4506. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

profusis in hos labores sumtibus respondeat, opera ejusmodi ad artis tantum ostentationem referuntur. Quare ut eadem Deputatio sumtuum etiam schemata elaboret, prorsus necessum est. Nihil quidem ejusmodi schematibus incertius esse satis constat. Cum tamen Deputatio illa, parte ex una e viris localium pretiorum probe gnaris, parte vero ex alia ex hydraula laborum, quos opera ejusmodi requirunt, aprime perito constituta sit, sperare licet, quod schemata haec adminus proxime ad realitatem perduci possint.


4507. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

reluctantur, ad suppeditandos pro rata sua sumtus cogi, verum totum opus ii, qui in illud consenserunt, suis sumtibus perficere tenentur. E converso hi usumfructum ratae eorum, qui in sumtus non concurrerunt, tamdiu retinere possunt, donec factas pro rata illa expensas sibi compensent. Motiva. Inter reliqua compossessorii incommoda etiam illud est, quod unius alteriusve infundatus plerumque dissensus utilissima saepe ejusmodi opera


4508. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

manufacturarum, viarum, navigationis, et vectigalis defectibus consistunt, removendis, Deputatio suam in superioribus opinionem jam depromsit. Intrinseca ejus impedimenta constituunt omnia illa, quae libertatem ejus quoquo modo contingunt. Superest itaque, ut per horum etiam sublationem ultimum, quod adhuc commercio obstat, impedimentum removeatur. Inter haec monopolia primum locum obtinent. Ac Deputatio quidem ipsa pro


4509. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

insinuatione singulo civi in propria civitate liberum est. Quodsi tamen regnicola, sed alterius jurisdictionis incola officinam in aliqua civitate aperire velit, praevie concivilitatem, quam magistratus eidem recusare non possit, assumere debet; irritantur proinde omnia illa nonnullarum civitatum statua, per quae seu obligatio insinuationis in ejusmodi casu imponebatur, seu certus tantum officinarum, aut mercatorum, vel etiam opificiorum numerus definiebatur; seu denique aliqua mercatorum merciumque, cum quibus singulus traficare possit,


4510. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in aliqua civitate aperire velit, praevie concivilitatem assumere debeat. Haec autem pro conservanda commercii libertate eidem per magistratum negari non possit. Caeterum necessitas insinuationis non potest cum libertate commercii conciliari, quia illa variis partialitatibus, plerumque etiam interessentiis occasionem praebet. Vigebat etiam in aliquibus civitatibus abusus ille, forte statutis etiam earum confirmatus, ut certus officinarum, adeoque mercatorum etiam numerus, qui pro domestica


4511. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

haberi debet. Jam vero primus, qui usum jus quaestus vendendi exercere coepit, non potuit habere legitimum possessorii titulum, quia usus hic in restrictione numeri mercatorum ita, ut jam ostendimus, radicatur, ut illa posita hic enasci, illa vero sublata hic suapte evanescere debeat. Illam vero magistratus nunquam legitime stabilire potuit. Habent quidem civitates jus obligatoria pro gremio sui statuta condendi, si illa Princeps confirmet, et in nullum tertii praejudicium


4512. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

vero primus, qui usum jus quaestus vendendi exercere coepit, non potuit habere legitimum possessorii titulum, quia usus hic in restrictione numeri mercatorum ita, ut jam ostendimus, radicatur, ut illa posita hic enasci, illa vero sublata hic suapte evanescere debeat. Illam vero magistratus nunquam legitime stabilire potuit. Habent quidem civitates jus obligatoria pro gremio sui statuta condendi, si illa Princeps confirmet, et in nullum tertii praejudicium vergant. Verum restrictio


