Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tunc

Your search found 3641 occurrences

More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2180-2317:


2180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 767 | Paragraph | SubSect | Section]

esse debemus, tum meditando in lege Domini die ac nocte: tum etiam perpetuo ardenterque orando, Domine adauge nobis fidem et Spiritum. 51 Denique hic quidem debemus, ut in aenigmate ac imperfecte, agnoscere Deum, et eius mysteria: in altera vita perfecte, ac a facie ad faciem videre. Tunc demum desinet, id quod imperfectum est: in quo nos nunc perinde acquiescere debemus, ut foetus in utero materno divinitus conclusus sua sorte contentus est, etiamsi fulgentissimum solem non cernat. Remedia. Hisce quasi remoris et incommodis salutaria


2181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 772 | Paragraph | SubSect | Section]

literae sua gravi masculaque eloquentia minime destituantur: non tamen adsunt illae ociosae delicataeque veneres aut illecebrae, illa externa dulcedo et blanditiae, illa numerositas sonorum, seu illae nugae canorae in sermone Sacrarum literarum, quae in ostentatoriis Oratorum aut Poetarum scriptis tunc temporis in Graecia et Romae maxima cum aviditate et admiratione audiebantur et celebrabantur. Ipsae quoque res, tametsi plane divinae, quae in Sacris tractantur, prorsus alienae et ab intellectu, ac veluti gustu captuque nostrae ruditatis et perversitatis etiam, facillime nos offendunt, ac a


2182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 774 | Paragraph | SubSect | Section]

non sit verisimile, vel suos illos sanctissimos patres, qui eas traditiones sibi tradiderunt, errasse, aut damnatos esse, aut Christum magis sapere illis, vel Deum tamdiu suum populum errare possum esse: quia item doctrina Christi nimium laxet disciplinam, et det occasionem peccandi. Talia illi tunc, et postea Papistae, habuerunt innumera sophismata, quibus sibi suum quoddam somnium Theologiae fabricati sunt. Sic qui hoc tempore synergiam liberi arbitrii tuentur, argutantur, sequuturum ex damnatione liberi arbitrii, ut Deus sit causa exitii hominum, sequuturam negligentiam in bonis


2183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 774 | Paragraph | SubSect | Section]

negligentiam in bonis conatibus, et alia innumera absurda. Bone Deus, quantos clamores tantum de prosopolepsia dederunt? At expensare, deprehensum est, eos nec ipsam quidem definitionem prosopolepsiae tenere. Dixerunt enim esse, dare aequalia inaequalibus, aut inaequalia aequalibus: obliti addere, tunc demum in talibus esse prosopolepsiam, cum fit distributio ex merito aut debito. Aut cum quis sua sponte largitur, illi esse liberum dare cui et quantum vult: sicut ille magnus paterfamilias ad suos operarios dicit. Hoc igitur genus Theologiae, ut prorsus vanum ac nugax prorsus explodendum est.


2184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section]

suppeditando in nuptiis: Quid mihi et tibi mulier? Modus sermonis videtur nimium vehemens et austerus, parumque filio erga matrem conveniens, qui sane minime nos communes homunciones deceret: sed illum decuit, qui non solum fuit homo, sed et verus Deu: quique praeterea in tanta functione tunc versatus est, in qua nihil prorsus humanae gratiae aut amicitiae dari conveniebat, sed eam exactissime ad praescriptum caelestis Patris administrare. Sic et alibi adhuc puer existens asperius respondet: Quid est quod quaesivistis me? an nescitis, quod in iis quae patris mei sunt, oporteat me


2185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 784 | Paragraph | SubSect | Section]

illustrat. 23 Inter circumstantias, monui etiam causas esse considerandas: sed tamen, tum quia sunt etiam causae internae, quae ad circumstantias nequa quam referri queunt, tum quia haec res in primis maximi monenti est: ideo sciamus verissime ab Aristotele saepius affirmari, rem tunc demum vere ac plene sciri, tam per causas examinatur et cognoscitur. 24 Expendantur ergo in rebus quas in Sacris literis legimus, primum causae efficientes, materiales, formales ac finales. Considerentur et causarum subdistinctiones: quandoquidem variae sunt causae efficientes,


2186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

illias terrenae, meliorem expetierint, nempe caelestem patriam. 16 Utiliter hic illa admonitio ponetur, quod terrenae promissiones multo magis pertinuerunt ad veteris Testamenti populum, quam Novi: qui multo magis cruci subiectus est. Causae huius discriminis multae sunt, quod oportuit tunc certo quodam loco perdurare populum Dei, ibique etiam suum regimen ac arma quoque habere, ut constaret unde Meschias veniret, sive genealogiam, sive locum consideres. 17 Augustinus epistola 57 ad Dardanum dicit, quaedam dici iam impleta esse, quae tamen revera subindicentur aut


2187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 805 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

inspicientes, per speculum contemplantur, ex ipsis etiam nominibus admirandas quasdam species intelligentiae proferentes. Haec ibi. Inde apud Ecclesiasticae Hierarchiae scriptorem Dionysium, quisquis is fuerit, capite secundo quaedam de anagoge leguntur: eaque interpretationi ceremoniarum, quarum tunc in Sacramentorum dispensatione erat usus, adhibetur. Ongenes vero, arbitratus est, etiam quaevis in Scripturis obvia, per allegoriam et per anagogen apposite explicari, mirabilemque licentiam id audendi, in Scholas et Ecclesias invexit. Praecipit ea de re clarissime in Commentariis in Genesin,


2188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Certe locus postremus iis dabitur, nec prius licebit ad Allegorias descendere, quam excussa fuerint, primum quae ad sensum Grammaticum, deinde quae ad moralem, sive (ut Apostolus loquitur) πρὸς παιδείαν spectant. Quamvis nec semper, nec temere: sed tunc tantum, cum vel cogit aliqua orationis necessitas, vel suadet singularis auditorum utilitas. Utrunque quomodo contingat, ostendamus. Necessitas quidem exponendi per allegoriam, tribus ex causis provenit. Prima: quando Scripturae, nisi tropum subesse accipias, falsitatem prae se


2189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 818 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

videmus fieri. Ex ea sane oratione cognosces, apud populum, ad quem Propheta concionatur, vitia illa passim invaluisse. Item audis damnari consilia de civitate munienda vallo et fossis: de mittendis legatis, qui amicitiam et societatem regum peterent externorum. Argumento haec sunt, graviter tunc periclitatem rempublicam, atque bellum fuisse in foribus, nec non consultationes de repellenda vi hostili habitas. Assequemur omnia multo plenius et certius, si quae legimus, cum iis rebus conferamus, quas nostra memoria aut paulo ante gestas, sive in Ecclesia, sive in politia cognoverimus.


2190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quadam: ut Paulus Rom. 10, facilitatem iustitiae Evangelicae praedicat, sumptis verbis Mosis in Deuteronom. quae tamen Moyses non de iustitia vel Evangelica vel legali, multo minus de eius facilitate dicit: sed tantum de praesentia verae doctrinae, quae illis in promptu erat. Sed videntur aliqui tunc quoque perperam intellexisse id dictum de facilitate iustitiae legalis: ideo Paulus ad Evangelicam transtulit, solummodo per quandam allusionem, non citans testimonii aut probationis gratia. 12 Alias sensum tantum ponit novum Testamentum veteris, neglectis verbis: ut Matth. 21.


2191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quadam tractata universa: ad Galatas vero, tanquam ad leves et inconstantes, alius est sermonis habitus, nem pe acris et mordens, alicubi etiam humilior quam in aliis. 6 Secundo dispicias, quare sit scripta, sive quae scribendi occasio oblata fuerit. Hic vero disquirere oportet, quis tunc fuerit Ecclesiae, ad quam Epistola datur, status: num quae controversiae de dogmatibus ibi exortae, num a Pseudoapostolis solicitatae fuerint ad defectionem: num constantes in doctrina accepta perseveraverint, caeteraque his similia. Colligi autem haec non possunt aliunde certius, quam ex iis


2192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

possunt aliunde certius, quam ex iis quae in Epistola ipsa continentur, atque ex Apostoli sermonibus. Enimvero qui legit 1. Epist. ad Cor. cap. 1, Significatum est mihi de vobis fratres, quod contentiones sint inter vos, etc. statim animadvertit, Corinthiorum Ecclesiam tunc labefactari ac dissipari coepisse sectis et factionibus, atque Apostolum id circo impulsum ad scribendum, quo dissidia tempestive abrumperet, nec non ad concordiam eos reduceret. Post aliquantum intervallum addit Apostolus: Misit me Christus ut evangelizarem, non erudito sermone, ne inanis


2193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

propter quos liber sacer est editus, adiicietur: Ubi sint: Quales tum ante fuerint, tum nunc sint, quo ingenio, quibus moribus institutisque viventes. Sic praelecturus Epistolam ad Gal. explicat statim in initio, ub et quales Galatae fuerint. in Iesaia propheta operaeprecium est indicare, quales tunc fuerint Egyptii, quales Moabitae, Aedomitae, etc. Videmus subinde hanc diligentiam praestari ab Historiographis, quoties facta gentis alicuius mentione, clariores reddere suas student narrationes. 2 Hinc secundo loco venitur ad id, quod operi suscepto magis congruit:


2194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | SubSect | Section]

venerandum, Amphilochi. Nam cum recte audieris admonitionem Domini, quod omnis qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: per petendi sedulitatem etiam desidiosissimum mihi excitare posse vide eis ad impertiendum. Verum illud in te etiam amplius admiror, quod non tentandi gratia, velut plerique tunc solent, quaestiones proponis: sed ut quae sit ipsa veritas, comperias. Etenim exploratorum et percunctantium nos, nunc magna copia est. At animam discendi cupidam, et ad ignorantiae medelam veritatem inquirentem, difficillimum est nancisci. Nam velut venatorum laqueus, et hostium insidiae: ita


2195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 841 | Paragraph | SubSect | Section]

de eorum intelligentia gloriemur. Sed tamen intelligimus, quia non mendax est qui dicit: Perite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Et scriptum est: Quia qui dixit, quoniam oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et in psalmis de mei tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: et dixit illis: Quoniam sic scriptum est, Christum pati et resurgere ex mortuis tertia die, et praedicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Non ergo ex nobis est, quod intelligimus: sed ex eo qui quae


2196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 845 | Paragraph | SubSect | Section]

proficientibus restant. tantaque non solum in verbis, quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelligendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem scriptura quodam loco habet: Cum consummaverit homo, tunc incipit. Lib. 3. de doctrina Christiana, cap. 28. Per Scripturas enim divinas multo tutius ambulatur, quas verbis translatis occupatas cum scrutari volumus, ut aut hoc inde exeat, quod non habeat controversiam: aut si habet, ex eadem scriptura ubicunque inventis atque


2197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 846 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi sentimus, quantum proficimus: ibi a profectu quam longe distamus. Narrat autem gesta sanctorum, et ad imitationem corda provocat infirmorum. Dumque illorum victricia facta commemorat, contra vitiorum praelia debilia nostra confirmat. Ei videm lib. 16, in 22. cap. Iob. Tunc super omnipotentem deliciis afflues. Super omnipotentem deiciis affluere, est, in amore illius Scripturae sacrae epulis satiari. In cuius nimirum verbis tot delicias invenimus, quot ad profectum nostrum intelligentiae diversitates accipimus, ut modo nuda nos pascat historia, modo sub textu


