Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: crucis

Your search found 264 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 179-192:


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 781 | Paragraph | SubSect | Section]

quod cum per sese plane impium esset, tamen etiam multipliciter cum Scriptura pugnabat. Unde facile coniicere poterant ac debebant, illas orationes esse figuratas, et partim per metaphoras et parabolas a politico regno ad spirituale translatas: partim etiam synecdochice non tantum praesentem crucis statum aut militantem Ecclesiam, sed etiam futurum gloriae seu simul quoque triumphantem Ecclesiam depingere. 5 Deprehensa porro figura, videndum etiam est tum quaenam sit, tum et quomodo aptissime explicari queat, omnes enim figurae certa ratione ad proprium sensum tendunt,


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 832 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

officiantur. Fide autem iustificari homines, declarat pronunciatio Abacuc: Iustus ex fide vivet. Quo demonstret porro, quomodo benedictio iis obtingat, qui quando quidem non praestiterunt opera legis, execrationem promeruerant: ait, Christum factum esse pro nobis execrationem, quando mortem crucis pro nostris peccatis ipse perferre est dignatus. Idque ex Scripturis rursus evincit, quae adferunt execrabilem factum Christum, quando in ligno est suspensus. Caeterum fidem debere intueri in Christum, atque promissam benedictionem a Christo esse expectandam: ex eo evidenter colligit, quod


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 845 | Paragraph | SubSect | Section]

qui verus et unus est: confessionem et fidem eius agnitionis implores: venia confitenti datur, et credenti ingentia salutaris de divina pietate conceditur, et ad immortalitatem sub ipsa morte transitur. Hanc gratiam Christus impartit, hoc munus misericordiae suae tribuit, subigendo mortem trophaeo crucis, redimendo credentem precio sanguinis sui, reconciliando hominem Deo patri, vivificando mortalem regeneratione caelesti. Hunc, si fieri potest, sequamur omnes, huius Sacramenti signo censeamur: hic nobis viam vitae aperit, hic ad Paradisum reduces facit, hic ad caelorum regna perducit: cum


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 855 | Paragraph | SubSect | Section]

rudibus, cap. ult.

EXPLICATIO. Factum est aliquando diluvium per totam terram, ut peccatores delerentur: et tamen illi qui evaserunt in arca, sacramentum Iustitiae ecclesiae demonstrabant, quae nunc in fluctibus seculi natat, et per lignum crucis Christi a submersione liberatur. Praedictus est Abrahae fideli servo Dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum Deum inter caeteras gentes, quae idola colebant. Et omnia quae illi populo ventura praedicta sunt, sic evenerunt, ut praedicta sunt. Prophetatus est


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 933 | Paragraph | SubSect | Section]

recte dubitari queat, an includant, aut excludant illas metas a reliquo in medio interiacente corpore. Tale est illud, Post tres dies resurgam: ubi tertia dies non excluditur, sed ea ipsa tertia die illud futurum esse praedicitur. Vide Post in Prima parte. Sic, Factus est obediens usque ad mortem crucis: non excludit illam mortem, quam etiam obedienter praestitit. Quare Barbari non sine causa soliti sunt addere Exclusive, aut inclusive, ut omnem ambiguitatem tollerent: indicantes illas metas temporum, locorum, vel includendas, vel excludendas esse. In diebus aut


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 944 | Paragraph | SubSect | Section]

cum aliquid cum quodam stomacho repellimus et abigimus a nobis, tanquam extreme absurdum, et nequaquam ferendum aut admittendum. Sic Petrus Mago offerenti pecuniam pro Spiritu sancto, cum stomacho inquit, Sit tibi pecunia tua in perniciem, Act. 8 Et Christus Petro suadenti ne subeat passionem crucis, inquit: Abi retro me satan, non sapis ea quae Dei sunt, Matth. 18. Sic idem Apostolis quaerentibus, an debeant iubere ignem caelitus cadere super eos qui ipsos excipere noluerant, inquit: Nescitis cuius spiritus sitis? Et Deus in Psal. 50, cum indignatione repellit impium,


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 959 | Paragraph | SubSect | Section]

panem Scriptura pro syncera doctrina, fide ac moribus ponit. Sic Roman. 8, Corpus ac caro, pro veteri homine, Spiritus pro novo. Dentes ac maxillae, item brachia, pro petentia. Sic Torrens Isa. 10, pro afflictionibus huius vitae, et Bibere, pro participare. Calix, pro suo dimenso aut parte crucis ac miseriarum, aliquando etiam bonorum. Calix autem salutis dicitur, quia afflictiones saepe sunt salutares, praesertim piis. Sic Dominus dicitur nostrum praesidium, petra, arx. 2 In Metaphoricis significationibus omnino id videndum est, ut non solum ex aliis scriptoribus aut


