Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: crucis

Your search found 264 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 100-114:


100. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 416 | Paragraph | Section]

PRAEFATIO Ad conseruandam animi mansuetudinem uitęque innocentiam et in omni rerum aduersantium grauitate tolerandi constantiam nihil utilius homini Christiano esse existimo quam Christi, Saluatoris nostri ac Domini, assumptas pro nobis passiones et ipsam crucis mortem quotidie cogitare. Dum enim ad memoriam reducuntur ea, quę ille pro nostra salute non modo gerere uerum etiam ab impiis sustinere uoluit, diuinę erga nos charitatis magnitudo magis innotescit; pudereque incipit seruum superbię fastu attolli, quoties :*corr.


101. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

spei ponerent, quando quidem nulla ab ipsis miracula fieri cernerent uel admodum pauca. Iesum autem uiderunt leprosos mundantem, cęcos illuminantem, mortuos suscitantem. Et tamen tantum abfuit, ut ab ipso se saluandos crederent, ut eundem iniuriis omnibus affectum turpissima crucis morte extinguere maturarent. Quid hac iniquitate nequius? Quid hoc iudicio peruersius? Nullius unquam tam mira opera neque uidisse neque audisse, et tamen* nulli unquam sic fuisse infestos atque infensos. Quid hoc fuit, nisi quia pontifices ipsi, scribę et pharisei (ut


102. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 487 | Paragraph | SubSect | Section]

meam fixeram et collocaram. Cum ergo omni uitę iocunditate, omni solatio, omni denique interioris gaudii bono priuata sim, cur uitę quoque huius usu non priuor? Violentas manus uestras in me quoque iniicite, o Iudei, et uel raptam protinus hic ante crucem interimite uel in ima crucis parte clauis configite, ut sub pedibus Domini mei cum ipso simul moriar et, cuius sani conspectu carere non poteram, eius morientis etiam uulnerum atque necis consors efficiar; simulque ad illas plantas expirem, quas quondam** lachrymis laui, capillis tersi, unguento


103. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

aceti poculo: Consummatum est, inquit. Hoc est, consummata et finita sunt, quę in prophetis et in psalmis et in omnibus Legis cerimoniis de me fuerant significata. Consummata est diaboli potestas, et qui per lignum uicerat arboris uetitę, per lignum uictus est crucis gratuitę. Consummata est pręuaricatio et finem accepit peccatum. Deleta est iniquitas terrę preciosissimo Christi sanguine. Qui captiui tenebamur, redempti sumus. Qui serui eramus diaboli, facti sumus per Christum filii Dei. Quid hoc beneficio maius? Quid ista charitate


104. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 500 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo Mattheus ait, quod erant ibi non iuxta, sed a longe? Vel quia prius iuxta constiterant, deinde, cum eum iam expirasse uidissent, paulo longius sese submouere; uel quia eodem loci et longe erant et prope: longe respectu militum, qui circa crucem stabant, prope respectu crucis non multo interuallo ab eis distantis. Consyderandum tamen, quanto erga Iesum amore istę mulieres flagrabant. Sequebantur eum, ut docentem audirent, ministrabant ei, hoc est, ad uictum necessaria suppeditabant, ad supplicium euntem comitatę sunt et, cum discipuli metu


105. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

ita loquentem: Veniat dilectus meus in hortum, ut comedat fructum pomorum suorum. Neque enim sponsa ista sponso suo copulari poterat, nisi ille in hortum ueniens impiorum se manibus obtulisset capi endum, nisi fructum salutis nostrę et poma passionis de arbore crucis collecta comedisset. Hinc est, quod sponsa ipsa sponsi sui aduentum uehementer desyderabat, ut iam cius consortio iocundissime frui posset. Atque ideo sane, postquam se uoti compotem esse animaduertit, ingenti affecta lętitia: Dilectus meus — inquit


106. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 588 | Paragraph | SubSect | Section]

super me iniquitas superborum, ego autem in toto corde meo seruaui mandata tua. Et iterum: Principes persecuti sunt me gratis, et a uerbis tuis formidauit cor meum. Factus est enim obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Vincula quoque passurum Ezechiel propheta prędixerat Spiritu Sancto dicente: Et tu, Fili hominis, ecce data sunt super te uincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum. Et linguam tuam adherere faciam palato tuo, et eris mutus. Mutum fore


107. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc autem futurum innuebat Esaias dicens: Filius datus est nobis, cuius principatus factus est super humerum eius. Crux itaque, per quam glorificatus est, principatus eius fuit, iuxta illud Apostoli: Christus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltauit illum, et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ui in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Non


108. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

descenderunt in terram, uiderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. Verbum caro factum iste piscis fuit. Descendit de cęlo, natauit in nostrarum miseriarum mari, laborum iniuriarumque amaritudinem pertulit, et summi erga nos amoris igne succensus in ligno crucis assari et mori uoluit, ut nos corporis et sanguinis sui uitali pasceret alimento. Ideoque et panis est, de quo dixerat: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Antequam discipuli quicquam gustassent, dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos


109. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

Piscis quoque assus Christi est passio. Panis de grano constat frumenti. Sed nisi granum frumenti mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Prius ergo panis datur de cęlo uiuus, deinde piscis in ara crucis ardore proprię charitatis assatus et mortuus. Huius communione, qui perditi eramus, inuenti sumus, qui mortui fuimus, reuiximus, Hunc Christus credentibus porrigit, ut secum eos coniungat utque ipsi fide suscipientes panis sacramentum in pisce asso consequi mereantur


110. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 681 | Paragraph | SubSect | Section]

ne in communi omnium lętitia omnino muti fuisse arguamur et ingrati potius quam infantes uideri possimus. Triumphantis igitur Domini cęlumque suum Triumphus ascendentis insignia pręferebantur, uexillum crucis, in quo moriens mortalibus uitam, quę mori nequeat, dedit. Ipsi autem Domino pro curru, quo alii uictores per terram uehi solent, propria uirtus erat, qua ferebatur in cęlum. Circa illum coruscantium atque laudes eidem concinentium spirituum agmen


111. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 682 | Paragraph | SubSect | Section]

dicens: Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Mundus ei crucifixus est, cui mundi non dominatur concupiscentia. Is autem mundo crucifixus est, qui mundo mortuus Deo uiuit. Verbum itaque crucis — ut idem ait — pereuntibus quidem stulticia est, iis autem, qui salui fiunt, id est nobis, Dei uirtus est. Ob hoc sane in Ezechiele mandat Dominus uiris, qui uasa mortis in manu tenebant, dicens: Omnem, super quem uideritis thau, ne


112. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 682 | Paragraph | SubSect | Section]

stulticia est, iis autem, qui salui fiunt, id est nobis, Dei uirtus est. Ob hoc sane in Ezechiele mandat Dominus uiris, qui uasa mortis in manu tenebant, dicens: Omnem, super quem uideritis thau, ne occidatis. Thau autem extrema alphabeti Hebraici littera crucis habet similitudinem. Propter quam ergo non occidimur, per eam et saluamur, si modo uitii alicuius macula tam preciosum** signum non deleuerimus. O felix lignum, a prophetis *corr. ex appręhen- **corr. ex pręciosum


113. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 683 | Paragraph | SubSect | Section]

Tu es lignea illa Dauidis regis claua, qua Golias percussus periit, et Palestinorum exercitus uersus est in fugam. Tu fuisti arca illa Noe, qua mundo pereunte seruatum est semen, cuius germine non terrę angustia, sed cęli replenda erat amplitudo. Merito igitur uexillum crucis circumfusi sancti, quos liberauerat Saluator, cęlum uersus euntes una cum angelis cantabant: Vicit leo de tribu Iuda. Magnificauit Dominus facere nobiscum, facti sumus lętantes. Conuertit Dominus captiuitatem nostram. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.


114. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 696 | Paragraph | SubSect | Section]

quantum Dominus donare dignatus est, his tribus uoluminibus trinam de Domino nostro texuimus historiam. Diximus enim de humilitate eius, qui pro suo erga nos amore submisit se formam serui accipiens, laborem perferens, iniurias tolerans, supplicia patiens mortique sese subiiciens crucis. Diximus de prophetarum oraculis ad ea omnia spectantibus, quę de ipso futura erant, ut in eodem iam impleta monstraremus, ad illorum confusionem, qui implenda contendunt, impleta negant. Diximus postremo de eiusdem exaltatione, eo quod resurrexerit a mortuis, ascenderit


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.