2198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 847 | Paragraph | SubSect | Section]

Nemo igitur in eius scientia ita perfectus est, ut proficere ultra non possit quia inferior est omnis profectus hominis, divinitatis altitudine eam inspirantis. Ibidem. Scripturae sacrae, quae ad cognoscendum redemptorem sunt aeditae, pro sublimitatis suae dignitate venerandae tunc etiam sunt, cum non intelliguntur. Itaque etsi nihil pensatur quod a me dicitur, nihilominus pensandum est quia haec sacra Scriptura (quae a me indigne exponitur) ei cui omnipotens Deus secreta aperire voluerit, bona et sublimia multa dicit. Scriptura enim sacra tam mirabiliter ab omnipotente


2199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 856 | Paragraph | SubSect | Section]

et secundum ipsa praedicta prophetarum ascendit in caelum, et discipulis suis spiritum sanctum misit. praedictum est non solum a prophetis, sed etiam ab ipso Domino Iesu Christo, quod Ecclesia eius per universum orbem terrarum esset futura per sanctorum martyria passionesque disseminata: et tunc praedictum, quando adhuc et nomen eius latebat gentes: et ubi notum erat, irridebatur: et tamen virtutibus miraculorum eius, sive quae per se ipse, sive quae per servos suos fecit, dum annunciantur haec, et creduntur. iam videmus, quod praedictum est, esse completum: regesque ipsos terrae, qui


2200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 856 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus hoc diceret: sed etiam, quaecunque posterius salubriter consecrata sunt, memoriaeque mandata divinarum volumina literarum. Quapropter in veteri Testamento est occultatio novi, et in novo Testamento est manifestatio veteris. Secundum illam occultationem carnaliter intelligentes carnales, et tunc et nunc poenali timore subiugati sunt: secundum hanc autem manifestationem spiritales. et tunc, quibus pii pulsantibus etiam occulta patuerunt: et nunc, qui non superbe quaerunt, nec etiam aperta claudunt, spiritaliter intelligentes, donata gratia liberati sunt. Lex vetus Moysis


2201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 856 | Paragraph | SubSect | Section]

divinarum volumina literarum. Quapropter in veteri Testamento est occultatio novi, et in novo Testamento est manifestatio veteris. Secundum illam occultationem carnaliter intelligentes carnales, et tunc et nunc poenali timore subiugati sunt: secundum hanc autem manifestationem spiritales. et tunc, quibus pii pulsantibus etiam occulta patuerunt: et nunc, qui non superbe quaerunt, nec etiam aperta claudunt, spiritaliter intelligentes, donata gratia liberati sunt. Lex vetus Moysis nomine frequenter appellatur in Sacris literis. Didymus de Spiritu S. interprete Hieronymo.


2202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 857 | Paragraph | SubSect | Section]

socrum suam, et inimici hominis domestici eius. Hic locus prope iisdem verbis in Michaea propheta scribitur. Quae verba utrum assumpta sint de propheta, an propria autoritate praecepta, explorare utile est. In narratione rerum gestarum res ipsae prius intelligendae sunt, ut narrantur: tunc demum si quid aliud significant, oportet perscrutari. August. 8. de Genes. ad literam, cap. 7.

EXPLICATIO. Quatuor illa flumina, in quae flumen illud quod egrediebatur de paradiso, divisum est: cum et eorum nomina Scriptura sacra commemoret,


2203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 860 | Paragraph | SubSect | Section]

Apostolorum, Stephanus Iesum, qui a dextris virtutis Dei sedet, stantem se vidisse manifestat. Stare quippe adiuvantis est, et recte stare cernitur, qui in bello certaminis opitulatur. Aliquando a qualitate aeris res subsequens demonstratur, sicut Evangelista, cum praedicante Domino, nullos tunc ex Iudaeis credituros diceret, praemisit dicens: Hyems autem erat. Scriptum namque est: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Idcirco hyemis curavit tempus exprimere, ut inesse auditorum cordibus malitiae frigus indicaret. Hinc est, quod negaturo Petro praemittitur: Quia


2204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 863 | Paragraph | SubSect | Section]

erat hic mundus abundaturus, ut seculi finem praecedentia sentiremus. Unde et Apostolus dicit, Quaecunque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur, scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum. Quid autem opus erat, ut ipse Dominus Iesus non solum diceret, Tunc isti fulgebunt sicut sol in regno patris sui, quod post seculi finem futurum est: verum etiam exclamaret, Vae mundo a scandalis, nisi ut nobis non blandiremur venire nos posse ad sedes felicitatis aeternae, si temporalibus malis exercitati, non defecerimus. Mala nobis praenunciat Christus, ut


2205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 867 | Paragraph | SubSect | Section]

et plerunque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos, decipiant. Proposuit enim quidam, dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. At ille consensit. Verum enim erat ex parte, vel eo ipso, quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tunc iste addidit: Ego autem homo sum. Hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: Tu igitur non es homo. Quod genus captiosarum conclusionum, Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, ubi dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est. Quanquam etiam sermo non captiosus, sed


2206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 870 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus, et accedentes ad eum solicite discipuli, de captivitate Hierusalem, deque ipsius sciscitarentur adventu: et certe nostis, quam grandi hoc tempus medio dividatur, cum de urbis subversione dixisset, sermonemque de his disputans terminasset, iamque ad dicendum de mundi fine transiret: Tunc, inquit, haec vel illa erunt. Dicendo autem Tunc, non utique tempora quae plurima erant a se discreta, coniunxit: sed illud tantummodo quo eventura erant, tempus notavit, dicens: In diebus illis. Non enim quasi continuo haec secutura monstraret, His posuit: sed Illis, inquit, diebus, in quibus


2207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 870 | Paragraph | SubSect | Section]

de captivitate Hierusalem, deque ipsius sciscitarentur adventu: et certe nostis, quam grandi hoc tempus medio dividatur, cum de urbis subversione dixisset, sermonemque de his disputans terminasset, iamque ad dicendum de mundi fine transiret: Tunc, inquit, haec vel illa erunt. Dicendo autem Tunc, non utique tempora quae plurima erant a se discreta, coniunxit: sed illud tantummodo quo eventura erant, tempus notavit, dicens: In diebus illis. Non enim quasi continuo haec secutura monstraret, His posuit: sed Illis, inquit, diebus, in quibus certe ista contingerent. Vide


2208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 874 | Paragraph | SubSect | Section]

de secundo intelligendum est, quod dicitur: Ego sum, Ego sum et donec senescatis, ego sum. Nunquid postquam senuerint, Deus esse desistet? Et salvator in Evangelio: Ecce ego, inquit, vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Ergo post consummationem seculi a discipulis suis Dominus abscedet: et tunc quando duodecim soliis iudicaturi sunt duodecim tribus Israel, Domini consortio fraudabuntur. Paulus quoque Apostolus Corinthiis scribens, Primitiae, ait, Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum eius crediderint: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et patri, cum destruxerit


2209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 875 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc, quod ait, Donec ponat omnes inimicos sub pedibus? Nunquid tam diu regnaturus est Dominus, donec incipiant inimici esse sub pedibus eius: et postquam illi sub pedibus fuerint, regnare desistet? Cum utique tunc magis regnare incipiat, cum inimici coeperint esse sub pedibus. Mos est sacrarum Literarum, ut primogenitum non vocent eum quem fratres sequuntur: sed eum, qui primo natus sit. Hieron. adversus Helvidium, et in cap. 1. Matth.

EXPLICATIO.


2210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 880 | Paragraph | SubSect | Section]

et loquar, et audiat terra verbum oris mei, et contestabor vobis caelum et terra, si ingressi promissionis terram, dum Deum tuum reliqueritis, in omnes dispergendi estis gentes. Venit Esaias, atque comminatio ipsa in opus offerri debuerat, non poterat vocare Moysen iam defunctum, atque eos qui tunc audiverant, mortuique fuerant. Elementa igitur, quibus Moyses contestatus est, vocat: Ecce eiecti estis a promissione, o Iudaei: ecce deseruistis Deum: quomodo te vocabo Moyses? interiisti enim, mortuusque es. Quomodo et Aaron vocabo? et ille morti est deditus. Non adest, unde hominem voces.


2211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 884 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ait: et convenerit universa Ecclesia in unum, et linguis loquantur omnes, intrent aut idiotae: nonne dicent, quia insanitis? si autem omnes prophetent, intrent autem infideles, aut idiotae, convincitur ab omnibus, interrogatur ab omnibus, occulta etiam cordis eius manifesta erunt: et tunc cadens in faciem, adorabit Deum, annuncians quod manifeste Deus in vobis est. Ecce Apostolus prophetiae vim in occultorum manifestatione signavit. sed et sequentia in eadem epistola, et caeteris multa sunt


2212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 887 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

demonstretur. Et ideo voluntate, quia nihil operari compellitur, sed essentialiter vult, et voluntate subsistit. Ad creationem specialiter pertinentia: ut cum dicitur Factor, Artifex, Creator, et similia: quamui dicatur et facere pro disponere, ut est: Fecit salutem in medio terrae sed tunc secundum speciem providentiae dicitur. Ad providentiam specialiter pertinent: ut cum dicitur Adiutor, Praescius, Omnipotens, et similia. Ad praeparationem futurorum pertinentia: ut cum dicitur Via, et Spes, et Refugium, et similia. Ad eventum praeparatorum


2213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 890 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est: quod aliquorum transgressio praeceptorum poena punitur: ut est, oculum pro oculo, dentem pro dente. Aliquorum poena non habetur: ut panem sacerdotalem comedere, ab eo qui sacerdos non erat. Aliorum vero etiam laudabilis transgressio est: ut est, Si reddidi retribuentibus mihi mala. Lex enim tunc iubebat malis mala restitui, invenitur ergo contemptus legis esse laudabilis. Octava differentia est: quod aliqua praecepta ad fidem pertinent, aliqua ad mores: quorum subdivisio admodum prolixa cognoscitur. De angelica gubernatione. Cap.