4513. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

numeri mercatorum ita, ut jam ostendimus, radicatur, ut illa posita hic enasci, illa vero sublata hic suapte evanescere debeat. Illam vero magistratus nunquam legitime stabilire potuit. Habent quidem civitates jus obligatoria pro gremio sui statuta condendi, si illa Princeps confirmet, et in nullum tertii praejudicium vergant. Verum restrictio numeri mercatorum et usus jus quaestus vendendi nullam harum conditionum habent. Jam primum haec in forma solennis statuti per Principem nunquam confirmata fuerunt; quae enim via


4514. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

quale lex requirit, obligatorio statuto reputari non possunt. Emanarunt quippe hae de casu ad casum, in hypothesi subsistentis ejusmodi usus, lex autem ad hoc, ut aliqua civitatis determinatio vim obligatorii statuti obtineat, requirit ut illa unanimi Magistratus et Electae Communitatis consensu perferatur, et tamquam formale statutum Principi submissa, qua tale consueta in ejusmodi casibus styli formalitate confirmetur, id quod de restrictione numeri mercatorum et facultate


4515. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

scire eos oportebat, summae jacturam patiantur, praesertim cum in iis etiam, in quibus abusus iste se adhuc sustinet, locis saepius eidem reclamatum venditionemque et emtionem juris quaestus in quaestionem vocatam fuisse acta Consilii testentur, adeoque illa nec eo, qui ad praescriptionem (si tamen haec in re tam grave totius publici praejudicium involvente allegari posset) requiritur, pacifico usu fulciatur. Imo si res ad vivum resecetur,


4516. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

quantam partialitatibus ansam praebeat? praeter complura in Archivo Consilii exstantia acta vel demisse readnexa, quam piae memoriae Rex et Imperator Leopoldus II. ad Deputationem hanc relegaverat, status mercantilis Pestiensis instantia abunde perhibet. Apparet ex illa quod in hac Civitate jus quaestus aliis cum, aliis sine facultate illud vendendi concedatur: id quod in linea mercantili pro monstruoso instituto reputari debet. Vel enim in hac civitate singulus civis jus quaestum exercendi habet, et tunc inane est


4517. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

tali jure aliquid dabit, quod alioquin habet? Vel beneficium quaestus ad certum tantum mercatorum numerum restrictum est; et tunc quo jure potest beneficium hoc uni e sistematisatis mercatoribus concedi? alteri vero negari? dicetur fortasse quod facultas illa vendendi non ad domesticos cives sed ad exteros referatur. Verum huic quoque eadem difficultas obstat; si enim plena quaestum exercendi facultas Pestini jam viget, casus ejusmodi venditionis nunquam emergere potest. Si certus tantum


4518. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

individua, sed plenam quaestus libertatem requirit, quae usum jus quaestus vendendi suapte excludit. Per nulla certe regulativa principia id unquam efficietur, ut abusus jus quaestus vendendi desinat esse nocivum promotioni commercii monopolium, ut per illa omne magistratus arbitrium, omnis partialitatum occasio praevertatur; denique ut aliae civitates, in quibus abusus hic necdum invaluit, si sub eadem regulativorum punctorum observatione hunc etiam sibi admitti postulent, a petito suo fundate rejici


4519. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qui virtute Sanctionis Pragmaticae inter has provincias et Hungariam vigere debet, nexum, qui non admittit, ut legislatio Hungarica incolas illarum provinciarum etiam in commerciali linea, ita uti subditos extranearum potentiarum tractet. Non potest itaque illa respectu horum aliud, quam reciprocum stabilire; si domalis quaestus Hungaris in illis provinciis negatur, jam tum legislatio Hungarica nexum illum non violabit, hunc iisdem reciproce interdicendo. E converso quoad


4520. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

liceat; quoad fabricantes autem Germanicarum Provinciarum reciprocum observetur. Motiva. Hujus rei intuitu inter quaestores et fabricantes differentiae saepius occurrunt. Ac theoretica quidem fabricae idea illa est, ut haec fabricata sua mercatoribus all ingrosso, hi vero consumentibus alla minuta eadem divendant. Verum raro fabricae alicui ea felicitas obtingit, ut principio statim omnes suas merces all ingrosso distrahere possit; quodsi


