Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: statuit

Your search found 234 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 73-94:


73. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

Vrbis arx ei deditur; Hungaria mutuis latrociniis uexatur. Alemanus ubi ex eo, quem Budam miserat, Hungarorum animos intellexit, urbemque iam militibus atque operibus satis munitam, et ob id oppugnanti haud promptam, spe regni potiundi lapsus modum quoque secundis statuit rebus, ac sese uehementer accusauit, quod Alba Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum prospero importuna mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset,


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

equumque calcaribus incensum in hostem admittit, sua quoque infelix morte hostile decus cumulaturus. Nam primo congressu, accepto in iugulo mucrone, statim concidit in uulnus. Caeterum dum Rhassianus animi magnitudine, adolescentia et uictoriae successu elatus gloriae non statuit modum, cum tertio quoque magno uitae discrimine, rege etiam Vuladislauo reclamante, concurrit. Itaque uel pugnae labore admodum fessus, uel ab re bene gesta, ut fit, per insolentiam aduersario contemptim occurens, hostili ictu equo deturbatur, uixque suorum intercursu, non


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

praetura Demiano cognomento Iudae (nemo superest ex hac familia). Is quum auctoritate, ac opibus caeteris ciuibus praestaret, haud quaquam semestri contentus magistratu, insita animo immodica dominandi cupiditate, continuare statuit imperium. Itaque turba satellitum munitus maximo senatum nobilitatemque oppresserat terrore, utpote qui in metu ciuium spem suam in primis reponeret. Iam duos annos Demiani tyrannis


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

satrapam, cum sex millibus delectorum equitum Inferiorem Dalmatiam, quam nunc Choruatiam dicunt, ingressum gloriaque incitatum non tam ad praedam, quam ad praelium faciundum uenisse, et ipse licet strenuus miles, dux tamen nouus, occasionem gloriae sibi quoque oblatam ratus statuit, haud satis exploratis suis aduersaeque partis iuxta uiribus, confestim ad hostem pergere. Peruenerant iam Turcae ad montem inter Illyricas Alpeis, asperitate ac sylua ex proceris arboribus insignem, Gosdenum incolae uocant. Eo


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

Is, plane perspecto Alberthi consilio, simul suis ipsius uiribus imparem se illi iudicans (neque enim solo Hungarorum auxilio satis confidebat utpote ab Vuladislauo Alberthi fratre misso), Turcas, a quibus, ut diximus, tributi pensione in amicitiam receptus erat, in auxilium concire statuit, quo scilicet Polonis maiorem incuteret metum, quippe Turcarum nomen id temporis, ob imperium partim in Asia, partim in Europa late patens, maximum erat. Geta igitur regem Turcarum ad bellum aduersus Polonos sumendum hunc in modum per epistolam est hortatus:


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

renouat, et contra Venetos bellum parat. Bazethes sublato, ut supra dictum est, fratre, atque ob id ipsum metu domestico liberatus, ueluti ex somno experrectus non iam praedatoria manu Christianos uexare, uerum totis imperii uiribus cum his congredi statuit, nullo non Christianorum hoste destinato; caeterum sicuti uniuersos magnifacere ac timere, ita singulos uehementer contemnere. Quum igitur aegre ferret Venetos, cum quibus sane pacis tempus iam exierat, quasdam urbes maritimas


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

mercaturae deditos, audacia insignis, suane sponte an imperatoris iussu ― parum mihi constat, cum tribus ingentis magnitudinis nauibus, quibus ipse praeerat, Turcaicam nauim, eam ipsam, quam tormentis oneratam supra demonstrauimus, a caeteris aliquantum spacii diductam aggredi statuit, ratus ea superata non nihil animi suis adici posse, simul et de Turcarum audacia demptum iri. Ex his autem tribus nauibus Lauredano attributis, una Armeria, alia Cretensis, tertia Pandaurea, qua ipse Lauredanus uehebatur, appellabatur. Prima igitur Armeria, mox