2214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 894 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Exportae inferi non praevalebunt adversus eam. et rursus: Regnum caelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. 11 Aut contemplatio regni caelestis et secundi adventus, qua et in hac vita sanctorum animae perfruuntur: ut est, Veniet enim filius hominis in gloria patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua. Dico autem vobis, quia sunt aliqui de his stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo. 12 Aut retributio bonorum seu malorum: ut cum dicitur, Et ibunt isti in poenam aeternam: iusti vero in vitam aeternam. 13 Aut


2215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 895 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tempore effecta sunt, quae praedicebantur: 2 aut nunc sub gratia fiunt: 3 aut seculorum tempore complenda sunt. Quae causa fuerit praesentis seculi faciendi. Caput XXXV. Quia decuit, ut rationales creaturae prius discerent, ut exercitarentur in dubiis, ac tunc aeternis postea fruerentur, et merito data viderentur probatis, et gratiora fierent reminiscentibus transacta certamina: et plus glorificarent donatorem, qui pios in hoc seculo iuvat: et ut vincerent, et victoribus aterna praemia concederet. De doctrina rationalium


2216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 895 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quorum primum est, ipsius Scripturae veritas: deinde ordo rerum, consonantia praeceptorum, modus locutionis sine ambitu, puritasque verborum: additur conscribentium et praedicantium qualitas, quod divina homines, ex celsa viles, infacundi subtilia, non nisi divino repleti spiritu tradidissent: tunc praedicationis virtus, quam dum (licet a paucis despectis) praedicaretur, obtinuit. Accedunt his testificatio contrariorum: ut Sibyllarum vel Philosophorum, expulsio adversariorum, utilitas consequentium, exitus eorum quae per acceptationes et figuras, praedictiones, quae praedicta sunt ad


2217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 895 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad hasce patrum intelligendae Scripturae regulas merito et illa Thomae adiicietur, qua Iacobum cum Paulo conciliat, docens apud Iacobum tribuentem iustificationem operibus, significare verbum iustificari idem quod iustitiam iam fide partam operibus bonis declarare: quia saepe tunc demum res existere dicuntur, cum agnoscuntur. Inquit igitur ille primum super Gal. 3. hoc modo: Et ideo dicendum est, quod nemo iustificatur in lege, id est per legem. Nam per eam cognitio quidem


2218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 906 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominum, et exultavit spiritus meus: pro, exultat, Psal, 14. Dixit insipiens in corde suo, non est: id est, sic dicit et sensit, dicere ac sentire solet. Luc. 1, Benedictus Deus, quod visitaverit et redemerit populum suum: id est, visitet et redimat: nunc loquitur enim de re, quae tunc primum inchoabatur et agi incipiebat, nequaquam vero iam peracta erat. Haec vero temporis permutatio facile ex contextu animadverti potest. Sic 1. Cor. 5, Scripsi vobis: ponitur bis, quod aliqui non male in praesenti exponunt. Hac Enallage praeteriti pro praesenti etiam Graeci interdum uti


2219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 908 | Paragraph | SubSect | Section]

ecce populus egrediebatur, Iud. 9. pro, Et videns populum egredientem. Et audivit Ruben, et eripuit eum, Gen. 37. pro, Et audiens Ruben eripuit eum. Et multiplicati sunt dies, et mortua est, Gen. 38. pro, Multiplicatis autem diebus mortua est. 48 Aliquando copula vertitur in Ut. Tunc praecipiet sacerdos, et tollet ei (qui mundatur duos passeres) etc. Levit. 14. pro, ut tollat. Verbum imperativum pro adverbio hortantis. Da quaeso ingrediar, Gen. 38, pro, Age quaeso ingrediar. Nunc ergo veni, et mittam te, Exod. 3. pro, Nunc ergo age, et mittam.


2220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 908 | Paragraph | SubSect | Section]

et qui descendit super montem Sion. 52 Verbum subauditum, Transi Iardem ad terram, etc. Ios. 1. pro, ut pergas ad terram, etc. Postulaverunt a nobis verba cantici, Psal. 137. pro, ut cantaremus verba cantici, id est cantica. Matth. 4: Tunc assumit eum Sathan in civitatem sanctam, id est, assumit et transfert. Aliqui ponunt hanc regulam: Quod posito uno verbo, alterum proximae actionis ultro subintelligatur. Luc. 3: Dicebat turbis exeuntibus ut baptizarentur ab ipso, i. exeuntibus a suis civitatibus, et venientibus ad ipsum.


2221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 911 | Paragraph | SubSect | Section]

nihilominus honoraverint. Adverbium ergo Non, determinare debet aut negare verbum Honorare, et non adverbium similitudinis Ut, aut Sicut. sic Iohan. 6, Non Moyses vobis dedit panem de caelo: pro, Moyses non dedit panem de caelo. Lis enim ibi est, non quis Manna dederit, Moyses aut Deus? sed quod tunc datum fuerit, an verus caelestis panis, aut alius corporalis tantum. Negatio ergo Non determinat non personam dantem, aut Moysen, sed rem datam: nempe dicit, Manna non fuisse vere caelestem panem, quia iam demum adsit talis panis a patre datus: nempe Christus Iesus, ut etiam ex sequentibus


2222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 911 | Paragraph | SubSect | Section]

Tantum. Isa. 28, Erit tantum pavor intelligere auditum: pro, erit pavor tantum intelligere auditum. 12 Εὡς Donec, non suo loco positum est. 2 Thes. 2, Mysterium enim iniquitatis iam agitur, tantum qui obstat nunc, donec de medio tollatur, et tunc patefiet iniquus ille. Debebat enim Donec praeponiante ὁ κατέχων, qui obstat. hoc modo: Mysterium iniquitatis iam agitur tantum: scilicet id in mora est, donec is qui obstat, e medio tollatur. Sensus enim est, tantum id temporis aut morae restare,


2223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 920 | Paragraph | SubSect | Section]

Gentes cum Disrumpamus, et Rex cum Praedicabo, coniungenda sunt: aut complenda concisa oratio: Fremuerunt gentes dicentes, Nos disrumpamus. et: Qui rex ego sum, et praedicabo. 4 Cum Hebraei verbum sine subiecto ponunt, tum generaliter ad quoslibet extendunt rem eam, de qua agitur, et tunc commode verba activa in passiva resolvi possunt. Rom. 7, Ego venditus sum sub peccatum. 5 Hebraei igitur plurimum non variata sententia mutant personas, numeros, tempora, et modos. Levit. 25, Et cum vendideris venditionem proximo tuo, aut emeris a populari tuo. Gal. 4, Misit


2224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 922 | Paragraph | SubSect | Section]

duo ut unum, et contra. 20 Duo aut plura diversae constructionis verba coniungere solet. 2 Ioan. Qui transgreditur nec manet in doctrina Christi. Prius requireret post se accusativum, posterius non item. 21 Verbum activum non raro sine sequenti casu ponitur. Matth. 2, Tunc Herodes mittens, interfecit omnes pueros: omittitur casus indicans missos: quos tamen facile est intelligere fuisse satellites aut carnifices. Sic Psal. 57, Mittet e caelo, et liberabit me, scilicet angelos, aut auxilium mittet. 22 Variae in omnibus linguis figurae


2225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 926 | Paragraph | SubSect | Section]

Christus est scandalum, est stulticia, et quod stultum est Dei, scilicet, ut ab hominibus habetur ac vocatur. Ioan. 7, Vos nostis quis sim, et unde sim: scilicet, ut vos falso opinamini et iactatis. Si caeci essetis, peccatum non haberetis: id est, Vos nostra opinione minime caeci estis, sed tunc liberum arbitrium habetis, tum estis docti in sacris, ideo securi peribitis. Iohann. 9. Non veni propter iustos, id est, qui se esse iustos somniant. Sic secundum alienam opinionem aut dubitationem quaerit Baptista per Apostolos ex Iesu, An ipse esset verus Meschias, aut alius sit


2226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 929 | Paragraph | SubSect | Section]

quia ipse est omnium horum autor, ipse seminator casti consilii, a quo et sancta sunt desideria. Huc referri posset Regula, quod inversae locutiones interdum idem valeant. de qua re dixi in constructione Nominis. Non raro duplicantur et triplicantur huic linguae tropi: ut Isa. 11, Tunc concident vomeres in falces, et gladios in lanceas. Ubi primum abolitio instrumentorum bellicorum per Metonymiam pacem politicam promittit: deinde illa pax politica per Metaphoram proprie spiritualem pollicetur. Colles fluent lacte, et montes vino: Hyperbole ac Synecdoche est, et per


2227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 932 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 9. Pone eis doctorem, ut sciant gentes, quod homines sunt. In voce Homines magna vis est. omnem enim miseriam dixeris, cum hominem dixeris. Sic Gen. 1, In principio creavit Deus caelum et terram, ubi singulae voces maximam vim obtinent. Nam et Principium indicat nihil adhuc tunc rerum fuisse: et Creare, significat, ex nihilo res summa omnipotentia producere: et denique tum Deus, tum Caelum ac Terra significantissima vocabula sunt. Alias ratione compositionis et sententiae necesse est vocabula in maiore quadam emphasi accipere: ut, Hodie genuite. Psal.


2228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 933 | Paragraph | SubSect | Section]

illo, significat aliquando non certum aliquod tempus, cuius paulo ante mentio facta sit: sed etiam incertum, quod longe postea secutum est. Sic Chrysostomus Homilia 10. super Matthaeum, partem prophetiae Christi de extrema die, ab ea quae est de ruina Ierosolymae separare conatur: quasi ibi Tunc non respiciat ad praecedens tempus. Sic sane 1. Samuel. 3, Factum est in die illa: accipitur simpliciter pro quadam die. Sic ibidem primo capite, Et fuit dies: significat quandam forte solennem diem, sed non circumscriptam, aut alligatam ad praecedentia.


2229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 937 | Paragraph | SubSect | Section]

omni populo eius. Et 138, Quoniam magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum: pro, super omne eloquium tuum, nomen tuum. Hamos 5, Et luctum ad scientes lamentum: pro, et scientes lamentum ad luctum. Ieche. 39, Dabo Ghogh locum sepulchri ibi: pro, ibi locum sepulchri. Iob 37, Num nosti tunc, quod nasciturus esses? pro num nosti, quod tunc nasciturus esses? 2. Reg. 9, Et posuit in stibio oculos suos: pro, stibium in oculis suis. Iud. 1, Et civitatem miserunt in ignem: pro, Ignem miserunt in civitatem. Exod. 3, Rubus ardebat in igne: pro, Ignis ardebat in rubo. Levit. 5,


2230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 937 | Paragraph | SubSect | Section]

super omne nomen tuum eloquium tuum: pro, super omne eloquium tuum, nomen tuum. Hamos 5, Et luctum ad scientes lamentum: pro, et scientes lamentum ad luctum. Ieche. 39, Dabo Ghogh locum sepulchri ibi: pro, ibi locum sepulchri. Iob 37, Num nosti tunc, quod nasciturus esses? pro num nosti, quod tunc nasciturus esses? 2. Reg. 9, Et posuit in stibio oculos suos: pro, stibium in oculis suis. Iud. 1, Et civitatem miserunt in ignem: pro, Ignem miserunt in civitatem. Exod. 3, Rubus ardebat in igne: pro, Ignis ardebat in rubo. Levit. 5, Homo cum obtulerit ex nobis oblationem: pro, homo


2231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 946 | Paragraph | SubSect | Section]

invocaverant et concionati fuerant. Sic lex per Mosen data esse dicitur, cum multa legalia iam antea fuerint, ut totus Decalogus et multa ceremonialia, Sabbatum, circumcisio, varia genera sacrificiorum, Lex mundorum et immundorum animalium, etc. Sic David 2 Samuel. 19 dicit, se tunc primum regem factum, cum ab exilio revocatur. Sic Saepe nominatur regnum filii, licet rexerit vivo patre, ut tempore Oziae. Tales tamen postea demum dicuntur in coepisse regnare. Quare illi anni duplicati, regis alias patri, alias filio tribuuntur, prout alteruter magis celebris in regimine


