Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: explicare

Your search found 106 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 62-91:


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 754 | Paragraph | SubSect | Section]

magis idoneum, clementissime perficiat, pleneque ac consummate absolvat. Non enim profecto Scripturae expositio privatae opis, aut humanae industriae est, ut et Petrus protestatur: sed Spiritus sanctus (qui eam initio per sua sacrosancta organa locutus est, et conscripsit) iam quoque eam solus explicare ac illustrare, nosque miseros homunciones in omnem eius veritatem inducere potest. Ab eo igitur solo hoc ineffabile beneficium assiduis precibus efflagitandum est. Non libet hic plenius repetere querelam de hostibus huius divinitus inspirati libri sacrae Scripturae, quam supra


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 772 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ex opulento penu omne genus cibariorum et aliarum rerum utilium proferre possit: quo ostendit etiam, eum qui sacras literas exponit, Vetus testamentum cum Novo conferre, et veteres patefactiones, historias, ac sanctiones Dei cum recentioribus comparare, et in publicum proferre, aliisque explicare debere: sicut et Apostoli accurate cum suis concionibus Veteris testamenti dicta contulerunt. Eodem pertinet, quod Apostolus dicit, omnia illa vetera nostros typos fuisse, propter nos scripta esse, et non propter Abraamum: Rom. 4, et 1 Cor. 10. 27 Observanda vero diligenter


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 774 | Paragraph | SubSect | Section]

adversarios, ab ethnicis poetis, Homero et Virgilio desumpta, quam tamen illi sua industria non parum auxerunt, excolueruntque. 47 Aliqui etiam in ipsa Scriptura movent varias, subtiles, inutiles ac inexplicabiles quaestiones: quibus tantum intricant et perturbant se et alios, dum eas explicare ne queunt. Quare eas Paulus prohibet severiter, in prima Epistola ad Timotheum, capite primo et sexto, et in 2 ad Tim. 2, ac Tit. 3. Tales sunt (ut de Sorbinistis iam taceamus) qui hoc tempore innumeros scrupos ac quaestiunculas verae sententiae in Sacra coena et praesentia


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section]

aut potius rebellionem ac hostilitatem, quam inde ex utero secum afferant, quaeque adeo sit pertinax ac praepotens, ut eos non duci, sed quasi violenter trahi divinitus, rapique ad se oporteat. Aliud est studio discendi quaerere ex eo quem pro veraci praeceptore agnoscis, et vicissim docere ac explicare aliquid docili discipulo: aliud, pertinacem adversarium arguere, vel redarguere. Sic in Sacra coena consideretur scopus, et erit sensus perspicuus. Non exponuntur ibi somnia, non typis aut umbris res futurae involvuntur ac praefigurantur, ut olim Iudaico populo: sed filius Dei


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 803 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

membra nihil pertinere ad Davidem: sed ad quendam perpetuum regem, qui novo quodam sacerdotio fungetur, antiquato Levitico. Constituendum est igitur, quod hic Psalmus de uno ac solo Christo loquatur: et literalis sensus seu historicus in hoc versu erit de Christi sacerdotio. Nunc qui volet explicare, non accersat allegorias: sed hanc causam seu literalem sensum de sacerdotio Christi referat ad Locos communes, et de his ordine dicat, iuxta Dialecticae praecepta: Quid sit sacerdotium, quid effecerit Christi sacerdotium: Quod nostra iustitia, nostris victimis, nostro cultu, non possimus


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 807 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

civitatis Dei caelestis: et eam quae fit de homine vel de Ecclesia, quae est civitas Dei terrena, vel de quovis alio proposito. Sed expendamus etiam, si placet, patrum sententias. Dionysius Ecclesiasticae Hierarchiae capite secundo, postquam descripsit ritus Baptismatis, addit, se velle eosdem explicare secundum anagogen: et tamen quidquid ibi subiicit, allegoriam resipit, atque ad allegoriarum ordinem venit simpliciter transferendis: quod quilibet vel mediocriter eruditus potest iudicare. Augustinus loco ante memorato, nempe ca. 50 libri De vera religione, anagogen atque allegoriam


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 809 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quo modo interea gregem suum mira solertia auxerit, virgulis versicoloribus ad canales positis. Hic autem exigua, aut nulla videtur utilis doctrina esse proposita: sed potius fraudes, astutiae, stultus amor, opum cupido. Quam obrem ut fructum aliquem decerpas, expediet te omnia per allegoriam explicare: et dubio procul, sub duro cortice literae, invenies suavem nucleum Spiritus, et non iniucunda mysteria. Nos aliquando iuvenilis exercitii causa, ita sumus in Scholis interpretati: Liam diximus adumbrare Philosophiam humanam: Rachele vero, divinam, sive Theologiam: pro hac autem


