Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ulterius

Your search found 202 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2-19:


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

instare, iamque paratos ad nauem manus apponere intusque insilire defessus iam Vulteus cum suis cum diutissime uiriliter restitisset, ne uiui ad manus hostium deuenirent, mutuis se uulneribus confoderunt et mortui sunt. Audiens ergo Antonius interitum Vultei et suorum comilitonum non apposuit ulterius uenire Salonam, sed ad Cesarem reuersus est. In tantum autem ciuitas hec fidem inuiolatam rei publice custodiuit, quod patrata Cesar totius orbis uictoria et iam solus ad mundi monarchiam prouectus adhuc ciuitati Salone minime imperabat. 3Quam ob rem post Cesaris necem


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuitas et diutius nauali et equestri exagitata congressu tandem in manibus Romanorum tradita est. In qua obsidione natus est Pollioni filius, cui Saloninus nomen imposuit. Tunc uero magna pars ciuitatis illius destructa fuit, maiores etiam munitiones dirute, ne Romane rei publice rebellare ulterius posset. Peracta ergo uictoria Pollio cum quo exercitu reuersus est Romam, ubi cum magna gloria et laudis triumpho a senatu populoque Romano susceptus est, de quo in odis concinens Oratius dicit: Cui eternos honores Dalmatico peperit triumpho. Fuit iste Pollio non solum armis strenuus,


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

milia christianorum cotidie trucidabantur, ut pene uideretur totius humani generis excidium iminere. Vnde a suis aulicis tiranno suggestum est, ut tam crudele reuocaret edictum, ne tanta hominum cedes cotidie fieret, quia timendum erat, ne forte toto mundo in exterminium dato non esset, cui posset ulterius imperare. Tunc Dioclitianus tale moderamen sue uoluit adhibere seuitie dans legem, ut qui nollet a christiana cultura recedere, non ut prius statim capite plecteretur, sed bonis omnibus expoliatus ad diuersa metalla et ad fodiendas arenas exul patria dampnaretur. 2Itaque


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

conciues suos legati redierunt portantes sacrum rescriptum dominorum principum. Iussio etiam ad duces Gothorum et Sclauorum missa est districte precipiens, ut nullam Salonitanis ciuibus in Spalato degentibus molestiam irrogarent. 5Accepta ergo iussione principum non fuerunt ausi ulterius contra Spalatenses arma mouere. Tunc inter eos pace composita ceperunt Spalatenses cum Sclauis paulatim conuersari, comertiorum negocia exercere, conubia iungere ac paccatos eos sibi et familiares reddere. XI. De Iohanne primo archiepiscopo Spalatino


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

preditum bonitate. XVII. Qualiter Hungari ceperunt dominium Dalmatie et Chroatie 1Eo namque tempore rex Suinimirus mortis debitum soluit nullumque sue posteritatis heredem reliquit. Sic ergo tota regalis sanguinis deficiente prosapia, non fuit ulterius, qui in regno Chroatorum rite succedere debuisset. 2Cepit itaque inter omnes regni proceres magna discordia suboriri. Et cum diuisim modo hic modo ille regnandi ambitione sibi terre dominium uendicaret, innumerabiles rapine, predationes, cedes et omnium facinorum


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tanta erat inuidia contra archidiaconum supradictum ut non acquiescerent dictis eius, immo absque omni pudore in faciem ei responderunt dicentes: Nolumus, quod aliquid boni per te lucretur ecclesia Spalatensis . Ad hanc responsionem perturbatus archidiaconus siluit nec de facto huiusmodi se ulterius intromisit. Et quia tunc uacabat archiepiscopo ecclesia Spalatensis, facile Iaderenses sine contradictore potuerunt exemptionem sue ecclesie optinere. 3Istis uero temporibus, sicut ab antiquo, insule Faron et Bratia erant dioceses ecclesie Spalatensis. Archipresbiter