2232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 946 | Paragraph | SubSect | Section]

visus est, aut etiam diverso respectu. Quod huius monitionis imperitis in computationibus annorum et lectione Sacrae historiae non infrequenter multa dubia parit. Tali Hebraismo Iohan, 11. dicuntur Iudaei ab ea die iniisse consilium de interficiendo Iesu, cum id etiam antea decrevissent, sed tunc magis ac vehementius, quam unquam antea, coeperunt incumbere in eius exitium. Contra etiam pars parva aut obscurum initium haud raro pro nihilo habetur: ut quod Mar. 5 dicitur, neminem potuisse ligare catenis illum obsessum: cum quidem eum saepe catenis vinxerint: sed illa


2233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 951 | Paragraph | SubSect | Section]

ac annos. Rom. 8, Solicita expectatio creaturae expectat revelationem filiorum Dei: pro, ipsa creatura solicite sperat ac expectat. 2 Pet. [3,] Evangelium praedicatum est mortuis, id est hominibus vivis, quibus postea mors accidit. Iudicabit vivos et mortuos: id est, qui fuerant mortui, sed tunc resuscitati astabunt. Tribuitur igitur id accidenti, quod est substantiae. Sic et Matth. 8, Confestimque fuit mundata lepra eius: id est, ipse fuit mundatus a lepra, quomodo et sanguines aut peccata mundari dicuntur, de quo in praecedentibus dictum est. Matthaei 12, Beati oculi et aures


2234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 955 | Paragraph | SubSect | Section]

ne patiare; ne quasi quoddam ius concedas aliis te contemnendi, vel etiam ne des occasionem te contemnendi. Cur non potius iniuria afficimini, 1. Cor. 6. id est, non permittitis vos ignominia affici. Ibidem: Sub nullius potestatem redigar: id est, patiar me redigi. Sic ferme Virgilius: Nemo mihi tunc suaserit navigare: id est, non patiar mihi tunc persuaderi. Sic illa quoque recte exponi possunt, Ne inducas nos in tentationem, Deus induravit cor Pharaonis, Cur fecisti nos aberrare a mandatis tuis: id est, cur permisisti. Sic Ezech. 20, Ego pollui eos in muneribus suis, cum traducerent


2235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 955 | Paragraph | SubSect | Section]

te contemnendi, vel etiam ne des occasionem te contemnendi. Cur non potius iniuria afficimini, 1. Cor. 6. id est, non permittitis vos ignominia affici. Ibidem: Sub nullius potestatem redigar: id est, patiar me redigi. Sic ferme Virgilius: Nemo mihi tunc suaserit navigare: id est, non patiar mihi tunc persuaderi. Sic illa quoque recte exponi possunt, Ne inducas nos in tentationem, Deus induravit cor Pharaonis, Cur fecisti nos aberrare a mandatis tuis: id est, cur permisisti. Sic Ezech. 20, Ego pollui eos in muneribus suis, cum traducerent liberos per ignem. Ne blasphemetur bonum vestrum,


2236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 966 | Paragraph | SubSect | Section]

loquitur de modo aut forma precationis, sed de mandato facti. 25 Sicut, aliquando qualitatis convenientiam aliquam, aliquando quantitatis notat, aliquando etiam identitatem, nonnunquam simpliciter ipsam rem aut substantiam. Quando enim derebus dicitur diversis ac natura differentibus, tunc aliqua tantum qualemcunque convenientiam notat, non aequalitatem. Sed quando de iis dicitur, quae eiusdem naturae sunt, tunc extremam similitudinem, aequalitatem, aut potius identitatem describunt. Sic Cyrillus exponit illud Ioan. 5, Pater omne iudicium dedit filio, ut omnes honorent filium,


2237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 966 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquando quantitatis notat, aliquando etiam identitatem, nonnunquam simpliciter ipsam rem aut substantiam. Quando enim derebus dicitur diversis ac natura differentibus, tunc aliqua tantum qualemcunque convenientiam notat, non aequalitatem. Sed quando de iis dicitur, quae eiusdem naturae sunt, tunc extremam similitudinem, aequalitatem, aut potius identitatem describunt. Sic Cyrillus exponit illud Ioan. 5, Pater omne iudicium dedit filio, ut omnes honorent filium, sicut honorant patrem. Ubi honoris aut cultus filio debiti aequalitas cum patris gloria indicatur. 26 Cum,


2238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 975 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

via, et caesore lignorum respondente de reperto nido. Monet de hac Regula Catharinus (ne sancto illi Patri suam laudem invidisse videamur) cum docet Christum ad quaestionem Pharisaeorum respondentem, Matth. 19, plenum divortium cum iure novi coniugii pronunciasse: quia de pleno divortio, quale tunc ei genti fuit usitatum, sit ab illis consultus. Aliquando tamen videtur responsio, quo ad externam speciem, non plane respondere interrogationi. Tale est illud praecedens, Quare tui Apostoli illotis manibus comedunt? Quia recte Isaias de vobis hypocritis pronunciavit, Populus hic


2239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 980 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

una parte aliqua, seu multitudine eiusdem generis vel moris, vel qualitatis. Huiusmodi locutiones sunt: Quia de caelo venit, quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium eius nemo accipit. Deinde sequitur: Quia aut accipit testimonium eius, signavit quod verax est. Apud Hieremiam legimus: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam, volentes eum occidere. Deinde sequitur: Omnis autem populus non permisit. Apud prophetam in Psalmo legimus: Non est intelligens quisquam, non est requirens Deum: omnes inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et tandem in eodem


2240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 984 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

libros de rebus gestis Christi, pro, ingens librorum moles esset. Terra Canaan fluit lacte et melle. Sic terra, cuius lapides sunt ferrum. Nec tantum hyperbolica, sed et alia dicta locutionesque non raro restringendae et tenuiori quadam notione quam sonent accipienda sunt. Gen. 4, Tunc coeptum est invocari in nomine Domini, pro, tunc cultus Dei instauratus est, et magis quam antea florere coepit: quando quidem antea ob parricidium Cain valde imminutus et obscuratus fuerat. Est et aliud quoddam genus nimium aut parum dicendi, quod licet sit moderatius Hyperbole,


2241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 984 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

moles esset. Terra Canaan fluit lacte et melle. Sic terra, cuius lapides sunt ferrum. Nec tantum hyperbolica, sed et alia dicta locutionesque non raro restringendae et tenuiori quadam notione quam sonent accipienda sunt. Gen. 4, Tunc coeptum est invocari in nomine Domini, pro, tunc cultus Dei instauratus est, et magis quam antea florere coepit: quando quidem antea ob parricidium Cain valde imminutus et obscuratus fuerat. Est et aliud quoddam genus nimium aut parum dicendi, quod licet sit moderatius Hyperbole, tamen ei recte subiungi potest. De quo haec


2242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 988 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hic mortuus, totius substantiae hominis totalem abolitionem notat. nam si homines plane aboliti essent, Deo non indigerent, nec Deus eorum curam ageret. Act. 5, Praedicate omnia verba vitae huius. Pronomen (Huius) demonstrat eam vitam aut felicitatem, circa quam functio Petri et sermo Angeli tunc versabatur, non illam, quam communiter dicimus hanc vitam aut praesentem vitam. Angelus monstrat eo pronomine vitam et salutem sibi et Petro praesentem: id est, de qua ipsi tunc loquebantur, non praesente omnibus aliis hominibus, quod qui non animadvertunt, haerent dubii. Ne


2243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 988 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

omnia verba vitae huius. Pronomen (Huius) demonstrat eam vitam aut felicitatem, circa quam functio Petri et sermo Angeli tunc versabatur, non illam, quam communiter dicimus hanc vitam aut praesentem vitam. Angelus monstrat eo pronomine vitam et salutem sibi et Petro praesentem: id est, de qua ipsi tunc loquebantur, non praesente omnibus aliis hominibus, quod qui non animadvertunt, haerent dubii. Ne responderis stulto, secundum stulticiam eius, ne forte et tu similis illi fias. Contra, Responde stulto secundum stulticiam eius, ne videatur sibi sapiens. Haec duo praecepta videntur


2244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 991 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut in constructione Verbi prolixius ostendi: seu singulae voces unius membri, quasi integram sententiam continent. Psal. 5. Tanquam scuto, bona voluntate aut favore tuo coronabis eum: id est, tu favebis ei, ideo veluti scuto proteges aut munies eum: unde sequitur, ut ille tunc incolumis maneat, tum etiam glorificetur, veluti elegantissima corona ornatus. Hic favor, scutum et corona, tanquam re diversissimae duriter cohaerent, et singulae istae voces singulas sententias continent. Sic Psal. 10, Oculi eius contra pauperem absconditi sunt: id est, ipse


2245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 992 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alienisve, aliqua dicant secundum sua tempora, res aut loca, perinde facientes, ac si veteres historias pingendo, novas species praesentemque vestitum et arma pictor illis personis tribuat. Sic Petrus dicit, Evangelium esse praedicatum mortuis: id est, qui eius tempore iam erant mortui, non tunc, cum primum Evangelium eis est per prophetas praedicatum. Sic dicit idem Petrus, Christum praedicasse spiritibus in carcere olim incredulis: id est, qui eius tempore erant in carcere. Cave ergo, ne putes omnia dici respectu illius temporis ac loci, de quo proprie narratio aut sermo


2246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 994 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

penuria. Vae praegnantibus et lactantibus: id est, erit tristis et periculosa calamitas, quam tales non bene evadere poterunt. Aliquando in prophetiis non habetur ratio temporis eventuum. In Isaia praedicitur destructio Babylonis, antequam captivitas Babyl. praedicatur: quod forte tunc multos contra Ieremiae praedictiones ac minas armavit, qui putaverunt cito secuturam Babylonis eversionem. Adhortationes, praecepta ac consolationes saepe prophetizant. Adhortatio ad luctum, praedicit calamitates: adhortatio ad laeticiam, res laetas. Mich. 1, Decalva teipsam, et


2247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 996 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Nihil sub caelo novum, legitur Rab. Berachiam dixisse: Redemptor ultimo revelabitur, et revertetur, qui occultatus fuit. In expositione vero Psal. 112, dum converteret Deus captivitatem Sionis, inter caetera legimus: Quando vero revertetur Meschias, et seipsum ostendet Israelitis, tunc replebitur risu os eorum, ac gaudebunt et verificabunt primum adventum, ratione huius secundae ostensionis, et dicent: Magnificavit Dominus facere pro nobis. Hucusque traditio. De paupertate Messiae ita scribit Rab. Mosceh Hadarscan in expositione Genes. super illud 49, Ligans ad


2248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 996 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

super eum veniet in Ierusalem, ut seipsum ducat in paupertate, sicut scriptum est Zachar. 9, Pauper equitans super asinum: Se quitur: Et ad palmam fili mi asinam suam: Quando veniet Messias ad congregandum Israelem. Sicut scriptum est Zach. 10, Sibilabo eis, et congregabo eos, quia redemi eos, tunc equitabit super filium asinae suae, sicut dicit Zachar. 9, Et super pullum filium asinarum. Hactenus traditio. Constat ergo duos esse Messiae adventus, non tamen duos, sed unum tantum Messiam Prophetas praedixisse venturum, cuius primum adventum maxima cum humilitate equitantis


