Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: agit

Your search found 619 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 146-156:


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

qui tunc apud hosteis erant, iam animos erexerant, impigreque auxilia ad defensionem regni mittebant. Quis enim animo defficeret, rege contra spem omnium securo, nec aduersis cedente? Itaque rex aduocato amicorum consilio de se bene meritos collaudat, atque his ob fidem amplissimis uerbis gratias agit, admonitus a quodam amicorum, Hungarici moris perito, Hungaros, ac si ullam gentem, facunda capi allocutione. His peractis deliberat cum amicis, utrum Albam Regiam obsessum iret, an prius ad opprimendum Alberthum copias educeret. Omnibus optimum uisum praeuerti ad


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

merito, ob eius in parentes impietatem, extinctis, duces singulis praepositi prouinciis Illyricum regio fere obtinebant imperio, nec tamen his imperandi cupido, quae humanas mentes plaerumque in omne scelus praecipites agit, obstabat, quin literis ac legationibus Polimirum hortarentur, uti regnum ad se iure gentium spectans reciperet, rati nec e republica esse regnum a pluribus administrari, nec fas esse quemquam in regem assumi, nisi regio


148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

decedendum ― qui beneficio prouocatus remuneratione in quempiam utitur, is quidem grati solummodo hominis sibi nomen adsciscit, at qui ultro confert commoda, is demum beneficus ac liberalis merito ab omnibus appellatur. Haec enim uirtus diuinae imitatrix naturae nihil sua causa agit, sed eius gratia, in quem suo duntaxat delectata officio utitur beneficentia. Atqui haud ab re tua futurum est, Vuladislaue, si Alberthus cognouerit non magis senatus sui studio quam tua uoluntate regnum paternum obtinuisse. Nam et te secum syncere in gratiam


149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

Octauus, pontifex Romanus, et sibi amplum fore putans regem Turcarum tributarium habere, et tanto auro, cuius quidem sacerdotes hac tempestate maxime auidi sunt, potiri cupiens, oblata Rhodiorum principi dignitate, qua cardinales sacerdotes Romanae ecclesiae insigniti sunt, agit cum illo, ut Turcam sibi traderet. Rhodius non paruum fortunae suae additamentum existimans in collegium cardinalium cooptari, accepta conditione hominem suae fidei comissum huiuscemodi facile permutat magistratu. Itaque uidimus, si Deo placet, non pecunia modo, quod iam


150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

maritimam incolentes oram, promiscue exercent, obicit. Quin euadatis, inquit, in muros, fortissimi uiri, et regi nostro inspectanti, uirtutisque ac ignauiae nostrae arbitro, operam praestatis? Neque enim ipse more Veneti principis domi in urbanis deliciis procul ab hoste agit, uerum nobiscum militiae una graues sustinet labores, nobiscum imbres, pariter et aestus patitur feruorem, atque ad ipsos prope hostilium telorum ictus exponitur, haud plane alia magis causa quam ut illi largior suppetat uestrae uirtutis remunerandae facultas. Eia agite,


151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

equo descendit et peditibus permixtus hortatur Vascones adniterentur paululum, pulsos hostium equites partamque uictoriam esse, pedites Hispanos solos, ab equite desertos, in acie adhuc stare non pugnandi ardore, sed fugae desperatione. Quae dum inter suos dux armis insignis agit, telo e tormento ab incerto auctore emisso ictus concidit, quamquam eo tempore rumor non defuit Castonem a Vasconibus, popularibus suis, per iram interfectum, quos sane segnius signa inferentes pugnamque remittentes ferro ac uulneribus in hostem redigere coeperat. Porro


152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

permissuros. Corguthes Turcaicum regnum ambit; praetoriani Selynem Constantinopolim deducunt; Baiazethes Dymam secedit; ueneno sibi a filio proditione immisso in itinere uita priuatur. Dum haec cum praetorianis Selynes agit, Corcuthes ratus, quum odium praetorianorum in Achimathem, tum Selynis hostilem in communem parentem animum gradum sibi ad imperium fecisse materiamque crescendi praebuisse, una solum biremi, quo inuidia euitata commiserationem magis moueret, simul ut ostenderet tenui cultu, quod uulgo


153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

modo discordia, uerum etiam atrox bellum, cuius quidem authorem ferunt extitisse tum Thomae cardinalis imprudentiam, ne dicam calliditatem ― nam et ipse e corpore plebeorum erat ― tum cuiusdam Georgii cognomento Scythe improbitatem. Qui dum Tauruni in praesidio eques satis strenuus agit ― est autem id oppidum in confluentibus Saui et Danubii, ut supra demonstratum est, situm, Nanderalbam aetas nostra appellat ― forte una Turcarum equitum turma Samandria egressa praedandi studio agrum Taurunensem ingreditur. Distant autem haec duo inter se oppida uiginti


154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

duci, quum proprium regum sit omnia ad gloriam referre. Iohannes Scepusiensis limitaneos Turcas infestat, Caualam arcem obsidet, cum dedecore et damno fugam arripit. Dum Vuladislauus cum Maximiliano Vianae agit, Ioannes Sepusiensis, Transiluanus praefectus, ratus per Selynis Turcarum regis absentiam sibi ingentis gloriae occasionem oblatam ― id enim temporis Selynes ex Europa cum magnis copiis profectus ultra Euphratem bellum, ut suo loco memorabimus, gerebat statuit Turcas, qui


155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

alienis uiribus inniteretur. Nam seruiles animi, postea quam se iusto exercitu auctos uiresque regni ex se pendere uiderunt, reputantes perfidiae praemium regnum fore, inito inter se consilio aduersum caliphem coniurant. Cur enim sacerdos curandis sacris constitutus, qui in ocio aetatem agit, quippe qui nusquam e cubiculo prodit, uerum in sella aurea residens puluillis purpureis innixus ne hyberni quidem solis patiens, quasi animal epulis destinatum sese intra septa saginando, regnum potius temperaret quam milites, sine quorum armis, sudore et sanguine neque imperium


156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt, aut serui aut libertine conditionis, quorum proprium est assentari, atque in gratiam dominorum omnia et loqui et facere. Dum haec Salomon agit, literę e Syria ad eum afferuntur Iamberdinum, Damasci praefectum, defecisse et contracta haud parua eius regionis hominum manu Heliopolim Syriae oppugnare. Igitur eo confestim exercitus cum duce Perchato Dalmata, qui Iamberdini conatus comprimeret, missus. Itaque in


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.