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Syrie transuectus, magnum metum incusserat Saracenis. Explicatis siquidem sue militie copiis, abiit satis procul a regione maritima, expugnans castra et uillas, et obstantia queque conculcans. Sed inuida fatorum series preclara principis prepediuit incepta nec bonos ipsius successus permisit ulterius progredi. Ecce etenim, nescio an suorum an extraneorum, nefaria temeritas regis machinatur in mortem, impiaque manus diabolicis armata uersutiis uenenatum ei haustum propinat, ex quo scelere uix mortis potuit periculum euitare. Necdum uero sanitate ad integrum recuperata, redeundi cepit


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uix mortis potuit periculum euitare. Necdum uero sanitate ad integrum recuperata, redeundi cepit habere propositum, uerens se suumque regnum in tantum precipitare discrimen credensque de suo uoto pleniter Domino satisfactum, incipit cum omni comitatu suo ad patrie regredi fines. Noluit autem ulterius marinis se comittere casibus, sed per terram iter faciens, uenit Anthiochiam, deinde transiuit in Gretiam, ubi affinitate contracta cum Lascaro rege Grecorum ultra progreditur. Accepit enim filiam eius suo filio primogenito Bele in uxorem. Exinde peragratis Gretie finibus, ascendit in


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

faciens indulgentias omnibus, quicumque zelo diuino succensi in personis uel expensis ad eorum interitum laborarent. Tunc congregato multo nauali exercitu et equestri, cepit eos undique impugnare. In tantum enim Almisanos in mari et terra insequendo contriuit, ut defectis uiribus desperarent ulterius se posse resistere. Venerunt ergo et corruentes ad pedes legati pacem et misericordiam humiliter implorabant, promittentes omnem emendationem et obedientiam ad eius beneplacita et mandata. Quos legatus suscipiens, fecit eos omnes piraticas naues exurere, promittentes interposito iuramento,


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

insequi, quidam non. Sed equites comitis et equites Spalatenses, qui erant fortasse totidem, cohortantes se inuicem, ascenderunt post eos. Secuti autem eos sunt et non pauci ex peditibus, qui audatiores et expeditiores erant. Et cum ascendissent et castrum de Clissa transissent, perambulantes ulterius inuenerunt hostes in quadam conualle, que erat undique collibus circumuallata nec satis libera patebat uia ad partem aliquam diuertendi. Descenderant autem iam securi et quiescebant in pratis. Ut autem uiderunt hostes sua uestigia insequentes, statim ascenderunt equos et sese ad pugnandum


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

deuote et efficaciter adimplere. 10Tunc apparuit nuncius cum litteris uenerabilium episcoporum: Treguani Tragurienis, Nicolai Farensis et aliorum duorum, quas domino pape mittebant in accusationem archiepiscopi et excusationem archidiaconi. Quod cum uidisset Guncellus, nullam ulterius sustinens moram necdum plene licentiatus recessit. Quas litteras cum cardinales uidissent, uolebant archiepiscopum reuocare ad iudicium, si archidiaconus causam uoluisset resumere contra eum. Sed dominus Otto, compositionis conficiens instrumentum, distincte expressit omnia, que secundum


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

non quasi pugnandi animo, sed gratia spatiandi. Et ecce, inimici eorum sedebant absque pauore post ecclesiam sancti Felicis. Videntes autem inimicos suos contra se uenientes illico surrexerunt et, ut erant audatiores, licet pauci essent, ibi ceperunt urgere ipsos lapidibus et non permittere eos ulterius progredi. E contrario uero pars aduersa lapides contra lapides iactando suos aduersarios ex loco illo expellere nitebatur. Cum ergo inter eos aliquantisper eminus pugnatum esset, pars filiorum Vitalis in tantum ualidior fuit, ut eorum inimici compellerentur retrocedere usque presidium