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

habentur in libris universis, ita quaedam in quibusdam libris separatim obvenire, quasi iis propria, eademque maiori diligentia advertenda. Quo quidem pacto novimus inter Scriptores aliarum rerum, aliter historiographos, aliter poetas, aliter philosophos, aliter oratores sua tradere atque explicare. Quod ut melius intelligatur, paulo plenius exponam. Enimvero historiographos videmus plerunque 1 paucis primo proponere, 2 quae mox fusius sint dicturi. 3 Deinde narrare initia, 4 causas, 5 progressus negotiorum: 6 aliquoties etiam eorum aperire consilia, qui res magnas


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 819 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adiunctam expositionem, modo vero non habent. Quod vero hic diximus actionibus prophetarum plerunque vaticinium ac typum de Christo subesse: idem decet intelligamus de actionibus sanctorum heroum, quos Scriptura vehit laudibus. 15 Est usitatum Prophetis, vaticinia rerum futurarum explicare verbis praeteriti temporis, tanquam si narrarent res transactas. Subinde vero sic narrant, quasi de praesentibus sermo esset. Quod a Spiritu sancto introductum apparet, ad significandum maximam rerum expectandarum certitudinem. Psalmo 22, Circumdederunt me canes, et congregatio


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Augustinus quosdam enarrans Psalmos, his modis, quos diximus, Scripturarum sententias eruunt. Augustinus in opere de doctrina Christiana, non semel demonstrat, artificium Dialecticum et Rhetoricum in Sacris libris animadverti debere. Beda non dubitavit artificium dicendi omnesque figuras oratorias explicare, adhibitis exemplis sumptis de libris Sacris. Itaque, ut paucis finiam, non eget quidem Spiritus sanctus artificiosa ista expositione: sed nobis ingenita est eiusmodi imbecillitas, quae ad cognitionem veritatis nulla potest ratione facilius induci. Ac sunt revera artes liberales dona


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in Oeconomia perniciose recepta fuerint. Consolatio, congerit praesidium ad muniendos eos, qui in conflictibus spiritualibus deserti, ad erigendos qui iam lapsi, aut rebus adversis pressi comperiuntur. De quibus omnibus semel diximus. 9 Post haec omnia pertractata, prodest interdum explicare graviorem aliquam quaestionem fortuito, ut fieri solet, oblatam: vel locum communem tempori atque negociis convenientem. Enimvero aliae aliis temporibus in Ecclesia quaestiones agitantur. Itaque has decet non in transcursu et raptim, sed magna cum diligentia, omnibusque rite aestimatis,


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | Section]

PRAEFATIO. Praeposito compendio de Ratione cognoscendi Sacras literas, quod veluti argumentum aut praxim huius secundae partis esse diximus: recte nunc dicta ac regulae patrum consequentur. Cum enim nunc prolixius incipiamus eandem artem intelligendi sacrum volumen explicare: merito patrum dicta regulasque praeponimus, tum maiore authoritatis gratia: tum ne quis fingat (ut calumniatores proculdubio nunquam deerunt) nos potius rationem pervertendi Sacrum textum proponere, quam vere sincereque exponendi. Denique etiam, ut impura seductorum or a reprimamus, qui


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 887 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut essentiae, aut operationis, aut ad creaturas collationis pertinere noscuntur. Unde et constat Trinitatem unius esse substantiae. Patris et Filii et Spiritus sancti vocabulis in his personis significatur tantum quod sunt. Nam quid sunt, ut supra de Deo diximus, sermo non potest explicare. Per quot species divinitatis operatio designetur. Cap. VIII. Per quatuor species divinitatis efficientia sive operatio designatur, quam Graeci ἐνέργειαν nuncupant: aut creatione, aut


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 930 | Paragraph | SubSect | Section]

alia quasi singularia dogmata solet propriis verbis perspicueque, praesertim in suis primariis sedibus, proponere, nec ea obscuritate sermonis involvere. praesertim autem id Dominus ac praeceptor noster erga suos Apostolos factitavit, quibus omnia solitus est explicatius exponere, aut certe postea explicare, etiam si quid prius obscurius proposuerat. Decimo: Illa quoque ineffabilis bonitas providentiaque Dei merito celebratur, quod etiam si alicubi aliquid figurate aut obscure dixit, id tamen mox vel ibidem, vel alibi clarius ac luculentius propriisque verbis exposuit, ne ulli


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 999 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in multo melius perfectiusve Evangelion transferri, quam erat Paulinum, quod nimium extenuare videbatur bona opera: postea dicit secundum suam opinionem et rei veritatem, illud non esse aliud Evangelium, sed tantum meram imposturam, et veri Evangelii inversionem. Sic posses explicare et illa, quae quasi per quandam concessionem dicuntur, quod videlicet non tam proprie ipsam rei veritatem, quam cogitationes auditorum respiciant, ac de eis pronuncient. Ioan. 5. Si ego testificor de meipso, testimonium meum verum non est. Item 8, Si ego glorifico meipsum, gloria mea