2249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 998 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nomen a commiscendis seu confundendis rerum discriminibus deducitur, alludere videntur. Ac omnino pleraque practica magis secundum iudicium vulgi ac maioris hominum partis aguntur et tractantur, quam secundum exactam rei veritatem. Talis est illa Thomae regula super Iacobum, quod res tunc fieri dicuntur, cum agnoscuntur: secundum quam ille exponit Iacobi dictum: Ex operibus iustificari hominem: id est, agnosci iustum esse, non autem revera fieri. Habet eandem regulam etiam M. Sententiar. lib. 3. dist. 18. Unde apparet vetustiorem esse: Posset huius generis latior


2250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 999 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

propheta loquitur, qualem sacerdotes animo conceperant. Id est, negat se esse ipsummet Eliam, aut individuum illud, quod putabant Iudaei reversurum: non autem (sicut dixi) negat se esse metaphoricum Heliam: id est, qui spiritu ac virtute Heliae venerit. Sic negat, se esse talem prophetam, qualem tunc ipsi animo conceperant: id est, qui Messiam, post longum tempus venturum praediceret, ut alii antea sunt soliti: et de tali propheta etiam Dominus dicit, Lex et Prophetae usque ad Ioannem, excludens Baptistam ex ordine prophetarum, illosque usque ad Baptistam durasse affirmans. Sic dicit


2251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1013 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Et fecit illabi Dominus Deus soporem in Adam, et obdormivit, tulitque unum ex costis illius, et clausit carnem pro ea, et aedificavit Dominus Deus costam, quam acceperat de homine, in mulierem, et adduxit eam ad hominem illum, et ait homo ille: Hac vice os de ossibus meis, et caro de carne mea: tunc vocabitur virago, eo quod de viro sumpta sit ipsa, etc. Deut. 26. α Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis. β


2252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1020 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

numerosam faciunt: ut Psalm. 2, Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Sed in Hebraeo repetitum in duobus hemistichiis similiter desinens facit orationem gratiorem. Sequuntur similia exempla eodem Psalmo statim: Sedens in caelis ridebit, Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Isaiae 59, a principio aliquot, et alibi in Scriptura multae tales repetitiones leguntur. Alias vero expoliendae, magisque inculcandae sententiae gratia, in quo genere alias eadem sermonis forma, sed tamen mutatis


2253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1022 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

restabant, adiungerentur. Item paulo post, repetit Apostolus eadem de causa exhibitionem iustitiae. Sed de hoc loco alias ex professo contra Osiandrum dixi. Psal. 124, Nisi Dominus adfuisset nobis, dicat nunc Israel: Nisi Dominus adfuisset nobis, cum exurgeret contra nos homo, tunc vivos nos devorassent. 2 Cor. 12, Novi hominem in Christo ante annos 14, sive in corpore, non novi, sive extra corpus, non novi, Deus novit, raptum istum talem in tertium caelum. et, scio istum talem hominem, sive in corpore, sive extra corpus, non novi, Deus novit, quod raptus sit in


2254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1029 | Paragraph | SubSect | Section]

et Geth Palaestinorum. Deinde verba quae his adiunguntur locis, decentissime variantur: Opulenti estis, confidite, transite, ite, descendite. Consequenter denunciat futura sub iniquo rege propinquare captivitas, eum adiungitur, Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis. Tunc subiiciuntur merita luxuriae: Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti. Ista sex membra tres bimembres circumitus reddiderunt. Non enim ait: Qui separati estis in diem malum, qui appropinquatis


2255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1030 | Paragraph | SubSect | Section]

ibidem: Et tamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed submisse, cum aliquid docetur: temperate, cum aliquid vituperatur sive laudatur. Cum vero aliquid agendum est, et ad eos loquimur, qui hoc agere debent, nec tamen volunt: tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna et submisse dicitur, si docetur: et temperate, si praedicatur: et granditer, si aversus inde animus, ut convertatur impellitur. Quid enim Deo ipso maius est? Nunquid ideo non


2256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1034 | Paragraph | SubSect | Section]

draconum, et similium: contra vero in describendis rebus laetis, cum etiam prata, montes et flumina sunt laeta. Sic in Actis sexto poterat dici, fuisse Stephani faciem gloriosam ac magnificam, aut plenam dignitate ac gravitate: sed Scriptura breviter et valde significanter inquit, Tunc intentis in eum oculis viderunt faciem eius, quasi faciem angeli. Sic Paulus Gal. 4, dicit se exceptum esse tanto studio et alacritate a Galatis, ut angelum Dei: et adserens certitudinem doctrinae suae, adhibet excommunicationem angelorum, dicens: Etiamsi angelus de caelo aliud Evangelium


2257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1036 | Paragraph | SubSect | Section]

servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum. Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie, quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absolon viveret, et omnes nos occisi essemus, tunc placeret tibi. Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satis fac servis tuis. Iuro enim tibi per Dominum, quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et peius erit hoc tibi, quam omnia mala, quae venerunt super te ab adolescentia tua usque in praesens.


2258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1038 | Paragraph | SubSect | Section]

promptissime imperata facere Alexandro post duas strages Darii. Sic Christus per effectus magnitudinem calamitatum indicat, dum multipliciter summam necessitatem celeris fugae denotat, dicens: neminem tunc debere ullam moram trahere, ut vel ex agro domum recurrat, vel etiam solum ex tecto in eam descendat aliquid necessarii inde secum accepturus: eoque fore etiam tunc tristem conditionem praegnantium et lactantium, quae minus sunt expeditae ad fugam, sicut et eorum quos necesse erit vel hieme


2259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1038 | Paragraph | SubSect | Section]

Christus per effectus magnitudinem calamitatum indicat, dum multipliciter summam necessitatem celeris fugae denotat, dicens: neminem tunc debere ullam moram trahere, ut vel ex agro domum recurrat, vel etiam solum ex tecto in eam descendat aliquid necessarii inde secum accepturus: eoque fore etiam tunc tristem conditionem praegnantium et lactantium, quae minus sunt expeditae ad fugam, sicut et eorum quos necesse erit vel hieme vel in sabbato inde fugere. Sic Paulus 2 Cor. 1, per suam desperationem tanquam effectum, magnitudinem crucis depingit. Sic saepe prophetae amplificant


2260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1040 | Paragraph | SubSect | Section]

aut plenitudine locutionis dicetur. Sic saepe in Evangelistis locus, tempus, personae et occasiones indicantur. Matth. 5 plena subiectio sub oculos hisce verbis exprimitur: Cum vidisset autem turbam, ascendit in montem: et cum ipse consedisset, adierunt eum discipuli eius: tunc aperiens os suum docebat eos, dicens. Omnia illa faciunt evidentiam, videre turbam, ascendere in montem, sequente nimirum pene tota turba, ut veluti quaesita forma theatri, de superiore loco auditoribus concionaretur: discipuli autem ut familiariores


2261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1043 | Paragraph | SubSect | Section]

de quibus exemplis separatim paulo ante dixi. Similis plenitudo sermonis cum maxima vehementia coniuncti, est etiam initio Isaiae in descriptione degenerationis Iudaeorum: et multo magis ibidem in descriptione tristissimarum poenarum extremaeque vastitatis, qua Iudaei eorumque regio tunc extreme afflicta, et tantum non abolita fuit: maxime autem in mox sequente reiectione omnium cultuum illorum, in quibus sunt commemorationes, inculcationes ac distributiones poenarum ac cultuum, in suas species. Verba eius sunt haec: Audite caeli, et auribus percipe terra, quoniam


2262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

superat, cuius non raro singula verba singulas aut etiam plures sententias complectuntur. Quinetiam non raro singula verba plures sensus aut res continent, ut expendenti initium totius sacri volum inis facile patet: In principio creavit Deus caelum et terram. Vox Principii, indicat tunc et temporis et rerum initium factum esse: antea plane nihil fuisse, praeter ipsum creatorem, qui ad nullum principium, medium aut finem temporis alligatus sit, ut qui fuerit aeternus, cuique sint mille anni ut dies unus. Sic verbum Creavit, significat non tantum fecit, sed et ex nihilo fecit,


2263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1050 | Paragraph | SubSect | Section]

res gestas solet sermone conglutinare: puto autem (ut et hoc obiter annotem) Aristotelem studio ipsum principium historiae Herodoti suo iam recitato loco inservisse, ut ostenderet etiam ipsum titulum cum narratione cohaerere. Nam sic ea incipit, Nisi quod nunc pro Thurii habet Halicarnassei: tunc vero forte exemplaria sic habuerunt, Quia in Thuriis vixit, et mortuus est. Et manuscriptum exemplar vidi, quod pro ἐστὶ ἀπόδειξις, ut nunc est in impressis, habet ἱστορίας ἀπόδειξις:


2264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1055 | Paragraph | SubSect | Section]

scire videri volunt: nec admittunt esse eruditum scriptum, quod non habet multa Graeca, multa poetarum dicta, multasque ac raras historias insertas. Tales ostentatores eruditionis, et superfluo quodam sermonis ornatu sese pavonum, aut potius meretricum instar iactantes et ostentantes, tunc mirabantur et magni faciebant Graeculi, ac praesertim Corinthii. eoque simplex, sincerum ac sanum, omnique ostentatione carens dicendi genus D. Pauli, ut rude ac indoctum contemnebant: quod sane facile videri potest indoctum iis, qui nec rerum bonitate curant, nec id diligentissime considerant


2265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1055 | Paragraph | SubSect | Section]

Videmus etiam inter profanos multo magis floridam, aut etiam putide sese ostentantem loquacitatem, decere aliquem Rhetorculum aut sophistam, aut scholasticum, quam gravem aliquem senatorem, magistratum aut regem. Aristoteles videri posset aliquibus ineptis Mydis et prurientibus auribus (cuiusmodi tunc Graeculorum erant) mutus aut infans, collatus ad Isocratem, aut etiam Platonem. Verisimile quoque est, vel potius verissimum, illam excellentem eloquentiam, quae passim in Epistolis Pauli elucescit, non tam ipsius fuisse quam Spiritus S. per os eius loquentis: sicut Christus


2266. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1055 | Paragraph | SubSect | Section]

cupidis convenientem facundiam, qua res veras ac bonas perspicue et neruose explicuit: qualis est nativa forma, ornatusque honestarum et modestarum virginum ac matronarum, non qualis meretricum pigmentis ac fucis faciem picturantium, et calamistris cincinnos suos inurentium ac colorantium: quali tunc superbissimi Sophistae Graeculorum sese iactabant, qui ex musca aut culice elephantum, et contra faciebant: gloriabanturque se de quavis re, a quocunque demum sibi subito proposita plene disserere posse, atque adeo etiam deteriorem causam meliorem, et contra efficere: et denique quidvis