186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1038 | Paragraph | SubSect | Section]

inde secum accepturus: eoque fore etiam tunc tristem conditionem praegnantium et lactantium, quae minus sunt expeditae ad fugam, sicut et eorum quos necesse erit vel hieme vel in sabbato inde fugere. Sic Paulus 2 Cor. 1, per suam desperationem tanquam effectum, magnitudinem crucis depingit. Sic saepe prophetae amplificant cladium magnitudinem, quod eis qui eas modo audierint, ambae aures tinnient, quodque videntes sibilabunt, et caput movebunt, et quod tantum auditus talium tremorem incutiet: item quod fient attoniti, quod prae metu ac moerore contabescent: item quod


187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1048 | Paragraph | SubSect | Section]

quae totam doctrinam et historiam Christi complectuntur: ut multo sint significantiora quam illud celebratum, Et campus, ibi Troia fuit. Talis summa significantissimaque brevitas est etiam in illo Pauli: Filius Dei exinanivit semetipsum, et factus est obediens usque ad mortem ignominiosam crucis. Porro efficax δεινὴ aut praepotens locutio est, primum: quia per antithesin opponit obedientiam Dei ac hominum. Sensus enim sic in oppositis propositus, valde neruose et significanter proponitur. Deinde, quia apologia Apostolorum in unum


188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1050 | Paragraph | SubSect | Section]

condita sunt: estque ipse ante omnia, et omnia per eum consistunt: estque caput corporis Ecclesiae, principium et primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primas tenens: quia in eo placuit patri, ut omnis plenitudo inhabitaret, et per eum reconciliaret omnia sibi, pacificatis per sanguinem crucis eius, tum quae in terra, tum quae in caelis: et vos quondam abalienatos et hostes, mente operibus malis intenta, nunc sane reconciliavit in corpore illo carnis suae per mortem: ut sisteret vos sanctos, et irreprehensos, et inculpatos coram se: siquidem permanetis in fide fundati et firmi,


189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1055 | Paragraph | SubSect | Section]

usi fuissent, merito suspecti fuissent, quod non rerum bonitate evidentique veritate ac Spiritus S. efficacia, sed verborum tantum praestigiis ac imposturis homines dementent, ac veluti incantent. Sicque etiam ipsi conversi, de sua fide dubitare coacti fuissent, ut Paulus dicit, et efficacia crucis ac meriti Christi tam fuissent viliter habita, quasi non ille exaltatus auditores ad se ac patrem potenter trahat intus eos docens, sed tantum eius ministri rude vulgus simplicesque homines sua quadam praestigiosa garrulitate excantent. Nunc quaedam magis specialia Pauli percurramus. Illud


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1100 | Paragraph | SubSect | Section]

a vase afficitur. Quare in utres veteres posuerunt vinum vetus. Vult autem Dominus indicare, servandam esse omnino proportionem inter disciplinam et discipulos: ut licet tyrones sui molliore disciplina initio tractentur, tamen postea etiam duriora sint necessario toleraturi, quae eis in magna crucis copia restarent. Primas historias probe nosse, ac etiam diligentissime considerasse, plurimum ad sequentium librorum intellectum prodest. Plurima enim illarum fit in posterioribus mentio. aut qualescunque allusiones eo respicientes. Multi Psalmi respiciunt narrationem creationis


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1104 | Paragraph | SubSect | Section]

adhibebatur, et quia ignis in metallis excrementa separat, aut etiam absumit: sicut et sal putredines consumit, utrunque etiam mordet. Quare et 1. Corint. 2, humana figmenta igne consumi dicuntur. Sensus ergo est, quod sicut omnes victimae sale condiuntur: ita etiam pii duplici igne, nempe crucis, quae pios salutariter exercet, et porro etiam igne spiritus synceriores ac saniores redduntur: allusio autem est ad praecedentia, ubi de igne gehennae disservit, quasi diceret, Satius multo esse, ut nos patiamur hoc spirituali igne condiri, quam illo aeterno. Sal etiam est valde


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1121 | Paragraph | SubSect | Section]

de praesenti illa carnali liberatione aut redemptione, sed de alia vera ac spirituali a summis spiritualibusque hostibus. Quam quidem ille potissimum praestitit cum suum Ero implevit: cum nempe Verbum caro factum est, cumque pro nobis iam olim praedictum ac promissum expiatorium sacrificium in ara crucis obtulit. 10 Consonant quoque cum hac promissione plurima alia Scripturae testimonia ut quod Hieremias cap. 23 et 33 praedicit, fore ipsum Iehova iustitiam nostram: hocque nomen


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.