4521. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et opificia quasi pullulare primo incipiunt, et tunc, cum nulla adhuc sit venditorum concurrentia, administratio publica vigilare debet, ne pauci, qui adhuc praesto sunt venditores, nimis exaggerata articulis primae necessitatis pretia statuant, id quod illa nonnisi per generales et periodicas limitationes impedire potest. Altera epocha est dum aucta populatione et opificum numero notabilior jam venditorum concurrentia enata est, et tunc sicut non ubique, et omnium primae necessitatis articulorum, sed jam hic, jam


4522. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nobilium, qui non sunt simul cives in illis habitatio est accessorium. Itaque limitatio non ad horum, sed ad illorum commoda dirigi debet; civium autem utilitati prospicere certe non ad comitatensis, sed ad Civici Magistratus provinciam refertur. Sed nec illa ratio tenet, quasi stabilita in civitate limitatio pro regula toti comitatui deservire deberet, hocque titulo ad magistratum comitatus pertineret. Constat enim, quod alia plerumque pro civitate, alia pro rure victualium pretia defigantur. Denique nec ea


4523. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

comportentur; hi autem non civili sed comitatus jurisdictioni subsint. Cum enim civitas territoriali jurisdictione gaudeat, quicunque in hac aliquid vendit, quoad ipsum venditionis actum jam ejus jurisdictionem sortitur. Unica adhuc illa reflexio superest, quod cum saepe aliqua Magistratus Civici membra ipsas illas, quae sub limitationem cadunt, professiones exerceant, evenire posset ut abusibus eorum conniveatur. Verum ad id praecavendum alioquin proponitur, ut omnis limitatio cum interventu


4524. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quod in arbitrio domini terrestris situm sit officinae erectionem admittere vel prohibere, id ex ipsa libera fundo suo utendi potestate deducitur. Non possunt itaque cogi domini terrestres ut singulo, qui in bonis eorum officinam aperire vult, fundum pro illa assignare teneantur. Verum sub praetextu legitimi hujus juris formales subinde abusus emergunt; nimirum offerunt quandoque cupidi ejusmodi officinarii majorem locali domino censum, si quaestum cum iis articulis, qui in tali officina prostant, per


4525. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

limites: conserventur caeteroquin coloni in plena, quam ipsis jam veteres leges attribuerunt, quaeve §-pho hoc enucleatius tantum explicatur, de fructibus suis disponendi libertate, et dominalis jurisdictio tam parum commercio obstabit in Hungaria, quam parum illa eidem in aliis provinciis adversatur. § 144. Jure praeemtionis dominorum terrestrium jam per Articulum 75. 1723. ad propriam tantum necessitatem restricta, ne circa ipsum


4526. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fuit, ipsa immediati quaestus objecta, veluti tabaca, gallae quercinae, cineres clavellati, et similia saepe praeemebantur. Qui vinum pro educillis, animalia pro macellis, materialia pro fabricis suis comparat, utique ideo illa emit, ut eadem cariori iterum pretio distrahat, adeoque jam in Articulum 75. 1723. impingit: necessarium itaque existimavit Deputatio ut et praetextus illi diserte praescindantur, et cupiditati aliquorum per sensibilem


4527. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

e contra longe alia ratio est; cum enim haec vix utiliter suscipi possit, nisi vel all ingroso, vel adminus cum majori mercium quantitate per nundinas exerceatur, aut numerus mercatorum ejusmodi non facile increscet, aut si id eveniat, vis illa pecuniae, quam aucta hac ratione domesticarum mercium exportatio Regno invehet, per ipsam sui circulationem facile compensabit illam contributionis partem, quae per favores hos decedet. Nunc omnis officinarius, qui exteras merces saepe cum