2267. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1056 | Paragraph | SubSect | Section]

in Paulo reperimus, non mox vel inscitia, vel etiam negligentia peccatum esse: sed id ipsam linguam ac genus dicendi interdum postulasse. In aliquorum vocabulorum aut etiam phrasium et constructionum abusu potest videri Paulus accommodasse se ad praesentem sui seculi sermonem, qui iam tunc temporis declinabat: sicut et semper vulgus aliquid vitii in suo sermone habet. Vehementer sane observandum est Prophetas, Christum et Apostolos sua dixisse et scripsisse non solis eruditis, sicut plerunque alii omnes scriptores: sed communi plebeculae, ad cuius captum necessario


2268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1056 | Paragraph | SubSect | Section]

necessario sese accommodare coacti sunt, constat vero, iam tum Graecum sermonem in declinatione fuisse. Quam rem consiliumque illorum, nisi Lector diligenter observaverit, male de eis sentiet, et non raro ab eorum sensu menteque aberrabit. Usi enim sunt interdum vocibus ac phrasibus aliquibus ut tunc commune vulgus, non ut veteres illi eruditiores scriptores florente Graeca lingua. De lapsu Paulino ex alio in aliud, deque eius circulari sermone alibi in hac parte prolixius disservi. Illud quoque ei perusitatum est, ut cum etiam particulare aliquod argumentum


2269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1056 | Paragraph | SubSect | Section]

veteris Testamenti aliquando ex multis locis congerit in unum convenientia dicta uno perpetuo textu, non distinctis citationibus, uti alioqui fieri solet: qualis est ille locus Rom. 3, de peccato originali. Quod ille non imponendi causa fecit, sed quia illa dicta et loca eorum erant in Ecclesia tunc notissima, et alioqui illis nihil valde controversum probat: sed propemodum ut suis verbis sine magna authoritate probationis utitur. Valde accurate solet necessarias sententias circumscribere. nam et affirmative et negative eas circumscribit, seu (ut ita dicam) inclusive et


2270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1058 | Paragraph | SubSect | Section]

non mox evincit, eam Pauli non esse: tametsi non multo luculentior sit, quam Corinthiacae. Fieri etiam potest, ut studio clariore, et quasi splendidiore sermone sit in ea usus, cum eam non ad unicam aliquam Ecclesiam aut hominem scripserit, ut caeteras: sed ad totam gentem Hebraeorum, tunc per orbem terrarum dispersam, vel saltem ad Ecclesias ex eis collectas, quae itidem passim reperiebantur: sicut Petrus vocat eas dispersionem: ut, quo tam varios auditores doceret et moveret, clariori et illustriori sermone eum uti oportuerit. Solent enim scriptores ea luculentius componere,


2271. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1058 | Paragraph | SubSect | Section]

idque eximii, ac potis simum Pauli. Primum enim testatur Eusebius lib. 3. cap. 38, Clementem Romanum ac comitem Pauli aliquot sententias inde in suam ad Corinthios ad verbum transcripsisse, affirmasseque esse Pauli. Quod indicat, eam tempore Apostolorum conscriptam esse, et quidem iam tunc non vulgaris autoritatis fuis se. Cui vero in hoc genere magis credi potuit, quam huic ipsi intimo D. Apostoli discipulo? Secundum testimonium est, quod nullum plane dictum Scripturae novi Testamenti citat, ac nec sententiam quidem aut testimonium ullius Apostoli sui praeceptoris:


2272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1058 | Paragraph | SubSect | Section]

manifeste evincere esse Pauli, quod scribit se fuisse in vinculis, eosque de sua captivitate doluisse, quodque ex Italia scribit. Nemo enim Apostolus perinde in Italia versatus est, nemo ibi, praesertim diu captivus fuit. Diu autem hunc necesse est captivu fuisse, de cuius captivitate Hebraei, qui tunc potissimum in Orientalibus partibus fuerunt, audiverint, doluerint: idque ita, ut etiam ipsi captivo eorum dolor innotuerit. Talem sane longam captivitatem nemo Apost. in Italia sustinuit, nisi Paulus. Septimo, illud item evidenter ostendit, non esse aliquem ignobilem authorem


2273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1063 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudaeos, qui erant in Damasco, cum adhuc signa facere non coepisset? Unde gentiles superabat? Cur autem etiam in Tharsum dirigebatur? Nonne quia erat in verbo fortissimus, propter quod adeo irritabantur, ut victoriam eius non ferentes, de effusione sanguinis illius cogitarent? Et certe, ne tunc quidem inchoaverat monstrare miracula, ne quis dicat mirabilem Paulum tantummodo gloria signorum fuisse, atque convenienter miris signis eius cessisse, non verbis. Ideo ostendi illis eum adhuc temporibus sola disputatione superasse: cum eis vero qui in Antiochia Iudaizare cupiebant, unde


2274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1064 | Paragraph | SubSect | Section]

multus in omni ore versatur? Unde nobis non solum, sed etiam Iudaeis et gentibus maxime celebris est, et qui plus caeteris honoretur, nisi ex virtute et splendore Epistolarum suarum? per quas non solum eos qui tunc crediderunt, sed etiam ab illo tempore usque nunc, et usque ad adventum Christi credituros informat et erudit: nec unquam hoc facere cessabit, donec humanum genus fuerit super terram. Nam sicut murus quidam adamante construitur, ita et in universo orbe Christi Ecclesias eius scripta


2275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1070 | Paragraph | SubSect | Section]

atque aliter gerimus, sicut ille inquit: Ut res sese nobis dant, ita magni parvique sumus. Cum laetis aliquibus affectibus exultamus, cuiusmodi est gaudium, bona spes, amor, superbia, quae habet perpetuum gaudium ex falsa propriae excellentiae opinione fluens (placent enim sibi magnopere superbi) tunc, quia hi affectus vita delectantur, frontem exporrigimus, lavamur, ungimur, splendide induimur, suavissimas dapes quaerimus, convivia instauramus, coronas sumimus, canimus, saltamus, ac in aliis huiusmodi laetis actionibus debacchamur. Contra, cum tristibus affectibus cruciamur,


2276. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1070 | Paragraph | SubSect | Section]

lavamur, ungimur, splendide induimur, suavissimas dapes quaerimus, convivia instauramus, coronas sumimus, canimus, saltamus, ac in aliis huiusmodi laetis actionibus debacchamur. Contra, cum tristibus affectibus cruciamur, cuiusmodi sunt dolor, odium, timor, deiectio animi, quae tunc accidit praecipue, cum nobis ipsis in contritione displicemus: tum, quia hi affectus vitam oderunt ac fugiunt, demittimus caput, intermittimus lotiones, unctiones, sordide induimur, cibos aut omnino vitamus, aut certe parcius et viliores sumimus, Musicen, choreas, aliaque omnia exhilarantia


2277. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1073 | Paragraph | SubSect | Section]

tota poenitentia significabatur, sicut in phrasibus de poenitentia superius dictum est. Quo quidem tempore et verbum Dei diligentius praedicabatur, et frequentiores ad templum conveniebant, ut Ierem. 26, cognosci potest, qui iubet librum suum publice in ieiunio legi. Instaurabant tunc etiam externam disciplinam, inquirebant in blasphemos et propalam flagitiosos, sicut ex 1. Reg. 21 intelligi potest, cum in Nabath inquirunt in ieiunio, eumque lapidibus obruunt, tanquam blasphemum. Saepe etiam edicto magistratuum aut sacerdotum indicebatur eiusmodi ieiunium, praesertim cum


2278. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1073 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis forte aliquis, si ieiunium non parat ad orationem, nec est per se bonum opus, sed signum tantum quoddam et effectus moesti, humiliati ac contriti cordis: cur igitur Christus ieiunat? qui tamen non habet peccata, propter quae doleat, et Apostoli, Acto. 13, de quibus non legitur, quod tunc recenter magnum aliquod facinus admisissent, propter quod dolentes se ieiunio cruciassent. Huic respondebimus, Christum non ieiunasse, (sicut ante dictum est) ut se ad orationem praepararet, cum caro eius spiritui non repugnaverit, nec tali castigatione eguerit. Sed plane propter eandem causam


2279. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1073 | Paragraph | SubSect | Section]

abiectus naturali quadam interiorum cum externis coniunctione ac sympathia, tam tristes gestus et luctuosos foris in corpore exhibet, quibus haud dubie adiungit ardentissimam misericordiae divinae implorationem. Fecit autem hoc Christus potissimum a principio sui ministerii, quod sibi tunc praecipue illud tam grande onus satisfaciendi pro peccatis humani generis imponebatur, et quod iam tunc oportebat eum incipere agere poenitentiam, ac iram Dei portare. Quod autem exiit in desertum, id ideo fecit (sicut scriptum est) ut tentaretur. Solitudo enim tentationibus et orationi est


2280. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1073 | Paragraph | SubSect | Section]

foris in corpore exhibet, quibus haud dubie adiungit ardentissimam misericordiae divinae implorationem. Fecit autem hoc Christus potissimum a principio sui ministerii, quod sibi tunc praecipue illud tam grande onus satisfaciendi pro peccatis humani generis imponebatur, et quod iam tunc oportebat eum incipere agere poenitentiam, ac iram Dei portare. Quod autem exiit in desertum, id ideo fecit (sicut scriptum est) ut tentaretur. Solitudo enim tentationibus et orationi est aptissima. Nec multum diversa est ratio Apostolorum, et omnino omnium aliorum recte ieiunia


2281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

simul et Catachresin significat totam crucem, atque adeo omnes calamitates et labores, quos pii homines in hac vita tolerare coguntur, vicinitate quadam significationis: quia omnia ista sunt luctus quidam. in qua significatione vox haec posita videtur Matth. 9, Cum auferetur ab eis sponsus, tunc ieiunabunt: quasi dicat, tum habebunt quod lugeant, tunc et diabolus et mundus omnes suas machinas ad eos oppugnandos et perdendos adhibebunt. Postremo per Allegoriam significare potest vitae innocentiam. Quod tamen ieiunium, non tam in sacris Literis, quam apud patres invenitur,


2282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

adeo omnes calamitates et labores, quos pii homines in hac vita tolerare coguntur, vicinitate quadam significationis: quia omnia ista sunt luctus quidam. in qua significatione vox haec posita videtur Matth. 9, Cum auferetur ab eis sponsus, tunc ieiunabunt: quasi dicat, tum habebunt quod lugeant, tunc et diabolus et mundus omnes suas machinas ad eos oppugnandos et perdendos adhibebunt. Postremo per Allegoriam significare potest vitae innocentiam. Quod tamen ieiunium, non tam in sacris Literis, quam apud patres invenitur, ut apud Chrysostomum Homilia 9 super Genesin, et apud


2283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1076 | Paragraph | SubSect | Section]

ut veluti compaterentur Christo, qui illis diebus fuit in afflictione. Calixtus Papa, qui circa 220 annum vixit, statuit primo terin anno ieiunandum, quo maior esset proventus frumenti, vini, olei, ut veluti pro singulis his semel ieiunarent. Unde et hoc obiter dicere possumus, eos iam tunc temporis habuisse ieiunium, pro bono ac meritorio opere. Postea mutato consilio statuit quater ieiunandum esse, quod quatuor essent anni partes. Eadem opera mandasset duodecies ieiunari, cum sint duodecim menses, aut quinquagies, propter totidem hebdomadas. Innocentius primus anno