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1002 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

multae sunt circumstantiae variarum rerum: sed non etiam sua copia obruunt auditorem aut lectorem: quia cum de quotidianae istius vitae rebus agant, ut sint etiam experientia usuque ac perpetua institutione notae, ad haec menti humanae facile perceptibiles, non est necesse eas omnes auditori simul explicare: aut si etiam explicentur, facile tamen auditor eas a suo primario subiecto, aut quasi ab illis substantialibus verbis ac rebus distinguit. Huc accedit amplitudo aut quasi laxitas quaedam sermonis in aliis scriptoribus: ut cum omnia separatim proponantur, ac quasi extendantur,


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

igitur sententiarum rerumque ac verborum copia, praesertim intra breves metas conclusa (ut solet Paulus totaque Scriptura, nihilominus etiam in copia ac plenitudine brevitati studere) oritur quasi quaedam perturbatio ac confusio: certe lector minus exercitatus et attentus non potest cito seipsum explicare, suasque cogitationes expedire, ita ut quandam summam ideamque noticiarum inde sumptarum conficiat, nisi saepius eadem repetat, ac cogitatione eis immoretur. Scaliger percommode in quit, Parenthesis omnis modi προσβολὴ, aut (ut


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1021 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

periphrasi aliqua notantur provinciae ac populi peregrini, quibus Deus quippiam minatur aut promittit: quinam autem ii sint, solent Prophetae aliquanto post aliis verbis clarius interdum; et nomina propria adferentes explicare. Isa. 18, Sermo fit ad terram considentem sub umbra alarum, sitam trans flumina Aethyopiae et trans mare, utentem vasis iunceis in superficie aquarum. His autem verbis describi Aegyptum, ex sequentibus, praesertim initio capitis deciminoni, ubi Misraim sive Aegyptus diserte nominatur,


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1022 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non satis recte illa duo frusta cohaerere possint. Rectissime autem ad Epanalepsin is quoque Hebraismus refertur, ut Ephes. secundo: Et vos existentes mortuos peccato: primo ponit tantum accusativum principalis propositionis, deinde tribus vers. attexit alia, quibus pro necessitate veluti explicare vult hunc accusativum: quorum tamen copia impedit, ne illa principalis aut iam in choata oratio commode perfici possit. Non enim posset facile agnoscere auditor, illas partes, iam procul a se mutuo per haec interposita distractas, unam orationem efficere. Quare post hanc illius


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1025 | Paragraph | SubSect | Section]

vel faciant aut omittant: ubi non tam rerum, si quae tractantur, exacta veritas explicatioque spectetur, quam ut quoquo modo auditor, quo nos volumus, pertrahatur. Ut vero duo diversissima sunt, exacte rem explicare ac enucleare, et porro homines quo opus est permovere; ac veluti protrudere: ita etiam duo diversissima dicendi genera istis duabus actionibus serviunt. Nam sermo tenuis et humilis, magis est idoneus explicationi rerum aut institutioni scholasticae. Quare eum potissimum adhibuerunt


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1049 | Paragraph | SubSect | Section]

ex una voce integrum sensum animadvertere, non cognosces plene sententias. Quare haec omnia diligenter observanda sunt, videndumque, ut discamus illam admirabilem brevitatem tum intelligere, tum etiam plene ac large nobis et aliis evolvere, ac veluti extendere, et coram oculis explicare. Supra in Similitudinibus ostendi, quomodo saepe brevissime subindicatae similitudines dilatandae sint: docui etiam, quomodo in collationibus ex alio membro aliud sit plenius exponendum. Saepissime enim in altero collationum membro aliqua verba desunt, quae in altero


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1055 | Paragraph | SubSect | Section]

Caruit ergo Paulus humana eloquentia, at non divina, quam ex munere spiritus S. habuit. Caruit illa ambitiosa, fucata et ostentatrice loquacitate, instar meretricis, se superflue ornante ac iactante: at non caruit ista gravi et seria facultate dicendi, qua res caelestes perspicue ac commode explicare potuit. quaeque proprie Apostolum Christi decuit. Videmus etiam inter profanos multo magis floridam, aut etiam putide sese ostentantem loquacitatem, decere aliquem Rhetorculum aut sophistam, aut scholasticum, quam gravem aliquem senatorem, magistratum aut regem. Aristoteles