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum Galli occuparunt. Erat Hispanis dux Consaluus Adigarius, sicut pacis artibus uir insignis, ita omni bellica laude dignissimus, quem supra diximus Cephaleniam de Turcis coepisse. Qui quum uidisset Italos Francis conciliari, iamque in eorum ditionem totum regnum concessisse, statuit quoad Galli simul incolarum fauore, simul suis ipsorum uiribus florerent, certamine supersedere, nec manum cum his conserere, uerum cunctatione atque mora eos eludere, satis gnarus et Gallorum uim breui senescere solere, et regni


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

sua ipsorum strage ab occupanda Italia deterrere. Consaluus exercitu suo auxiliis Venetis aucto, cognitaque hostium imbecillitate ac principum seditione, tum marchionis, cuius specimen animi magni faciebat, discessu ratus haud parum de Gallorum uiribus detractum, statuit hostem ad certamen ultro prouocare. Sed quia inter Hispanos et Gallos amnis, ut dictum est, intererat pontemque superiniectum Galli tenebant, inuitis ipsis Gallis manus conseri nequibat. Itaque accitum ad se Petrum cognomento Nauarram, spectatae uirtutis uirum, qui in Hispano


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

propalam ferre sacerdoti rerum imperium haud conuenire, quasi illud mercatori magis quam sacerdoti conueniret. Pontifex animaduersa Venetorum pertinacia profundaque imperii ac diuitiarum cupidine, uerbis nihil profecturis desistendum ratus, armis ius suum tandem prosequi statuit. Sed quia suis duntaxat armis ac per se Venetos, ueritus eorum potentiam, lacessere non audebat, querelam ad omnes fere Christianos reges partim literis, partim legationibus defert. Accusat Venetos aeque ac sacrilegio contactos, hortatur ipsos reges, ut non modo Romanae Ecclesiae


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

commodus, quin habeat aliquos in regno saltem occultos aduersarios, qui sane quum non deest eiusdem uir stirpis, quem regi opponant, facile noua consilia uel leui intercedente offensa capere solent. Baiazethes ira fremens Selynem armis compescere statuit, sed Ionae Dalmatae consilio cedens ad Selynis postulata descendit. His auditis Bazethes non tenuit iram, conuocatisque extemplo amicis, Percipitis , inquit, Selynis improbam regnandi cupiditatem? Qui quidem nulla alia causa, ut iam pro comperto mihi est,


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium et Haemum montem usque ad Drinum amnem sibi commissas putabat, pecuniis imperatis atque acerbissime exactis. Hac re


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

ratus tonsoris operam ad Selynem necandum peridoneam fore, dat ad Achimathem Othomanum literas cuidam ex intimis seruorum, quibus consilium suum illi modumque rei agendae significauit. Achimathes nactus talem interficiendi Selynis occasionem, utendum ea statuit. Igitur tonsore ex uoto Selynis inuento eum Mustaphae Macedoni clam dono misit. Hunc autem puerum ita alieno nomine atque opera emerat Achimathes, ut ne suspicari quidem puer ipse posset se esse ab Achimathe emptum. Macedo confecta pila e sapone, quo partes corporis


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes tanto uitae periculo functus existimans belli dilationem ac moram non solum externis hostibus occasionem iniuriae inferendae oblaturam, sed etiam domesticis insidiis maiorem in dies materiam praebituram, nec semper detegenda intestina fraude eandem fortunam fore, statuit, ex quo hostis in aciem se non committebat, consilio, si posset, bellum conficere. Itaque primum omnium in securitatem suam, atque ut belli intestini semina extingueret, quos regiae stirpis propinquos apud se habebat, comprehendi atque interfici iubet. Erant autem apud


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Maximiliano Vianae agit, Ioannes Sepusiensis, Transiluanus praefectus, ratus per Selynis Turcarum regis absentiam sibi ingentis gloriae occasionem oblatam ― id enim temporis Selynes ex Europa cum magnis copiis profectus ultra Euphratem bellum, ut suo loco memorabimus, gerebat statuit Turcas, qui limitibus Hungaricis appositi erant, armis urgere, quandoquidem intima regni Turcaici cum suis copiis, quae paruae admodum erant, penetrare haudquaquam tutum uidebatur. Nempe Selynes Europaeas regiones non adeo uacuas exercitu reliquerat, quin essent, qui a circuniectis