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Osor, Spalatenses cum sua numerositate lignorum subito prorumpunt ex portu et sparsim remigantes circumuallant equor, ne qua parte uia pateret hostibus euadendi. Videns autem Osor hostilibus se circumseptum cateruis, non potuit diuertere sed cohortatus suos, inter omnia Spalatensium ligna irruens, ulterius remigauit. Et dum iam constringi, dum teneri putatur, ipse, uelud anguilla lubrica, de manibus comprimentium elapsus est et euasit. De cuius euasione Spalatenses multum tristes effecti, ad propria sunt reuersi. 5Tunc Osor, qui ceteris erat fratribus insolentior, cepit


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Tartarorum ad partes Hungarie propinquauit. Etenim a pluribus iam annis rumor et timor gentis ipsius in totum processerat orbem. Venerant namque ex partibus orientis depopulando prouincias, per quas habuerunt transitum, usque ad confinia Rutenorum. Sed Rutenis fortiter resistentibus non potuerunt ulterius progredi, multotiens enim conflictum habuerunt cum gentibus Rutenorum multumque cruoris fusum est hinc et inde, longe tamen fugati sunt a Rutenis. Quam ob rem diuertentes ab eis uniuersas septentrionales regiones pugnando circuierunt ibique uiginti et eo amplius annis demorati sunt. Postea


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

opes, uasa aurea et argentea, purpurea indumenta et arma copiosa. Sed Tartarorum inaudita crudelitas nil curans de spoliis omnem pretiosarum rerum parui pendens predam in sola hominum cede crassatur. Cum enim uiderent iam itineris labore defessos nec posse ad arma manus extendere nec pedes ulterius ad fugam laxare, tunc ceperunt hinc et inde iaculis infigere, gladiis obtruncare, nulli parcere, sed omnes feraliter trucidare. Cadebant a dextris et a sinistris ybernalium foliorum instar, iacebant per totam uiam miserorum prostrata cadauera, fluebat sanguis more torrentis fluuii. Infelix


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eos a principio cognoscentes et credentes eos esse Chroatas uolebant armati contra eos exire. Sed Hungari uisis eorum signis diriguerunt animis tantusque pauor eos corripuit, ut omnes ad ecclesiam confugerent, cum tremore magno percipiebant eucharistie sacramentum non sperantes lucem huius uite ulterius intueri. Flebant alii in uxorum et filiorum ruentes amplexus diris eiulatibus complangentes dicebant: Ve miseris, quid profuit tanto fugiendi labore quassari? Quid contulit tanta terrarum spatia percurrisse, si persecutorum gladios effugere nequiuimus, si hic expectauimus iugulari?


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

prouincie Bosenensis. Inde descendentes abierunt per regnum Seruie, que Rasia nuncupatur ueneruntque ad ciuitates maritimas superioris Dalmatie et pertranseuntes Ragusium, modicam enim illic potuerunt lesionem inferre, uenerunt ad Catariensem ciuitatem, quam ignibus concremantes processerunt ulterius hasque ciuitates aggressi: Suagium et Driuosten, depopulati sunt eas in ore gladii non reliquentes in eis mingentem ad parietem. Iterum autem totam Seruiam percurrentes in Bulgariam deuenerunt. Ibi enim uterque dux Bathus et Caydanus condixerant suarum turmarum copias recensere. Illi ergo


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in eos compulerunt interius ad planum descendere. Et quia conciues non audebant alia loca deserere, per que fuerant ordinati, non potuerunt illis prestare succursum. Mox ergo Tragurini maceriam conscendentes ceperunt instare acriter his, qui iam inferius stantes non sinebant eos descendere et ulterius pertransire. Sed cum multitudo magna confuso ordine et cum impetu ascedisset, statim maceria sub eorum pedibus diruta est et in planum redacta. Videns autem uniuersus exercitus, quod uia esset latius patefacta, cateruatim omnes ad loci illius aditum confluxerunt et in suburbium irruentes


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.