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

aliae illi tantum genti ac loco specialiores, aut etiam plane propriae, aliisque ferme prorsus ignotae. De quarum aliquibus postea clarius dicetur. Esset vero utile rudioribus, hîc tum res ipsas aliqua compendiaria explicatione proponere, tum etiam voces ac phrases inde deductas explicare. Sic enim omnia fierent eis notiora ac expeditiora: verum is labor nimis longam operam requireret: et tractantur ista passim a diligentioribus Commentatoribus. Quare tantum admoneo, ac veluti subindico, quomodo varie vocum significationes ac locutiones sacrarum Literarum, a diversis rebus


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1121 | Paragraph | SubSect | Section]

viam suam. Quae autem alia abstrusior et maior noticia Dei esse poterat, quando quidem iam legem acceperat, et populo tradiderat, quâm Evangelii? Quod nihil aliud est, quam illud ipsum Ero Aeeieh Meschias. Promittit autem ei et hoc Deus, et quidem clarê dicit, quod velit ei clare praedicare et explicare ipsum nomen Iehova, tanquam in quo omnes thesauri sapientiae Dei consistant. Hoc pollicetur Deus Mosi cap. 33. Sequenti porro capite praestat, explicans illud suum admirabile nomen Iehova, quod hasce proprietates Deo tribuat, quod sit Deus misericors et clemens,


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1121 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritualique liberatione eos liberet, ac prorsus eos sibi in haereditatem accipiat. Esse enim illos homines durae ceruicis: id est, prorsus ac naturaliter corruptissimos, ut tanto medico et perpetuo peccatorum condonatore maximo pere indigeant. Sic igitur videmus ipsummet Christum explicare suum Ero et Erit Iehova, non de praesenti illa carnali liberatione aut redemptione, sed de alia vera ac spirituali a summis spiritualibusque hostibus. Quam quidem ille potissimum praestitit cum suum Ero implevit: cum nempe Verbum caro factum est, cumque pro nobis iam olim praedictum ac


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1163 | Paragraph | SubSect | Section]

eruditi viri in Germania, quod sua minus sit expedita quam Latina, (quae iam emollita, et ad scholasticas tractationes assuefacta attemperataque est) quodque non eadem felicitate ac facilitate res difficiles obscurasque in templis, ob penuriam ignorantiamque vulgi et illarum scholasticarum vocum, explicare queant. Illustre huius ingentis in docendo commoditatis exemplum etiam illiberalium artium officinae exhibere possunt, ubi artifex una aut altera suae artis voce, clarius et plenius quidvis suum famulum monet, quam nos eorum vocabulorum imperitos longa oratione instruere posset.


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

sensu retinere possit. 10 Sermo intelligatur, ut bonus ac intelligens vir communiter eum accipiat, in tali rerum statu, et talibus circumstantiis recte expensis. 11 Liceat disputantibus sua dicta explicare, si non recte accipiantur, ita tamen, ut ne saepius sensum varient, sed in uno aliquo certo constanter persistant, ne totum colloquium incertum fluctuet. 12 Omni diligentia caveantur digressiones, praesertim prolixiores, ad quascunque demum materias, etiamsi sint prorsus


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

iuxta illud Paulinum: Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. 19 Non liceat alteri alterum interrogare, nisi de rebus ad praesentem controversiam extreme necessariis: nec sint interrogationes captiosae aut Sophisticae, eoque liceat respondenti mox responsum explicare, si adversarius eo aliorsum aut in alio sensu abuti vellet, quam respondentis mens sententiaque fuit. 20 Liceat etiam interrogato, si quaestionem aut non satis intelligit, aut ambiguam captiosamque esse putat, ante certam et categoricam responsionem, expositionem eius petere


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

inspiratione divina sententiam dictasse legitur. (Observa hanc regulam Conciliorum Romanorum.) Fatuum est igitur argumentum, velle universalem ritum Ecclesiae ex scripturis praedecessorum arguere. Videmus etiam in Scripturarum intelligentia, varia hominum ingenia varios sensus explicare, variamque authoritatis Scripturarum opinionem existere: possibileque fore, aut in authoritate earundem, aut in intellectu, inextricabilem dubietatem hominum mentes suspendere. Ubi erit solidum refugium peregrinantium? Certe in alio nullo, quam in militantis Ecclesiae usu atque


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sacrae Bibliae consuetudine, vero usu ac ingenio explicat. Exemplo sit eorum Dominicus de Soto, qui Epistolam ad Romanos prolixe explicans, omni studio debuisset sermonem eius, ac praesertim primarias voces (ut sunt, Peccatum, iustitia, iustificatio, gratia, imputatio, et imputativa iustitia) explicare, ut nostri scriptores faciunt: si quidem voluisset in praesentibus controversiis non suam sententiam in Paulum invehere, sed Pauli, aut potius Spiritus sancti doctrinam illustratam toti Ecclesiae, ut luceat coram hominibus, fideliter depromere, ac veluti in aureo quodam candelabro


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.