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

obsidionem iubet. Sed quia magna pars exercitus eius inermis erat, utpote qui ex Illyricis pastoribus Turcis intermixtis constabat, et sicut numero hominum Hungaricis copiis praestabat, ita genere militum ac robore inferior erat, statuit Hungaros arte aggredi. Itaque quosdam Christianos Turcaicae ditionis specie transfugarum misit ad Sepusiensem, qui dicerent ingentes Turcarum copias in subsidium Chaualae aduentare, atque ubi primum Hungarorum agmen conspexissent, manum conserturas. Hungari hoc nuntio accępto, conscii


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes tamen militum multitudine longe illum superabat, unde paucitas arte et consilio adiuuanda erat. Turca, quum neque hostem certamen detrectantem consequi, neque inopiam rerum pati posset, animum hostis, uetustate generis tumentem, contumeliosis uerbis insectando ad praelium concitare statuit. Itaque misit ad Ismahelem nuntium, qui mandata ferociter edidit, nec illi linguae libertas, immo potius asperitas, fraudi apud Sophenum fuit. His autem uerbis nuntius usus esse dicitur: Putauit Selynes se aduersus uiros arma mouisse, minus quam foeminas inuenit.


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen admodum, et hi omnes serui, ut dictum est, militiam exercent; caeteri aut opifices, aut mercatores sunt, nullam prorsus reipublicae partem curantes. Thomas insignitus regio nomine, inito militum numero, quum animaduertisset paucitatem suorum campo haud esse commitendam, statuit dolo et moenibus uim hostium arcere. Itaque qua hostem muris successurum arbitratus est, crebras fossas perducit, puluere accensibili quasdam replet, ut quum eo Turcae peruenissent, iniecto igni homines pariter et equi comburerentur; in aliis sudes,


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

― nempe omnes Turcaici imperii maritimas oras ac litora, totumque id mare, quod inter Asiam et Macedoniam late patet, ita nauibus suis infestabant, ut nulla fere Turcaica nauis frumento onusta Constantinopolim tuto peruenire, aut inde in alias regiones cum mercibus enauigare posset ― statuit eis bellum inferre, ratus quum suorum res ac fortunas sibi cure esse debere, tum non paruam dignitati et gloriae suae labem inustum iri, nisi tam infestae ac uicinae gentis excidio latrociniis mare liberaret. Sub idem tempus


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

Othomanus, Turcarum rex, quem pater Selynes, quum animaduertisset in luxum ac libidines admodum pronum, nec more gentis suae armorum et aequitandi studio teneri, ignauissimum Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore. Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ― quippe Colchi,


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

iungi, neque rursus uirium suarum conscii bellum cum eo gerere audebant, rege praesertim suo admodum puero, nec ullam fere inter suos auctoritatem obtinente ― Turca ira inflamatus atque insolentiae Hungarorum infensus arma Asiae destinata in eos conuertere subito quodam impetu raptus statuit, ratus, ut euenit, se omnia apud Hungaros imparata, armisque suis, si accelerasset iter, peruia atque exposita inuenturum. Nam ab excessu regis Matthiae Chugniadis Coruini ad illam diem, qua Salomon fines Pannoniae inuasit, per triginta fere annos res Hungarica adeo deses atque


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

agi nihilque reliqui circumsesso a tanta hostium multitudine praeter honestam mortem esse, auersatus eam deditionem, quam sane aut mors carnificis arbitrio subeunda, aut ipsa morte miserior seruitus maneret - non enim Turcam promissa praestaturum, ut euenit, arbitrabatur ― statuit mortem oppetere, ne in cuiusquam Machomethani potestatem uiuus ueniret. Itaque sumptis armis equoque conscenso porta erupit, atque in confertos hosteis praesenti animo se immisit, caesisque quibusdam hostium, qui sese ei obtulerant, pugnans magna omnium admiratione cecidit.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.