2284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1078 | Paragraph | SubSect | Section]

Quo dicto Deus et Moyses ostendit, se quidem flagitare ab illis obedientiam: sed simul indicrae, eos non habere cor idoneum ad obediendum. 12 Non omnia opera semper in talibus praedicationibus inculcantur, sed alias alia, et quidem maxime communia, nota, aut eo tempore requisita, seu tunc grassantibus vitiis ac sceleribus contraria. Unde liquido innotescit Synecdoche, quod ibi non plene aut proprie vera iustitiae aut salutis ratio describatur: Sic Baptista militibus tantum prohibet rapacitatem, divitibus iniungit liberalitatem, et aliis alia: cum per illud maxime necessarium


2285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1081 | Paragraph | SubSect | Section]

primum a Deo donantur, non sunt nostrae actiones aut oblationes erga Deum: sed pura ac mera Dei dona, et ineffabilia ipsius beneficia erga nos. Sicut nec sors data ministro ad foenerandum, eius bonum opus erga mercatorem dici potest: verum cum haec bona ac dona Dei retinemus, et recte exercemus, tunc demum possunt aliquatenus etiam nostra bona opera nominari. Recte etiam dicitur, Fides non iustificat, quatenus est bonum opus: sed quatenus Christum apprehendit: seu, ut clarius dicamus, non suae essentiae praestantia, sed ingenti thesauro precario acquisito, nempe merito Christi,


2286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1083 | Paragraph | SubSect | Section]

petatur descriptio iustificationis ex Rom. 3. 4 et 5. non ex dicto, Dele eleemosynis peccata tua: aut, Desinite malefacere, et discite benefacere: aut, Discede a malo, et fac bonum, ubi tantum obiter ista attinguntur. 2 Memorabilis est illa aurea regula Thomae super Iacobum: Quod res tunc et per ea fieri dicuntur, cum patefiunt, et per quae patefiunt. Sic igitur dictum Iacobi, Ex operibus iustificamur, exponit: id est, Ex operibus aut per opera cognoscitur, nos iam antea iustificatos esse. Sic idem exponit illud Petri, Facite vocationem vestram certam. 3 Saepe opera


2287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

est effectus condonati debiti, Lucae 7. Non praecedit ergo condonationem debiti, ut fides. Est ergo fides initio sine bonis operibus actu praesentibus. 5 Ex charitate Dei erga nos oritur nostra charitas erga ipsum, non contra, 1. Ioan. 4. Sensus autem charitatis et favoris Dei est tunc demum in corde nostro, cum iam iustificati fide pacem habemus, cumque etiam donati Spiritu S. agnoscimus Deum esse nobis patrem propitium, clamamusque Abba pater. 6 Filius Dei venit, ut peccatores salvos faciat, Deus iustificat impium, et non operantem: Rom. 3, 4, Ergo in


2288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1088 | Paragraph | SubSect | Section]

6 Filius Dei venit, ut peccatores salvos faciat, Deus iustificat impium, et non operantem: Rom. 3, 4, Ergo in iustificatione revera non tantum non cooperantur, sed ne adsunt quidem bona opera. 7 Renovatio sequitur iustificationem, quam praecedit fides. At renovatio omnesque virtutes tunc, cum primum donantur, non sunt nostra bona opera, sed Dei ingentia beneficia, quae nos Deo debitores constituunt, et obligant, sicut et ipsa Spiritus sancti donatio: sed hinc oriuntur demum boni fructus. Ipsae etiam virtutes tum demum sunt fiuntve nostra bona opera, cum eas veluti sortem


2289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1095 | Paragraph | SubSect | Section]

sermone conferret, non malam operam navaret. Iosuas tertio capite scribit, Iordanem exundare toto tempore messis: quod multis aliis fluminibus etiam in Europa accidit, quorum origines ex praealtis montibus veniunt, quorum nives aestate resalvuntur. Tanto ergo maius fuit miraculum, tunc aquas Iordanis repressas fuisse ut populus transiret. Flumina ibi fuêre perparva, seu rivi potius, praeter unum Iordanem, cuius magnitudo celebratur. Quare Isa. cap. 8. dicit, illum populum contemnere aquas Siloam leniter fluentes, nempe regnum et regimen, aulamque


2290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1095 | Paragraph | SubSect | Section]

defectu humiditatis, et abundantia caloris: contra septentrionalia ex defectu caloris, et abundantia humiditatis. Quare septentrionalibus ridiculae videri queant illae amplissimae descriptiones per Metaphoras, Allegorias aut similitudines factae felicissimorum Meschiae temporum: quod tunc passim in desertis erunt scaturigines aquarum, stagna, et pinus ac abietes. Talium enim rerum nimia copia est in hisce locis: at in illis summa (ut dixi) inopia. Haec igitur diversitas naturae illarum regionum a nostris innumera Scripturae loca ac dicta mirifice illustrat. Talium autem


2291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1115 | Paragraph | SubSect | Section]

15 Moses suo quoque velamine, et quod accedens ad Deum semper id deponebat, satis potuit vigilantiores monere, non illa temere aut quasi per iocum aut ocium a Deo et Mose agi: sed indicare illum communem intellectum, cognitionemve legis, quam vulgus a velato aut larvato praeceptore tunc percipiebat, non esse illum verum ac primarium sensum legis, quem Deus ab eis requirebat, et quem familiares Dei perciperent: sed illum, de quo retecta facie cum Deo agebat. Quare apud Deum esse veram lucem ad sententiam, finem, aut scopum legis, et verum expiatorem ac expiationem, quem non


2292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1118 | Paragraph | SubSect | Section]

in se suisve actionibus ea voce significare, quod omnes pios nosse, valde operaeprecium sit. Verum non est opus in re non controversa, divinando tempus perdere: potius de ipsa causa assumpti huius nominis, deque eius significatione dicamus. Exodi 3 et 6 testatur Deus, se tunc primum in ea liberatione et eductione populi hoc nomen assumere. Quae loca, si accurate expendantur, facile utranque harum quaestionum explicabunt. Verba prioris loci sunt haec: Et ait Moses ad Deum: Ecce ego veniens ad filios Israel, dicam, Deus patrum vestrorum misit me ad vos.


2293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1119 | Paragraph | SubSect | Section]

pro nobiliori antea usitato assumpsisset: cum ille contra ostendit, se nunc quoddam eximium ac singulare nomen assumere velle. Postquam ergo omnino constat, vocem Iehova proprie Erit significare: nunc invocato spiritu, Dei, nos in omnem veritatem ducente, videamus, cur id nomen Deus tunc in tam ardui negotii inchoatione assumpserit, aut quid omnino mysterii in hac voce lateat. Nam non vulgare aliquid in ea re positum esse, cum ex praecedentibus apparet, tum ex eo, quod nunc id nomen Deus ut novum ac eximium commendat, quodque id dicit debere esse suum nomen ac memoriale in


2294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1119 | Paragraph | SubSect | Section]

maius ei reliquum fuisse, quam ut homo fieret, ut, inquam, illud Divinum verbum caro fieret, et officio mediatoris ac veri liberatoris populi sui ex vera servitute peccati, irae Dei, satanae, mortis et inferorum, iuxta tot factas promissiones perfungeretur. Quod suum futurum redemptionis opus eis tunc etiam iam ipsa illa externa liberatione depingebat ac promittebat. Quare ipse ordo rei evidentissimaque veritas nos eo deducit, ut volentes nolentes confiteamur, ideo filium Dei hoc nomen assumpsisse, ut praediceret et protestaretur se fore Meschiam, se fore hominem et liberatorem


2295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1120 | Paragraph | SubSect | Section]

scitu necessarium esse fierive debuit, quam ut caro seu homo et liberator ac expiator humani generis fieret, reque ipsa, quod toties antea promiserat, praestaret. Hac igitur appellatione voluit populum confirmare in fide de impletione promissionum benedicti seminis. 2 Secundo, quia cum tunc populum suum ex carnali servitute liberaret, et totam religionem variis ceremoniis ac ritibus. renovaret, quae omnia prorsus (ut nulli Christiano dubium est) Christum ipsum, futuramque eius incarnationem ac liberationem significabant, et populo depingebant: voluit filius Dei hoc nomine, veluti


2296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1121 | Paragraph | SubSect | Section]

ab illo populo separare conatur, substituto alio quodam ductore angelo. Quod Moses et totus populus summo cum dolore accipiunt. Quare pergit orare Moses Christum, ut condonet illud peccatum, maneat apud eos, pergat esse eorum Ero et Erit, et sit eorum ductorac liberator, non tantûm tunc ex illis carnalibus difficultatibus, sed et postea multo magis ex spiritualibus: eosque, ut ipsorum verus Meschias, eductos ex spirituali Aegypto infernalis Pharaonis, in aeternam vitam inducat. Quod cum ei illic Christus promisisset, pergit porro orare, ut sibi communicet maiorem


2297. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1123 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus ac noster proprius Dominus. Perinde ac usitate domestici nomine heri et herae utuntur. quod nomen quanquam appellativum est: tamen familiae certam personam, ac si proprium esset, significat. Hactenus de nomine Iehova, quod, ut superiûs dixi, valde mihi verisimile fit, Christum tunc in illa novae Ecclesiae collectione, totiusque religionis gloriosa instauratione, sibi a praecipuo suo opere adsumere voluisse, ut sic et ipso nomine Iehovah Erit inculcaret piis, se fore illum eorum servatorem toties divinitus humano generi promissum. Hinc forte est Latinum nomen


2298. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1126 | Paragraph | SubSect | Section]

proprio nomine, cur ad nos venerit, quidve nobis boni facturus sit, et quid nos de eo credere et ab eo quaerere debeamus. Tertio dicit, a Luca narrari tanquam rem novam et miram, quod Iesus, priusquam nasceretur, ab Angelo sit hoc nomine nominatus. Fuisse autem hoc nomen Iehosua, tunc tam pervulgatum, ut si a psittaco fuisset pronunciatum, non fuisset mirum. Sed fatemur ipsum sonum nominis, aut aliquem eo notari, non fuisse rem novam. Verum novum ac mirum fuit, iam illum nasciturum, cui summo iure, id nomen ac reipsa conveniat, etiam Angeli testimonio, id est, qui revera


2299. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

Hinc vero etiam illud aliud argumentum ingentis bonitatis divinae confirmatur, quod videlicet Deus voluerit clare ac diserte legem suam scriptam extare in suo populo. Quare proculdubio curavit expressissime eam vocalibus et consonantibus conscribi. Ac ut maxime antea vocales non extitissent, tamen tunc Deus eas commonstrasset. Qui enim tam multa alia minus necessaria, minusque diu duratura in fabrica tabernaculi aliisque tam accurate Moysi commonstravit ac revelavit, ille scilicet hanc tam utilem rem non commonstrasset? Quin tam industrios artifices spiritu suo ad illud externum opus imbuit,