4528. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

taxa fixa et adeo gravis sit, ut, si haec persistat, potentiores vero, qui soli fabricas erigere et notabilem exportationis quaestum exercere possunt, ab ea eximantur, summam illam a reliquis vix exigendam esse tuto praevidere liceat. Ac quaestio quidem illa: an Judaeos ultro penes taxam tolerantialem relinquere, vel vero instar aliorum a facultatibus et beneficiis conscribere intersit, ad agenda Deputationis Comissariatico-Contributionalis spectat. Deputatio e contra haec, memor quod jam


4529. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

quaeri debeat? Nam prout praeliminares illae quaestiones superatae fuerint, ita determinati etiam fundi proponi et stabiliri poterunt. Quoad spontanea oblata, praevie iterum decidi deberet: an Diaeta dependendum per omnes etiam reliquos, quos illa repraesentat Regni Status fundum obligative stabilire possit? vel vero, an in Diaeta projectum tantum ejusmodi fundi elaborari et hoc totius per respectivos comitatus congregandae nationis assensui substerni debeat? In utroque casu ea iterum


4530. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

navigationis, sed et ipse qua serie suscipiendorum laborum ordo, singulique laboris sumtuum schemata seorsim elaborentur, et postquam hic per legislationem definitus fuerit, labores eadem serie suscipiantur; ut id perfici, optatumque successum habere possit, Deputatio illa, quae hunc laborum ordinem elaborabit, debet aliquam circa quantitatem fundi commercialis, cui labores ejusmodi commensurari possint, habere cynosuram. Hanc autem habere non posset, si nullus distinctus commercialis fundus exstaret, sed per longas primo ambages


4531. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ita legislatio involabit in sacrum jus proprietatis, quia multi schedarum possessores gravia damna subibunt; labefactabitur nationale creditum, opificia, artes, commercium ipsum gravem patientur succussionem, malumque hoc a proportione illa, qua major fuerit ejusmodi schedarum numerus, tristiores etiam effectus producet. Ex omnibus his apparet in linea bancali id jam vim axiomatis obtinuisse, quod schedis bancalibus optatus cursus non secus procurari possit, quam si praevie realis et


4532. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

tamquam accessorium et mere eventualem proventum, in quo parum aedificari possit, considerandum esse arbitratur. Taxam exterorum beneficiatorum abolendam potius quam augendam Deputatio existimat; haec enim stat in collisione cum constitutionali lege illa, ne beneficia ecclesiastica exteris conferantur. Ut huic non contra veniatur, expedivisset articulum 24. Uladislai Decreti VII. ad exteros etiam beneficiatos extendere. Quia tamen secundum naturalem rerum cursum sperari non potest, ne aliquando exteri


4533. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

vocantur, et quas nonnisi melius habentium regnicolarum classes ideo assectari possunt, quia in illis nonnisi cum notabilioribus summis periculum facere licet. Cum quoad has non eadem ratio subversetur, quominus harum aliqua species inducatur, et redundaturum ex illa emolumentum pro fundo publico convertatur, nihil obstare videtur. Nisus enim fortunam tentandi plerisque hominibus adeo naturalis est ut, si iis omnis hunc domi exercendi occasio impediatur, eam in exteris provinciis quaerant. Necdum vetiti fuere omnes privati


4534. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum stipendia in mutuo Principis et Statuum tractatu ex illius temporis auctione salis constituta sint; cum nativorum Hungarorum viduae vix aliquando fructum cassae illius capiant; denique cum cassa hac jam alioquin exassignata Principis proventibus nihil decedat, si illa non in modernum, sed in alium potius finem convertatur, possent Status viduali illi beneficio renunciare, hoc vero facto, assensum Suae Majestatis sollicitare, ut hic quoque vulgo arhalis proventus dictus pro fundo publico convertatur.


