Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: oratio

Your search found 459 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 139-162:


139. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_349 | Paragraph | SubSect | Section]

qui pręsunt, fiet. Potentes potenter tormenta patientur. Fortioribus fortior instat cruciatio. Sed dum nos auaritię ardorem extinguere cupimus paupertatis commendatione, pene modum excessit oratio. Ne tamen et foeminę sua laudatione hac quoque in parte fraudentur, uno duntaxat exemplo eam concludamus, iam ad reliquas tractationes generatim processuri. Elizabeth, regis Pannonum filia Ludouicoque lantgrauio,


140. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_369 | Paragraph | Section]

quam efficaciter orarint uel quantas inter orandum diaboli molestias tolerarint, si quem consyderare non piguerit, nec imitari fortasse pigebit; quando quidem nihil est, quod petenti salubre futurum sit, ut illud non impetret oratio, dicente Domino: Petite, et dabitur uobis; quęrite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quęrit, inuenit, et pulsanti aperietur. Dux Israhelitici populi


141. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_374 | Paragraph | Section]

reprobatur: alter uero cęlum intueri non ausus, sed in terram pronus pugnis pectus uerberans rediit (ut Veritas ait) iustificatus prę illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Oratio humiliantis se (ut Ecclesiasticus inquit) nubes penetrabit. Hinc ipse uas electionis Paulus in Apostolorum Gestis ubique memoratur positis genibus preces Domino obtulisse. Bartholomeum


142. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_383 | Paragraph | SubSect | Section]

Ezechia, rege Iuda, deprecante, cum in extremo rerum periculo esset constitutus, nocte una angelus Domini percussit in castris Senacherib centum octoginta quinque milia Assyriorum. Sicque eum, quem arma nequiuerant, oratio seruauit. Hinc nos, quoties siue occultis siue manifestis demonum oppugnationibus infestabimur, a Domino auxilium imploremus. Et tunc cadent a latere nostro mille, et decem milia a dextris nostris, ad nos autem non


143. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_384 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Esaia prophetante se iam iam decessurum audisset, facie ad parietem uersa, multis cum lachrymis Deum rogando, et uitę longius spacium et corporis impetrarit sanitatem. Nonne magnum hoc et admirabile, ut poenitentis oratio mutet Dei sententiam et, quem Deus ipse morti iam addixerat, eum rursus ne ęgrotare quidem permittat? Certe non paruam orationis uim et in Asa, rege Iuda, *corr. ex Iudę


144. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_386 | Paragraph | SubSect | Section]

a Domino impetrasse et illum, poenitentia ductum, castitatem deinceps perpetuo custodisse. Plerique elata corpora oratione ad uitam reuocarunt, Andreas animam diu in peccatis mortuam suscitauit. Bartholomei apostoli oratio obsessos a demonibus liberauit; Polemii, Indię regis, filiam lunaticam mentis compotem fecit. Iacobus, Zebedei filius, dum Herodis Agrippę iussu decolandus duceretur, paralyticum in uia iacentem saluti restituit. Et


145. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in Discipulis, ita et in illis, qui postea fuere, sanctis mirabilis apparens, eadem benignitate uotis precibusque eorum semper fauit et, quicquid petierant, indulsit. Ammonis, Aegyptii abbatis, oratio immanem atque terribilem draconem, et qui iumenta hominesque enecaret, per medium crepare compulit puerumque pestifero ilius afflatu interemptum suscitauit, alteri uitam, alteri mortem dedit. Quoniam, qui nocet, morte


146. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_390 | Paragraph | SubSect | Section]

operam nunquam impenderant, perceperunt. Hor, montis Nitryę abbas, litteras non didicerat, et oblato sibi libello, cum orasset, legere coepit. Neque minus doctrinę illi unius aut alterius horę oratio contulit quam aliis multorum annorum studium. Quam autem efficaciter Hor ipse pro sua eruditione orauit, tam pro aliena Magnus Basilius, episcopus. Etenim Effren, Syrię solitario, Gręci sermonis usum a Deo precibus


147. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_392 | Paragraph | SubSect | Section]

stare, deinde ecclesiam ingredi, postremo altari proximam albatorum quorundam choro iungi. Quo indicio patuit ipsam fraternarum precum assiduitate multo celerius quam suis meritis purgatam ad consortium peruenisse beatorum. Oratio ergo pro defunctis, quemadmodum et cętera pietatis opera, cibus eorum est, quo refocillati agilius illuc se transferunt, ubi (ut Hieremias ait) erunt quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.


148. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_392 | Paragraph | SubSect | Section]

transferunt, ubi (ut Hieremias ait) erunt quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. Sed sicuti mortuis, ut purgentur, ita etiam uiuis, ut corrigantur, suffragari solet oratio iustorum. Stephanus abbas, ordinis Grandimontensis institutor, dum montis Mureti * corr. ex Moreti (qui est in Aquitania) solitudinem incoleret, pro milite quodam, ut


149. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_392 | Paragraph | SubSect | Section]

in quo obstinatior uidebatur, dimitteret, orauit. Hinc ille, qui neque iam ab eo desistere se posse neque, si posset, uelle dixerat, repente mutatus peccatum suum fleuit uitamque correxit. Lupi, Senonum archiepiscopi, oratio quosdam ex clericis mulierum libidinibus deditos ad continentiam adduxit. Quosque dudum meretricius amor graui odio inter se dissidere fecerat, eos illo orante conscientię stimulus ad poenitentiam, poenitentia ad


150. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_394 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam dum ipse ante aram suppliciter prouolutus deprecatur, claustra laxantur, compedes ferrei franguntur, et qui uincti erant, liberi euadunt. Itaque, quos durus magis quam iustus iudex perdere cogitabat, misericordis hominis oratio seruauit. Sed neque Lupi, Trecensis episcopi, orationis uirtutem tacebimus. Attila ciuitatem eius obsidione cinxerat, cum ille deum precatus portas aperiri, hostem admitti iussit. Ingressi, omnia extemplo euersuri


151. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_403 | Paragraph | SubSect | Section]

loquerentur. Latius contemplationis eorum typicę uisiones reuelationesque modo a nobis enarrari possent, nisi omnibus satis notę forent et ab iis, qui sub Lege erant, ad eos, qui sub Euangelio fuerunt, nostra festinaret oratio. De Simone Petro in Actis Apostolorum traditum legimus, quod, cum in coenaculum circa horam sextam oratum ascendisset, cecidit super eum mentis excessus. Et uidit cęlum apertum et inde uas quatuor initiis submitti,


152. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_414 | Paragraph | SubSect | Section]

neque mediocrem doctrinam testantur opuscula ipsa, quę edidit, nullo magistro usum aiunt, sed sola legendi assiduitate mysticos de Scripturis sensus ellicuisse. Vt legeret, intelligendi cupiditas fecit; ut intelligeret, oratio impetrauit; ut autem impetraret, quid nisi uitę sanctitas promeruit? Sic cupiat, sic oret, sic uiuat, qui sic intelligere Spiritu Sancto docente desyderat. Bernardinus, cuius


153. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_419 | Paragraph | SubSect | Section]

consummatęque iustitię certissima documenta sunt, die ullo uel legere uel audire prętermittamus. Quoties ab iis discedimus, toties periclitamur, ne in sempiternę perditionis baratrum corruamus. Horrent uerba, iacet oratio. Sed si mature discutiantur, nihil est eorum pręstantia sublimius, autoritate grauius, traditione uerius, pręceptione iustius, sensu suauius, pollicitatione felicius. Abest quidem nimis compti eloquii lenocinium et


154. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_468 | Paragraph | SubSect | Section]

post obitum mariti abunde eluxit, comparauit. Etenim ad illam uerę beatitatis quietem perueniri non potest, nisi per uitę pręsentis frequenter assiduosque labores. Ac ne plura huiuscemodi exempla enarrando modum excedat oratio, libet in fine capitis huius apponere uerba diui Hieronymi ad Demetriadem uirginem accurate admodum eleganterque scribentis: »Statue — inquit — quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere


155. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_515 | Paragraph | SubSect | Section]

beati Romualdi sententia et Venerii exemplo faciet, quisquis ad districtioris uitę institutum non nisi eo, qui pręest, consulto ac permittente transierit. Alterius nunc sexus exempla perpauca subiungam, ne modum excedat oratio. Elizabeth, regis filia, cuius sępe fecimus et sępe facturi sumus mentionem (adeo una omnibus fere affluit uirtutibus) nolens ne in ipsa quidem mariti domo suo uiuere arbitrio, Conradum, mendicum et religiosum


156. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum a cunctis silentium prębetur, ut, cum in unum tam numerosa fratrum multitudo conueniat, pręter illum, qui consurgens Psalmum decantat in medio, nullus hominum penitus adesse credatur, ac pręcipue cum consummatur oratio, in qua non sputum emittitur, non excreatio obstrepit, non tussis intersonat, non oscitatio somnolenta dissutis malis et hiantibus trahitur, nulli gemitus, nulla suspiria etiam astantes impeditura promuntur, nulla uox


157. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

per Sansonem liberati sunt, qui ligatus fregit uincula et maxilla asini interfecit inimicos et de molari maxillę egressis aquis sitim sedauit. Per poenitentiam quippe diuelluntur nexus peccatorum. In maxilla oratio, in asino humilitas intelligitur, quibus prosternuntur nequitię spiritales, quia humiliantis se oratio nubes penetrat. De molari autem maxillę fluunt aquę cum inter orandum conscientię morsus ellicit lachrymas,


158. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

molari maxillę egressis aquis sitim sedauit. Per poenitentiam quippe diuelluntur nexus peccatorum. In maxilla oratio, in asino humilitas intelligitur, quibus prosternuntur nequitię spiritales, quia humiliantis se oratio nubes penetrat. De molari autem maxillę fluunt aquę cum inter orandum conscientię morsus ellicit lachrymas, quibus deinde parta beatitudo restinguit desyderii sitim. Sub Heli quoque sacerdote a


159. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_603 | Paragraph | SubSect | Section]

schedulam super altari reperit, in qua reuelabatur peccatum et abbatis merito uenia concedebatur regi, si modo ille se peccasse doluisset. Hinc patet, quantum proficit peccatoribus iustus precator, ut pene desperantibus eius oratio saluti sit. Siquidem et Odonis, Cluniacensis abbatis, monitis quidam ex prędone monachus factus, dum e uita decederet, Beatam Virginem sibi apparuisse dixit, iubentem, ne timeret, eo quod


160. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_621 | Paragraph | SubSect | Section]

firmabat. Post hęc sane et Iacobus apostolus non ad alios quam ad sacerdotes nos mittit dicens: Infirmatur quis in uobis? Inducat presbyteros Ecclesię et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei saluabit infirmum, et alleuabit eum Dominus. Ac ne tantum de infirmitate corporis curanda dictum putemus, adiungit: Et si in peccatis sit, remittentur ei . Statimque infert: Confitemini ergo


161. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_459 | Paragraph | SubSect | Section]

docet, et quantum mali consequantur, qui religionem professi ad seculum redeunt, et quantum boni, qui in ea perseuerant. Ad superandum hoc diabolicę machinationis genus multum profecto adiuuat oratio sanctorum. Sub Bernardo abbate quidam nobili familia ortus, cum se monachum fecisset, in tantum mentis tedium lapsus est, ut palam diceret nunquam se hilari sedatoque animo futurum. Frustra illum fratres, ut in Domino


162. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_470_ | Paragraph | SubSect | Section]

tot fraudes, tot blanditias, tot iras, tot terrores unus superauit. Nam quoties ad Dominum conuersus dixit: Domine, Iesu Christe, Fili Dei uiui, miserere mei peccatoris, — toties ab insidiis liber euasit. Breuis quidem oratio, sed permultę uirtutis, si fideliter, si ardenter, si humiliter exprimatur. Nunc, ut maioris ignominię cauterio notetur imbecillitas inimici et in nobis repugnandi augeatur audacia, feminarum quoque de illius


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.