2300. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

fuissent, atque ita plane impossibile fuisset veram lectionem conservari. Verum neque assidue in manibus discentium docentiumque fuit Scriptura, neque semper eruditos interpretes habuit. Nam quod ex sacris Literis constat, sub Manasse, Amon et Iosia, annis circiter 67, quicquid tunc erat sacrarum Literarum, tam fuit ex usu remotum, ut extaret'ne omnino amplius Lex, an non, penitus ignoraverint. Nec credo omnino ullum hominem privatim clam apud se Scripturam habuisse. Nam si quispiam habuisset, poenitentiam agente Manasse, item 10 annis Iosiae pii regis, proculdubio in


2301. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1135 | Paragraph | SubSect | Section]

opus externum, sed totam illam vim et nativam energiam, incredulitatem seu cognatam pravitatem, qua ex veteri Adamo impellimur et rapimur ad peccandum: nempe cor ipsum pravum, et totam rationem cum omnibus etiam optimis et summis viribus suis, quibus nihil aliud possumus quam peccare: sic ut tunc facere peccatum dicamur, quando hac energia, ceu impetu quodam, toti ferimur et impellimur ad malum: neque ullum peccatum externum fit, nisi primum hac nativa vi totus homo totoque affectu ceu rotetur et transuersus auferatur ad peccandum. Hanc pravitatem cordis et propensionem nativam, hoc


2302. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1144 | Paragraph | SubSect | Section]

antrum aut speluncam horribilium latrociniorum, homicidiorum, blasphemiarum, et aliorum teterrimorum scelerum ac flagitiorum. Hinc est, quod Scriptura pronunciat hominem ex diabolo esse, et habere cor pessimum ac distortum. Ridicula credo haec videntur Philosophiae, cum non legatur tunc homo prorsus corporaliter mortuus sepultusque esse, ac computruisse. At Scriptura dicit, iam ex homine interfecto, qui filius Dei fuerat, esse factum filium diaboli: ex imagine Dei, imaginem diaboli: non quod haec externa ac bruta pars sit tunc prorsus abolita, sed quod potissimum illud cor


2303. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1144 | Paragraph | SubSect | Section]

credo haec videntur Philosophiae, cum non legatur tunc homo prorsus corporaliter mortuus sepultusque esse, ac computruisse. At Scriptura dicit, iam ex homine interfecto, qui filius Dei fuerat, esse factum filium diaboli: ex imagine Dei, imaginem diaboli: non quod haec externa ac bruta pars sit tunc prorsus abolita, sed quod potissimum illud cor spirituale, quod Deum repraesentabat, agnoscebat, et colebat, fuerit (ut Scriptura loquitur) excisum, ac pro eo intrusum cor lapideum et adamantinum, quod diabolum patrem suum repraesentaret, eique serviret, et contra Deum hostiliter militaret ac


2304. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1162 | Paragraph | SubSect | Section]

et scientia legis divinae profecisse. In Stephani historia Act. 6, clare habetur, quod cum eo disputaverint varii, ac ex diversis collegiis Iudaeis ut ex schola Libertinorum, Cyrenensium, Alexandrinorum, Cylicum et Asianorum. Unde manifestum est, in Academia Hierosolymitana perinde tunc fuisse diversa collegia aut bursas (ut vocant) studiosorum Theologiae, sicut nunc Parisiis, Lovanii, Coloniae, aut alibi, et inprimis olim Romae. Inde toties fit mentio scholarum et synagogarum Iudaicarum: et Apostoli affirmant, Moysen habere suas scholas, ubi perpetuo tractetur.


2305. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

et, Non auferetur lex a Sacerdotibus, etc.) Dices fortasse: Ecclesia hodierna non ita ambulat in ritu communionis, sicut ante ista tempora, quando sanctissimi viri, utriusque speciei sacramentum necessarium esse, vi praecepti Christi et verbo et opere astruebant. Potuitne tunc Ecclesia errare? Certe non. Quod si non, quomodo id hodie verum non est, quod tunc omnium opinione affirmabatur? cum non sit alia Ecclesia ista, quam illa? Certe hoc te non moveat, quod diversis temporibus alius atque alius ritus Sacrificiorum, et etiam Sacramentorum, stante veritate


2306. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesia hodierna non ita ambulat in ritu communionis, sicut ante ista tempora, quando sanctissimi viri, utriusque speciei sacramentum necessarium esse, vi praecepti Christi et verbo et opere astruebant. Potuitne tunc Ecclesia errare? Certe non. Quod si non, quomodo id hodie verum non est, quod tunc omnium opinione affirmabatur? cum non sit alia Ecclesia ista, quam illa? Certe hoc te non moveat, quod diversis temporibus alius atque alius ritus Sacrificiorum, et etiam Sacramentorum, stante veritate invenitur: Scripturasque (nota) esse ad tempus adaptatas et varie intellectas, ita ut uno


2307. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

obligati. Quoniam Ecclesia est, quae non habet maculam neque rugam erroris et falsitatis, est enim corpus Christi, qui est veritas, et sic spiritu veritatis continue vegetatur et regitur. Dicet aliquis forsitan, quomodo Christi praecepta mutabuntur authoritate Ecclesiae. ut sint tunc obligatoria, quando Ecclesiae placuerit? Dico, nulla esse Christi praecepta, quam quae per Ecclesiam pro talibus accepta sunt: ut praehabitum est. Si igitur constat Ecclesiam illa praecepta, ut talia, laudare: illi, ut Christi praeceptis


2308. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1180 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam inexterminabilem. Et tamen, si caput Roma deficeret, ibi veritas Ecclesiae remanebit, ubi erit principatus et Petri sedes, modo praedicto. Et quia credita est potestas sacerdotio praeposito populo, Sacramenta ad finem salutis, prout convenientius iudicaverit, ministrare, etc. tunc patet praeceptum communicandi necessario esse conditionale, scilicet si animarum curam habenti visum fuerit. Quare si universum sacerdotium, aut saltem maior pars cum cathedra Petri, quae secundum sanctum Cyprianum errare non permittitur a Deo, uno tempore sic, alio aliter, propter


2309. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1184 | Paragraph | SubSect | Section]

poterat salvari: ita et nunc, praecipue quoad essentialia fidei. Et sicut Petrus apostolus constitutus fuit a Christo (ut statim videbimus) princeps Apostolorum, et caput ecclesiae militantis: ita et (nota) quilibet summus Pontifex gerens vicem ipsius, eandem habet authoritatem. Et quidem tunc temporis ecclesia universalis ipsam repraesentans, habet authoritatem et potestatem cognoscendi, statuendi, determinandi circa omnia, quae ad fidem et Christianam religionem sunt pertinentia, etiam sine


2310. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

posset intelligi ab eis, et sancta mater Ecclesia per eos perfecte posset instrui. Haec sunt (inquit Servator noster) verba, quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosis, et Prophetis, et Psalmis de me. Et subdit: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Ex qua reseratione traditionem intelligentiae in Ecclesia emanasse nemini dubium esse debet. (Nota, aperuit illis intellectum, id est, dedit librum


2311. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1197 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ac pusillos Christi, specie concessionis quorundam minorum capitum Religionis delinire: atque ita eandem in suam horrendam speluncam infernalium abominationum et tyrannidis, unde eam Deus ingenti misericordia liberavit, denuo retrahere. O' cave tibi pusille grex Iesu Christi, tunc vel maxime, ab isto infernali Arctolyco, cum talibus ovium pellibus vestitus ac ornatus ad te decipiendum ac aeterno exitio lacerandum ac devorandum accedit. Dona hostium, vere non dona sunt, ut habet Proverbium, sed longe pestilentissima ac praesentissima venena. Moveat te vivum


2312. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1204 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

afficiuntur permagno detrimento. Nam hyberno tempore Deus illis, quemadmodum aliis hominibus, pluit: sed aestate, cum serant pisum et sesamum, aquam desiderant. Igitur cum nihil eis aquae tribueretur, ad Persas venerunt viri atque mulieres, stantesque pro foribus regis, cum eiulatu vociferabantur. Tunc rex his qui maxime indigebant, portas reserari iussit, utique eas, quae ad illos ferrent: easdem, cum illorum terra humore hausto satiata est, rursus obserari: ita deinceps alias, ut quique caeterorum populorum maxime aqua indigerent: id faciens, quantum ego auditu cognovi, pecuniae exigendae


2313. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1212 | Paragraph | Section]

arbore comedendo comedemus 191 Non moriemini: sed scit Deus, quod in die, etc. 222 Et aperti sunt oculi utriusque 190 Comedes pulverem terrae 234 In sudore vultus tui comedes panem 227 Ipsum conculcabit caput tuum 366 4. Tunc coeptum est invocari in nomine Domini 221 5. Hic consolabitur nos 187 Et genuit filium ad imaginem et similitudinem suam 369 6. Delebo omnem hominem 184 Finis universae carnis venit coram me, etc. 207 Omnis caro corruperat viam


2314. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1214 | Paragraph | Section]

septem mulieres unum virum. ibid. 5. Viri eius gloriosi homunciones famis 160 7. Ecce virgo concipiet et pariet 231 Vocabitur nomen eius Emmanuel 235 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, etc. 216 11. Tunc concident vomeres in falces. etc. 189 13. Medi argentum non curabunt, etc. 220 14. Ascendam super excelsa nubium 180 17. Tumultus populorum sicut aquae tumultuabuntur 160 18. Sermo fit ad terram considentem sub umbra alarum,


2315. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1215 | Paragraph | Section]

Deprehensa est habere in utero e Spiritu sancto 160 Ioseph autem maritus eius iustus existens, etc. 161 Ioseph fili David, ne metuas adiungere tibi Mariam uxorem tuam, etc. 361 2. Percontatus est, ubi Iesus nascatur. 115 Tunc Herodes mittens, interfecit omnes pueros 159 5. Quam mercedem habetis 187 Cum vidisset autem turbam, ascendit in montem, etc. 277 Si quis percusserit te in maxillam tuam, etc. 219 Quisquis te angariaverit, etc.


2316. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1215 | Paragraph | Section]

254 Multi mihi dicent in illa die, Domine Domine 189 8. Ego homo sum, habeo sub me milites, etc. 223 Confestimque fuit mundata lepra eius. 188 Filius hominis non habet, ubi caput reclinet 158. 159 9. Cum auferetur ab eis sponsus, tunc ieiunabunt 309 Non oportet vinum novum in veteres utres imponere 201 10. Qui invenerit animam suam, perdet eam 194 Non vos pluris estis quam passeres multi 205 Ne metuatis ab iis qui corpus occidunt. 220 Ne sumatis peram aut baculum, aut


2317. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1216 | Paragraph | Section]

omnia feceritis, dicite: Servi inutiles sumus 239 22. Et erat sudor ipsius tanquam guttae sanguinis 201 Orate ne intretis in tentationem 221 23. Porro dies erat parasceves, etc. 183. 184 24. Christus aperuit Apostolis Scripturam 190 Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas 424. 425 ¶ Ioan. 1. Deus erat verbum 207 Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, etc. 273 Sicut unigenitus a patre 201 Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 192


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.