Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quotidie

Your search found 380 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 345-350:


345. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

invisus Gvicciardio Petazzius. Quare ut Capronczam appulit, inhumanus in uxorem Petazzii ad omnium detestationem fuit, cum enim ipsa remansisset Capronczae, eam primum ex generalis domo pellere voluit, sed, resistente foemina, ab ejus accessu omnes vetuit, quamlibet eidem commitivam prohibuit, quotidie, ut abeat, ursit, quin vecturas abeunti etiam pro precio negavit, aliasque inhumanitates exercuit. Detestabatur omnes, quos Petazzi vel passus est. Et quia generalis Petazzi fuit facilis aditu, svavis, comis, humanus, populum ipse audiens ut lingvae gnarus, Gvicciardi totus oppositus. Nec


346. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 293 | Paragraph | SubSect | Section]

factis, tamquam ex prioribus publicum respicientibus profectis. Judlium sane ac vicejudlium ob tot deputationes, commissiones, transenam item militum, de qua infra, inexplicabilia et saeculorum fatigia pertulere. Sub longissima tamen hac congregatione regni, ob deputationes quotidie non assidente, decurrit mense Junio tabula regni judiciaria. Comitatenses quievere ob labores praedescriptos. Nobilitas, quod mirere, adfuit, partim ob deputationes partim ob tabulae judiciariae decursum, et si unquam frequens in sessionibus congregationis erat, hoc praecipue tempore. Quia


347. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 359 | Paragraph | SubSect | Section]

evocatoria mandata sub episcopi nomine fuerint expedita; ne igitur partium advocatis subsit scribendi copia, ut episcopus praesit, voluit, decurrebatque sub episcopi praesidio tabula. Miseriae reclutarum. Sub cujus etiam tabulae decursu quotidie ducebantur Zagrabiam damnati, ut superiori anno dictum est, pro reclutis ad regimina, et sive ex patriae more et neglectu, sive personarum odio ad summam tyrannidem sunt tractati. Caruere victu, hospitio, provisione, verbo omni. Agitatum, quo collocari deberent, cum, ut credebatur, statim


348. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

et conscriptorum pro regimine Preisochiano abductione, quia ex reclutis nemo abductus fuisset, majora lamenta et contra banum suspiciones audiebantur. Ordo militaris Theresianus institutus. Rege Borussiae nequaquam quiescente, ast progressus quotidie majores faciente, erecto concertatoque superiori anno insinuato militari ordine, Theresiano vocato, ordinis hujus magnus minister, Franciscus videlicet I. imperator et dux Lotharingiae, die 7. Martii fecit initium. Primique majoris crucis equites creati fuêre serenissimus dux Lotharingiae


349. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

aliud non superesse, quam ut dominorum terrestrium urbaria ad aequum et justum redigantur, determineturque stabile urbarium, dum pro genio dominii annis singulis ad nova stringerentur. Videbatur hac rusticorum renitentia aula contenta, dum in effectu protegere visa est malecontentos, ut cresceret quotidie numerus lamentantium et rusticorum audacia; quin rumor erat, haec Daunii consilio fieri, qui consilii bellici erat praeses; an hoc ita sit, non afirmo. Aula nihilominus motus rusticanos dissimulavit, sed et ipsi magnates et nobiles pro remedio ad aulam recurrere, nescio quo ex motivo,


350. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

nec orare breviarium, nec confessum esse; diebus omnibus quadragesimae et jejuniorum vorare carnes, functionem episcopalem nullam obivisse, ut, si praepositus major non esset consecratus, vix sacerdotes numerarentur; deum ejus ventrem esse, diebus singulis ter quotidie potum esse et perpotationes edormire, jura ecclesiae negligere, quin optare, si ad diabolum pereant, sacramentum confirmationis non posse administrare, sua autem manu caedere et agere percussorem eum posse. Quae omnia exemplis seu episcopi factis specificis edixit, doctos et litteratos eum


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.