Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quotidie

Your search found 380 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 124-132:


124. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Veni, ueni, qui uenturus es! Id quidem accurate diligenterque obseruarunt aduentum expectantes liberatoris. Caeterum cum tandem rex uenisset eosque fugato tyranno in libertatem uindicasset, noluerunt credere ipsum esse regem suum, et ueluti ille adhuc in expectatione esset, quotidie clamitabant: Veni, ueni, qui uenturus es! Postremo iniuriam pro beneficio referentes contumeliis eum probrisque affecerunt, quem omni cum honore excipere, omni officio prosequi debuerant. Rex iratus jussit militibus, ut tantae erga se ingratitudinis scelus ulciscerentur.


125. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

totisque uiribus seruiamus. Quod si fecerimus, ipse, quo nihil est maius, erit merces nostra. Quia in Deo manebimus, et Deus in nobis. DE ILLO QVI PROPONIT MONACHVM PROFITERI, ET CVNCTATVR Parabola XII Quidam quotidie iactanter praedicabat se nauim onerariam sibi fabricaturum daturumque operam mercaturae, ita ut speraret breui se imprimis diuitem fore. Multum in deliberando temporis consumpsit, dum alios consulit, cuius potissime opera in fabricanda naui uteretur, quibus in siluis


126. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cruciat. Porro, siquis ante mortem laqueis eius per poenitentiam sese liberauerit, memor, in quanto salutis suae discrimine uersatus sit, mauult humilitate deiici, egestate premi, caste uiuere, omnes diligere, ieiuniis extenuari, iniuriam remittere, in bonis operibus quotidie exerceri quam in omnibus corporis uoluptatibus perfrui. Quarum breuem dulcedinem subsequitur aeterni supplicii amaritudo. Quisquis autem uitio aliquo ex his, quae supra memorauimus, delectatur, diaboli hamo captus est. Peribit, nisi, priusquam pereat,


127. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

compellebantur. Illi autem, quibus mens sanior erat, semper futura, quae nullo fine concluduntur, meditantes, omnium prorsus praesentium rerum delectatione abstinebant. Erant eo loci duo scribae. Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter accusabat. Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat.


128. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non solum qui proximum odit, sed etiam ille qui non diligit. DE BONO OPERE PERMANENTIS IN PECCATO Parabola XXXVIII Arborem frugiferam agricola fouere uolens, multo labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat. Nec tamen efficere potuit, quin illa liuescentibus primo foliis, deinde collabentibus pene tota aresceret, quia radici uermis inerat, cuius assiduo carptu uitiata nec fructum ferre nec omnino uiuere ualebat. At uero postquam ille circunfossa rastro radice tam noxii


129. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

militibus erogaturus edixit, quod, qua die in forum ipse descendisset, uenienti sibi omnes cum armis occurrerent: quod si quos inermes occurrere tunc contigisset, non solum nihil relaturos esse praemii, uerum etiam inertiae poenas daturos. Illi incerti, quando imperator hoc esset acturus, quotidie cum armis parati aderant. Quidam autem expectationis tedio uicti, paulatim arma deponere et iam inermes in publicum procedere, existimantes non ita repente affuturum, quem praestolabantur. Cum ergo imperator die, qua non putabant, in forum improuisus affuisset, donauit omnes, quos offendit


130. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

laetus excipiet. Sin autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit. Igitur, quoniam diem uitae nostrae ultimum nosse non possumus, hunc semper hodiernum esse existimemus. Talesque semper simus, quales in fine futuros esse cupimus. Quotidie quippe uigilandum nobis est, quibus praecipitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! DE DOCTORIS ECCLESIASTICI MERITO Parabola XLII Rex uidens regni sui populos absque lege non satis ciuiliter degere, legationem


131. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni. Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei


132. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

gloriam in excelsis Deo canentibus ferri in paradisum incomparabilis beatitatis atque infinitae, se autem cum spiritibus immundis detrudi in infernum ignis inextinguibilis et uermis immortalis! Quis nunc talia mente secum uoluens non cum ingenti uiuat pauore, non semper trepidet, non quotidie totis uiribus contendat, quomodo et tantum malum effugiat et tantum bonum acquirat, non denique omnia praesentia contemnat, dum contemplatur futura? Quod si ad parabolam respicimus, lex illa, quae malis necem, bonis honorem proposuit, sententia diuini iudicii est. Deus morte aeterna


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.