4535. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

quod Hungaria nullum praeter taxam indigenatus pro eventualibus Regni necessitatibus fundum habuerit, donec 1741. taxa extraneorum beneficiatorum accessit. Cassam hanc peculiaris, eum in finem constitutus, perceptor manipulavit, formalesque de illa a Diaeta in Diaetam Statibus reddidit rationes. Praecipuam erogationis cassae hujus rubricam Deputatorum pro complanandis metalibus cum vicinis provinciis differentiis diurna constituebant, et cum expensae hae rarius occurrerent, residuum in censum elocabatur. Verum


4536. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

primam hactenus reducebantur. Continuisset se Deputatio etiam haec intra hos limites, nisi eidem Legislatio completum constabiliendi Commercii systema elaborandum demandasset. Cum hoc alia etiam objecta, quae sumtus requirunt, complectatur, officii illa sui esse existimavit omnia haec suo loco in superioribus proponere. Nimirum elaborandum per Deputatos regnicolares et aliquem magni nominis hydraulam generale et ordinatum navigationis planum, quod et regulationem fluviorum et majorum stagnorum exsiccationem, et


4537. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ad §-phum 1. Proposita quoad exteros beneficiatos lex propter incertitudinem proventuum difficilis fortasse executionis quibusdam videbitur; verum quoad beneficia regiae collationis cum post mortem singuli possessoris Camera illa apprehendat, et usque novi beneficiati denominationem possideat, respiciens cassam publicam quotta facile determinari poterit. Quoad beneficia vero collationis privatarum familiarum, haec post mortem primi a publicatione legis hujus


4538. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

collectione distinctim inhibeantur. Si quis inhibitioni huic contravenerit, sensibili pecuniaria mulcta per concernentem jurisdictionem plectatur. E converso Consilium Locumtenentiale aliquam majoris lotteriae speciem Suae Majestati proponat, et postquam illa ratihabita fuerit, in Regno inducat, emersurum vero inde lucrum Cassae Commerciali inferri procuret. § 5. Omnis qui donationem seu Regiam, seu Palatinalem impetraverit a proportione taxae, quae Aerario Regio cedit, quinque pro centum; qui vero


4539. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Regium directe non respiciat, integrum est legislationi illum vel abolere, vel ad alium usum destinare. Institutum vidualis hujus cassae in eo subsistit, ut iis tantum viduabus pensio attribuatur, quibus nullae post fata mariti facultates supersunt; secus enim illa destinationi suae minime sufficere posset. Jam vero in sensu legum patriarum nobilioribus officiis nobiles possessionati admoveri debent. Itaque apud nos casus hic non secus evenire potest, quam si quis in officio tali consitutus decoquat; non interest autem, ut


4540. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Commerciali Cassae applicare, quam simpliciter abolere. In hac autem hypothesi ipsa rationis identitas exigere videbatur, ut in partem subsidii hujus comitatensia etiam, et civitatensia officia vocentur. Quoad alia mechanica officia, uti sunt illa, quae in textu recensentur, leges nobilitatem tantum, non vero possessorium requirunt, adeoque in his saepius casus egestatis viduarum etiam absque omni mariti culpa evenire potest. Quoad haec itaque institutum Cassae Vidualis porro etiam retinendum,


4541. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

conflandum sit, tuto determinare non licet. Ut singulis annis notabile quid accedat, ne sperari quidem potest. Quodsi tamen seu ad semel, seu periodice quid colligatur, quod id in unam potius generalem cassam inferre expediat, jam § 148. ostendimus. Atque ita omnia illa, quae projectans seu de emolumentis instituti hujus, seu de coordinatione et securitate cassarum adfert, suapte evanescunt. § 158. Alter in vicem gratuiti oblati titulum perpetui mutui ita proponit,


4542. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

serotinum foret. Caeterum in supposito etiam optimi schedarum harum cursus erunt de tempore in tempus aliqui, qui schedas suas a cassa redimi procurent; donec tamen, diminuta extrinseco quopiam casu circulantis pecuniae massa, schedae hae extra debitam cum illa proportionem collocentur, suum illae creditum semper retinebunt, adeoque ipsae ab uno redemtae schedae ab alio iterum acceptabuntur, et sic proventui, quem calculavimus, nihil decedet. Verum si massa circulantis pecuniae diminui contingat, aut malevolis


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.