Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tunc

Your search found 3641 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 387-407:


387. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

perterritas, iam non in uirtute sed in fuga spem habere (nam classis Othomani numerum trecentarum nauium expleuerat, terrestres uero copiae centum et uiginti milia militum excedebant), ciuitas trepida atque de statu rerum sollicita etiam propriae saluti diffidere coepit. Tunc et supplicationes indictae et uota publice priuatimque suscepta si status rei publicae integer maneret. Tum patres rogati conueniunt, fit frequens Senatus, graues atque uariae sententiae dicuntur. Tandem nihil potius in re fore decernunt quam eligere probatissimum imperatorem qui


388. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Mittuntur ergo duo legati, Nicolaus Coccus et Franciscus Capellus, qui conscensa naui primum ad dispotae filiam, quae in quodam uico Macedoniae a priuigno ei dato tunc manebat, inde, allocuti mulierem, terrestri itinere Bizantium se conferunt, ubi, salutato ex more gentis Turcorum principe, reliqua per internuntios agunt. Et cum de condicionibus non conuenirent, legati per litteras quas pacis condiciones Turcus offerret


389. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dicunt, et omni alia pretiosissima merce se onerant. Caetera, ferre non ualentes, cum tectis supposito igne comburunt, praedamque omnem ad naues referunt. Imperator ditata classe ad reficiendas naues in hiberna Methonam se recepit: brumae enim tunc erat tempus, annique pars saeuissima. Nec Methonae illi multos dies manere licuit. Motus enim crebris rumoribus, qui de Turcorum classe ferebantur, Lemnum uersus nauigare statuit.


390. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Malipetrus urbem corona cinxerat, atque ad muros militem admouerat. Erat urbs ab ea parte duplici muro ac fossa munita. Nostri autem admotis scalis interfectis defensoribus strenue primos muros capiunt. Ubi ad secundos uentum est, scalae non dimidiam murorum altitudinem aequare potuerant: tunc, desperata scalis expugnatione, trabes undique muro apponunt, cratibus desuper iactis contegunt. Quibus paratis, nostri crates subeunt ac muros suffodiunt. Ad portas etiam urbis, quae occidentem spectant, ligna, taedam et aliam aridam materiam coaceruantes apponunt, et igne supposito claustra


391. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

primum ad Psyram, insulam inhabitatam, uestigia tantum antiqui oppidi habentem, uenit, inde nocturnis nauigationibus tertia die appetente luce ad Smyrnam uenit. Cuius pars in monte, maxima autem in plano sita est: sed montana melius habitata. Tunc nostri mature e nauibus desilientes totam urbem corona circundant. Multi scalis, alii per ruinas murorum (nam, ut praedixi, pluribus in locis muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato malo oppressi, trepidi quid potissimum agant nesciunt:


392. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Damasceno opere egregie caelata, auro argentoque distincta, ac aliam pretiosam supellectilem diripiunt ac distrahunt. Ubique gemitus, ubique luctus exauditur. Tota urbs planctibus atque ululatibus completur. Interim quidam, effugiens, praefecto urbis, quem illa gens subassam uocat, tunc in uilla manenti nuntiat urbem captam ab hostibus atque direptam esse. At Balabanus (nomen id praefecto erat), conuocata haud parua manu e proximis locis equitum ac peditum, instructa acie ad urbem subsidii ferendi gratia tendit. Tunc nostrae classis magister, qui cum equitibus et


393. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

urbis, quem illa gens subassam uocat, tunc in uilla manenti nuntiat urbem captam ab hostibus atque direptam esse. At Balabanus (nomen id praefecto erat), conuocata haud parua manu e proximis locis equitum ac peditum, instructa acie ad urbem subsidii ferendi gratia tendit. Tunc nostrae classis magister, qui cum equitibus et classariorum non paruo numero extra urbem ad resistendum, si qua uis ingrueret, paratus stabat, uiso hoste obuiam progreditur. Et cum iam prope essent, hinc inde edito magno clamore laxatis habenis atque aduersis hastis concurrunt.


394. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

edocti praelongis lanceis hostem in faciem feriebant. Pugnatum aliquamdiu est pari marte. Dum hostes acrius instant, Petrus Frasina, uir strenuus et inter equites nostros clarus, Balabanum, hostium ducem, gutture hasta transfixo equo deicit, ac reluctanti caput abscidit. Tunc alii alios aggredientes prosternunt, hostes multis obtruncatis in fugam uertunt. Deinde, fusis ac fugatis hostibus abscissisque interfectorum capitibus, uictores laeti ad urbem redeunt. Tunc nostri maxime expoliatam urbem supposito igne, omnia tecta atque aedificia concremabant. Itaque urbs


395. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Balabanum, hostium ducem, gutture hasta transfixo equo deicit, ac reluctanti caput abscidit. Tunc alii alios aggredientes prosternunt, hostes multis obtruncatis in fugam uertunt. Deinde, fusis ac fugatis hostibus abscissisque interfectorum capitibus, uictores laeti ad urbem redeunt. Tunc nostri maxime expoliatam urbem supposito igne, omnia tecta atque aedificia concremabant. Itaque urbs antiqua, uaria fortuna ac multis monumentis insignis, horarum spatio in cineres collapsa est. Hic uidimus multa antiqua monumenta quadrati lapidis ac marmore magnifice aedificata, quorum


396. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad regem amicum ac foederatum, diuertit. Rex quoque Cyprius quattuor triremes cum duce Zamperio imperatori dedit. Imperator cum tota classe Cypro soluit, deinde ad Ciliciae litora, Seleuciae proxima, uenit, ubi tunc Caramanus, obsidendae Seleuciae gratia, castra habebat, in portumque Sancti Theodori nunc appellatum cum sua classe se contulit. In hoc loco olim Veneris oppidum fuit, propter opportunitatem loci frequens piratarum habitatio; nunc etiam


397. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ingerentes a muris summouent. Oppidani, quoniam neque pinnis neque tabulatis tecti pugnabant, ad omnes ictus erant expositi. Itaque a nostris sagittis et aliis missilibus tormentis excussis multi uulnerati occiduntur. Tunc magister, cum neque scalis neque alio apparatu absque murorum deiectione oppidum capere posse aduertisset, receptui signo dato ab oppugnatione destitit. Nam et muri praealti et aditus ad muros, per praerupta saxa ac decliuas semitas, oppugnationem difficilem


398. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

oppidum in deditionem accipiat . Tum imperator, collaudato praefecti consilio, Victorem Soprantium, legatum suum, ad hoc munus exequendum mittit. Victor e uestigio se ad oppidum confert, tunc oppidum a praefecto per deditionem accipiens, Caramano (nam et ipse aderat) tradidit. Hesibegum quoque cum eius cohorte, opera et suasione legati, Caramanus ad militandum secum mercede conduxit. Deinde Caramanus, aduertens opera ac uirtute


399. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnesque copias exposuit. Erat ad praesidium oppidi Charagus Triballus, cum centum et quinquaginta Ianizaris, quem imperator misso caduceatore monet, quatenus oppidum dedat, nec expectare uelit ut, prostratis muris, capto oppido, ipse uinctus suorum ludibria spectet. Tunc Charagus respondit tali se genere ortum, ut omnia extrema pati, quam fidem maculare malit. Se autem et situ et muris et defensoribus inexpugnabilem fore, oppidumque suae fidei creditum nulli quam


400. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

deturbare et oppidanis subsidium ferre posset. Deinde captato loco tres bombardas magnas a parte occidentis oppidi, quartam ab austro locat. Oppidum circumobsidere, ne quis intrare aut exire possit, mandat. Tunc impigre omnibus, quae ad exercendas machinas opportuna erant, paratis, bombardarum crebris ictibus muros quatiendo prosternere ac deicere incipiunt. Milites quoque, interim aditum ad oppidum tentantes, oppidanos lacessunt. Qui, dum nostros propellere


401. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

expoliata erat. Proinde orant imperatorem uti amici olim regis Cyprii filiam, et foederati Venetorum Allobrogum ducis nurum, suis opibus ad recuperandum haereditarium regnum iuuare uelit, asserentes Carolam ex legitima uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit Iacobum, regem Cyprium, socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum formulis aut litium contestatione, sed armis atque uirtute regna in ius principum cedere; regnum autem non tantum sorori, uerum etiam


402. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

refert archiepiscopum, legatum a Pontifice missum, Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id in animo est, uenturum polliceri. Tunc imperator respondit: Ego et superiori anno et praesenti multa bene et prospere gessi, quae, etsi, pro magnitudine animi eius, legato forsitan parua uidentur, hosti tamen grauia et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab


403. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dominaturos, modo Andream Cornarium, reginae patruum, e medio tollerent. Et, ne Venetorum potentiam pertimescerent, multa illis commentatus est. Tunc homines perfidi, obliti iurisiurandi, quod sanctissimae seruandae fidei gratia reginae praestiterant, scelestum consilium archiepiscopi approbant, Andream Cornarium, uirum innocentissimum, morti destinant, et ad occupandum regnum per tyrannidem coniurant. Sequenti itaque nocte,


404. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Ex foedere antiquo Veneti praetorem Cyprum mittunt, qui Venetis in ea insula ius dicit. Erat tunc praetor Nicolaus Pasqualicus, ad quem coniurati conueniunt. Andream ob auaritiam a militibus, quibus mercedem non soluerat, occisum narrant: se in fide reginae et in Venetorum amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto


405. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Quarta post die Soprantius legatus cum octo triremibus uenit, extra portum naues reduxit, nec ipse urbem intrare uoluit. Duo ex coniuratis accepta fide ad legatum ueniunt: Andreae auaritiam accusant, suam ac suorum innocentiam apud legatum approbare conantur, tunc se et sua omnia Senatui Veneto credituros pollicentur. Legatus, tametsi uerba factis non conuenire aduerteret, tamen, si consilio eos ad resipiscentiam reuocare posset, tentare statuit. Igitur coniuratis respondit Andreae caedem non publicam, sed priuatam iniuriam


406. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

non esse cessandum ratus, magistrum classis ad se uocat; ut naues instructae classisque parata sit iubet. Forte tunc aderant triremes magnae septem. Quattuor, quae Alexandriam mercatoriae rei gratia petebant, tres, quae ob eandem rem Syriam uersus proficiscebantur. Imperator omnes a cursu suo retinet. Alexandrinas Cretam mittit, magistratui quo in statu res


407. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Turci magno clamore edito corona oppidum aggrediuntur, per ruinasque murorum ad munitiones euadere conantur. Tunc oppidani praesenti animo hostem telis obruunt, nonnullis arpagones et manus ferreas extorquent, uiminea uasa ardentia in hostem demittunt, quae pestis Turcis maxime ineuitabilis erat (confertissimo enim hoste totus mons erat oppletus), uasa rotunda per decliuum montis se rotantia


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.