Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliquod

Your search found 572 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5-12:


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

factum est, ut aliqui ex ipsis exeuntes de insulis per diuersas partes Dalmatici litoris oportuna sibi ad habitandum loca querebant. Quidam uersus occidentalem plagam nauigantes ad portum cuiusdam urbis antique sed dirute applicuerunt. Et uidentes locum satis habilem ad manendum parauerunt ibi aliquod munimentum et habitauerunt in eo. Et quia situs loci propter adiacentes insulas et propter comoditatem portus multum eis placebat, non habebant iam necesse ad Salonam redire. Nichil enim eis uidebatur deesse preter fluuium Yadrum, qui ex orientali parte Salonitane urbi multum delectabiliter


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

concionari incipiunt dicentes, quod alias eum diligerent et uellent per omnia reuereri, sed non consentiunt, ut eorum archiepiscopus efficiatur. Tunc subridens cardinalis benigna eos allocutione sedauit, dicens: Viri Spalatenses, non conuenit sapientibus pro nichilo concitare tumultum et quasi aliquod foret grande scelus admissum in tante seditionis scandalum tam facile prosilire. Nam super electionis facto, unde nunc turbulentis animis accessistis, opportet uos esse placatos, quia mea uoluntas magis concordat uobiscum, qui non uultis, quam cum clericorum uotis, qui me in suum desiderant


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sanguine uiuere appetebant. Vix enim dies unus immunis poterat transire ab eis, quo minus in campum nostrum irruerent, homines opprimerent, animalia predarentur. Nam quod erat immanissimi sceleris, cuncta hec perpetrabant facinora consilio et fauore quorundam pernitiosorum ciuium, qui emolumentum aliquod ex illis predonibus expectabant. Eorum etenim animalia signata erant, propter quod hostes ea pretereuntes ad rapienda alia conuolabant. 3Hoc est quod maxime ad communem spectat pernitiem, cum in una ciuitate dissimiliter uiuitur et cum hostis publicus priuatim habetur


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

omnes contra archidiaconum erant. De nobilibus uero ciuitatis hi maxime, qui meliores et discretiores erant et maior pars cleri, archidiacono fauebant. 6Cum ergo propter dissensionis huius materiam tota uideretur ciuitas in seditionem commota, metuens archidiaconus, ne forte aliquod inter ciues facinus oriretur, cedendum tempori ratus, ad apostolicam sedem profectus est. Secuti sunt eum quattuor canonici fautores sui. Videns uero archiepiscopus, quod archidiaconus ad curiam proficiscitur, statim persuasus a complicibus suis iter post ipsum arripuit profecturus. Secuta


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesie suscepta a longo fuerant tempore pignorata. 3Nempe uir catholicus ecclesiam et ecclesie ministros in magna ueneratione habebat. Si quando a peruersis et malignis ciuibus ad ipsius aures persuasio sacrilega contra clericos fieret, ut in depressionem clericalis priuilegii aliquod eis commune seruitium imponeret, seu datium ab eis exigeret, numquam audire uolebat. Immo uelud defensor ecclesie et aduocatus cleri contra omnium se obloquia opponebat. Denique tanto amoris studio de uita et moribus singulorum ciuium perquirebat, ut ante annum actus et nomina predisceret


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

seuitiam refrenare ualeret uocatisque non multis ex ciuibus cepit cum eis secrete tractare et eos inducere, ut bellum Deo gratum et hominibus in Almisanos inferrent. Et quamquam cerneret quosdam in facto huius negotii uacillantes nec assensum pleno corde prebentes, ardebat tamen eius animus aliquod suo tempore Deo prestare obsequium, si Dei inimicos disturbare et insequi conaretur. Tanta enim desiderii auiditate in eorum ferebatur perniciem, ut cum esset in omnibus circumspectus, non satis consulte, ut uidebatur multis, in bellum processit. Nam antequam sufficientem preparationem


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

celebrari diuina nec sumi corporis alimenta, instantes et garrientes, ut incontinenti secum electionem de altero celebrarent. Veritus autem archidiaconus, ne odiorum proterua temeritas eorum stultitie relaxarent habenas, ut obstinate mentis homines in desperationis baratrum precipitatos, ad aliquod seuum facinus impelleret perpetrandum, dimisit ergo eos secundum desideria cordis eorum et abierunt in uoluntatibus suis. Unde factum est, ut denominationi de Treguano Traguriensi episcopo facte preberent assensum, non quod eum optarent in archiepiscopum prefici, cum ipsum et omnes


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ex eo maxime, quod de suo regno natus in his partibus presulari dignitate fuerat sublimatus. Cum autem ciues Spalatenses ipsum gratanter suscepissent et fecissent eum in domibus episcopii hospitari, rex idem uersando scrinii cartulas, quas ibidem reperit, multum sollicite perquirebat, si forte aliquod inueniretur scriptum, ex quo posset ipsum de infidelitate sui regis infamie neuo notare. Alias autem non modicas minas intentabat eidem. Verum illic paucorum dierum moram faciens uento flante secundo in Appuliam est transuectus. Et archiepiscopus ad sedem suam reuersus est.


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.