Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illa

Your search found 6869 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 987-1002:


987. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

sed etiam exteri te faciant, dicerem, nisi uererer, nequis me existimet hoc, quod a Te impliciter postulo, callide eblandiri uelle. Quamobrem rogo, ad proferendam de nostra lucubratiuncula sententiam nihil aliud Te moueat nisi syncera illa animi Tui in omnes fides, et in eos pręcipue, quos omni ex parte correctos emendatosque fieri exoptas. In quorum numero me esse non dubito; ita me amas. Vale! MARCI MARVLI


988. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non Christi. DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola II Homo turrim aedificaturus partem fundamenti posuit supra petram, partem supra harenam. Iacto fundamento murum quadrato lapide cum jam satis alte eduxisset, pars illa, quae in molli solo fundata fuerat, subsidendo totum aedificium traxit in ruinam, ita ut etiam pars altera, quae in petra collocata fortis admodum solidaque uidebatur, una concideret. Quicquid enim ruinosis cohaeret, casu eorum concussum stare non potest. Porro homo ille, cum


989. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

omnis, qui mandatum illud implet: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis uiribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum! Qui multum dilexerit, multum diligetur. Nihil prodest turrim aedificare uirtutum, si fundamentum non posueris dilectionis. Quicquid illa non sustentat, totum id ruere necesse est, quia sine dilectione Deo placere non possumus. Deus autem charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII Mirum in


990. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cures. Audi Prophetam dicentem: Pax multa diligentibus Legem Tuam, et non est illis scandalum. Hanc pacem si habueris, nihil triste senties, Apostolo testante, qui ait: Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Itaque etiam illa, quae aduersa putantur, tibi proderunt. DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX Pastor optimus, cum uidisset gregem suum macie confectum, scabie morbidum, uagum


991. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

collectione quam illi alteri in piscium captura. Haec parabola partim ad amatores seculi, partim ad contemptores pertinet. Seculi amatores in mari fluctuant, quia bona instabilia diligunt. Seculi autem contemptores in littore stant, quia illa duntaxat, quae firma stabiliaque sunt, consequi affectant. Seculi amatoribus placent diuitiae, honores, luxuria, libido caeteraeque uoluptates, prospera etiam ualitudo, uires eximiae, sensus integri, formae uenustas et reliqua corporis bona, quae nemo sapiens concupiuit.


992. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

SECVLVM Parabola XIII Quidam in plebe minus quam satis diues peregre proficiscens longinquae regionis regem adiit. Inter aulicos receptus cum bene laudabiliterque suo fungeretur officio, breui charissimus regi eiusque beneficiis omnium opulentissimus euasit. Caeterum ad illa, quae reliquerat, mentem reflectere et eadem iam felicioris fortunae oblitus concupiscere eoque redire uelle, ubi natum et educatum se recordabatur, coepit. Cunque indies cresceret sibi ad suos reuertendi cupiditas, domum tandem repetiit et pristinae uitae statu diu usus, cum


993. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

pristinae uitae statu diu usus, cum postremo uidisset inter municipes suos multo sibi minus et rei et honoris esse, quam apud regem fuerat, grauiter ingemiscens dementiae seipsum incusabat, quod magnam fecisset iacturam, tum haec, quibus olim assuetus fuerat, concupiscendo, tum illa, quae nuper sibi parauerat, dimittendo. Haec est eorum parabola, qui seculum relinquentes monasteriumque ingressi caelesti regi ministrare incipiunt, et iam uirtutibus diuites facti, quibus ante carebant, pristinarum uoluptatum, quas abiecerant, recordatione


994. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

autem, quibus mens sanior erat, semper futura, quae nullo fine concluduntur, meditantes, omnium prorsus praesentium rerum delectatione abstinebant. Erant eo loci duo scribae. Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter accusabat. Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat. Parabolae huius intelligentia haec


995. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quae uero bene uiuendi institutionem iuuare quent, excerpant. Non est uitium omnia legere, sed sine delectu omnibus delectari uitium est. Omnia probate, inquit Apostolus, quod bonum est, tenete! Et Dominus in Euangelio zizania cum tritico colligere iubet, sed hoc usui seruare, illa igni urenda tradere. DE INSTANTIA ORATIONIS Parabola XXV Quidam paupertate compulsus mendicare coepit. Et primo hostiatim panem petens abunde sibi alimenta comparabat. Deinde diuitum conciliabula circumiens non modicam colligebat


996. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE BONO OPERE PERMANENTIS IN PECCATO Parabola XXXVIII Arborem frugiferam agricola fouere uolens, multo labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat. Nec tamen efficere potuit, quin illa liuescentibus primo foliis, deinde collabentibus pene tota aresceret, quia radici uermis inerat, cuius assiduo carptu uitiata nec fructum ferre nec omnino uiuere ualebat. At uero postquam ille circunfossa rastro radice tam noxii morsus uermiculum exemisset rursumque egestam humum


997. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tenet. Hodie iuuenes, cras senes sumus. Mors autem nemini parcens nullum aetatis facit discrimen, nullum sexus, nullum fortunae, nullum conditionis, nullum uirium. Rapit pueros et adultos, uiros et foeminas, diuites et egenos, dominos et seruos, fortes et infirmos. Insipienter itaque de illa querimur, cuius ea natura est, ut nullum habeat hominum delectum. Omnibus quippe se praebet communem. Et cum una uitae mortalium conditio sit, profecto, qui aliquem mori dolet, genitum quoque fuisse dolere debuit. Nam uerissimum est, quod quidam ait: Nascentes


998. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE MORTE ALIORVM NON LVGENDA Parabola XL Mulier quaedam filium peregre proficiscentem non sine lachrymis dimisit. Ille, ut moestam matrem consolaretur: Bono animo esto, inquit, ero iterum tecum citius quam putas. Putabat autem illa non ante triennium reditum eius fore, cum et regio, quam peteret, non parum longinqua esset, et negocium, cuius causa discederet, non tam breui posset expediri. Caeterum anno nondum elapso casu contigit, ut illa inimicorum ui natali solo pulsa eo abiret, quo filium praemiserat. Atque ipsum


999. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Bono animo esto, inquit, ero iterum tecum citius quam putas. Putabat autem illa non ante triennium reditum eius fore, cum et regio, quam peteret, non parum longinqua esset, et negocium, cuius causa discederet, non tam breui posset expediri. Caeterum anno nondum elapso casu contigit, ut illa inimicorum ui natali solo pulsa eo abiret, quo filium praemiserat. Atque ipsum arctius amplexa nihilominus ferre coepit. Tunc ad eam filius: Indigna res est, o mater, ut, quo absente tristabare, eo praesente gaudere uel saltem non dolere nolle.


1000. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quidem multo acerbiora atque formidabiliora quam dici queat. Quod enim locus ille teter et obscurus sit, inde habemus, ubi in Euangelio domini iussu seruus nequam in tenebras mittitur exteriores. Quod autem ignis in malorum supplicium diro semper ardeat incendio, terribilis illa Iudicis sententia ostendit dicentis: Discedite a me maledicti in ignem aeternum! Quod ibi fumus etiam tedio sit, ex Apocalypsi Ioannis constat: De puteo, inquit, ascendit fumus sicut fumus fornacis magnae. Et iterum: Fumus tormentorum eorum ascendet in secula


1001. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in cor hominis ascenderunt. Talia quippe tantaque (ut Apostolus testatur) Deus praeparauit diligentibus se. Quod si idem ipse caelum hoc nobis uisibile ipsaque mundi elementa: ignem, aera, aquas, terram, et quae in eis sunt bona, iustis pariter et iniustis communia esse uoluit, quanto his omnibus illa putanda sunt praestantiora, quae iustis tantum perpetuo possidenda concessit? Quanto eminentius bonum illud, quod a reliquis rebus diuina prouidentia ita separauit, ut nulli alii nisi angelis, qui in ueritate steterunt, et hominibus, qui pie iusteque uixerunt, proprium esset et peculiare? Hoc


1002. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

immortalis! Quis nunc talia mente secum uoluens non cum ingenti uiuat pauore, non semper trepidet, non quotidie totis uiribus contendat, quomodo et tantum malum effugiat et tantum bonum acquirat, non denique omnia praesentia contemnat, dum contemplatur futura? Quod si ad parabolam respicimus, lex illa, quae malis necem, bonis honorem proposuit, sententia diuini iudicii est. Deus morte aeterna peccatores punit, iustos autem uitae immortalis felicitate remunerat. In tanto ergo uitae necisque periculo constricti, ita metuamus, ut non desperemus, ita speremus, ut nunquam sine metu simus,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.