Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tunc

Your search found 3641 occurrences

More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1642-1645:


1642. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

ad id vehementer etiam hortemur et gratias eis simus hoc nomine acturi, dummodo non recedant ab hac rei gestae veritate; nobis satis fuerit illis materiam tantum dedisse rudem illorum dolabris et asciis levigandam et expoliendam. Apposuimus hic statim a principio nomina eorum, qui tunc maiores magistratus erant, quod per hos magna ex parte acta sunt omnia. Bene vale, lector optime, et boni omnia consule! Pugna igitur in hunc modum decreta, ea, quae


1643. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

vidisses et quosdam semivivos et adhuc spirantes. Interim nostris hosti instantibus et fortiter cum eo pugnantibus agmine regio eodem, quantum a cataphracto milite properari poterat, properante inclinare cornu dextrum coepit, et plerique ex eo cornu fugam capessere tormentis, credo, quae hostis tunc primum iaculari coeperat, exterriti, quae res et globorum iam nostris etiam, qui penes regem eramus, capitibus supervolantium crebri ictus non parum terroris omnibus incusserunt. Et eo ipso tempore rex in ordine nostro non comparuit, sive priores illos ordines, quos ante ipsum fuisse diximus,


1644. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

ab hiis, quos ei post tergum fuisse diximus, nam utrumque fieri potuit. Nec desunt, qui dicunt eum priores sui agminis ordines transgressum usque ad principia processisse atque ibi viriliter cum hoste pugnasse, quod ego neque affirmare ausim neque aperte inficiari. Illud mihi certo constat eum tunc a nostro ordine et a suo loco abfuisse, quando tormenta hostilia tonare coeperunt, et quando ex cornu dextro fuga fieri coepit. Secundum ex eodem ordine pene eodem tempore, quo regem, sensimus abfuisse archiepiscopum Strigoniensem et nonnullos alios regi propinquos. Ego regis amissi culpam


1645. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Duravit iustum certamen per unam fere et mediam horam. Sunt non pauci et illa palustri voragine absumpti, nam regis corpus, quem et ipsum ibi periisse nonnulli dicebant, fuit postea repertum in hiatu quodam terrae praerupto supra Mohachium milliario medio sub pago, quem Chiele vocamus, qui locus tunc Danubii inundatione aquam solito maiorem habebat, ibi simul cum equo ita, ut erat, armatus ab aquis fuit suffocatus, quo in loco plures etiam alii perierunt, atque ab eo loco non procul repertum est corpus Andreae Trepka et Stephani Aczel. Monachus in prima acie fertur cecidisse fortiter


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.