Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: capi Your search found 105 occurrences
1 2
Occurrences 1-3:1. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ut predictum est, impugnabant Latinos, qui regiones maritimas habitabant, maxime autem Salonam, que caput erat totius prouintie. Hec ciuitas a statu sue potentie ualde iam erat collapsa, et in facultatibus nimis atrita. Rector etiam oportunus in ciuitate non erat, quam ob rem ab inimicis facile capi potuit et uastari.
2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] consensum prebuit, diem statuit, ut cum uniuersus populus ad solempnitatem consecrationis cuiusdam oratorii de more conflueret, Hungari, qui erant in turri, supergrederentur menia ciuitatis, ceteri uero, qui extra erant, uiso signo accurrerent et sic ciuitas suorum effeta subsidio ciuium facile capi posse ostendit. Et placuit duci consilium et cunctis collateralibus eius et omnia sunt ad nutum presulis preparata.
3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] At Spalatenses mestiores effecti, quod de talibus fraudulentiis oportunam nescierunt adhibere cautelam, cum eis sepius ab amicis persuasum fuisset, ut sibi circumspectius precauerent, tristes iam et confusi miserunt et remiserunt ad eam suppliciter postulantes, ut nobiles, quos absque culpa capi fecerat, misericorditer relaxaret. Sed ipsa nullatenus acquieuit, uerumtamen, ut uidebatur aliquantulum mitigata, dedit consilium, ut ad dominum regem nuntios idoneos destinarent, spondens se apud ipsum efficaciter intercessuram. Tunc ipsos captiuos de castro Clisie transferens ad Tininum
Bibliographia locorum inventorumToma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
1 2
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.