Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tunc

Your search found 3641 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 997-1010:


997. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in petra collocata fortis admodum solidaque uidebatur, una concideret. Quicquid enim ruinosis cohaeret, casu eorum concussum stare non potest. Porro homo ille, cum pene omnia, quae habebat, in extruendo opere impendisset, nequiuit collapsa reparare pecunia deficiente. Tunc demum ad inopiam redactus, casso dolore grauiter animo angi coepit, quod in fundamento ponendo parum prudenter egisset. Talis est ille, qui ea, quae fidei christianae sunt, partim uera esse sibi persuadet, partim dubitat. Interim licet uirtutum cumulandarum


998. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

flauerunt. Ne in mari quidem quisquam ullius tempestatis passus est iniuriam. Prosperis nauigationibus usi nautae maria omnia laeti percurrerunt. Bella quoque per id tempus conquieuerant. In summa, aureum illud seculum a poetis decantatum tunc redisse nonnulli crediderunt. Quid sibi uult istaec parabola? Quam rem tam felici anno comparabimus? Talis est profecto bonorum inter se hominum pax, talis mutuae concordiae tranquillitas, quam non turbat contentio, non inquietat lis, non diuellit inuidia, non dissipat


999. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

planiciem, in qua nihil omnino, quod reficiendo pecori necessarium foret, desyderabatur, uiam audacter ingressus collem illum tandem superauit, toto corpore spinis cruentato pedibusque inter saxa diruptis. Vsque adeo seipsum contempsit, ut gregis saluti consuleret. Tunc demum clamore multo repetitisque sibillis post se euocare pecus coepit. Hinc ex ouibus quaedam ad eum festinantes nec scrupeae semite asperitate nec dumis pungentibus deterritae, quomodo poterant, pastoris sui uocem uestigiaque sequebantur. Quaedam uero difficultatibus


1000. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

constantis robur, non uirium, uitae integritatem, non sensuum, purique cordis, non formae pulchritudinem, et ea quae spiritus sunt, non carnis. Quam obrem insanire quidem mundi hominibus uidentur. Sed postquam hac sancta stulticia caelestem thesaurum assecuti fuerint, tunc demum perspicuum fit eos solos fuisse sapientes, qui mundo stulti uidebantur, et ediuerso illos uere fuisse stultissimos, quos mundus imprimis sapere iudicabat. Sicque in his dictum illud apostolicum impletur: Stulta mundi elegit Deus, ut sapientes


1001. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

raptim sese transtulerunt. Huius parabolae similitudinem explicare poterit, qui nouit, in quanto amittendae castitatis uersentur periculo, qui se ultro ingerunt aspectibus feminarum. Illis arridere, cum illis confabulari, illas tangere Aethneis ignibus proximare est. Tunc si licentior intercesserit familiaritas, libidinis incendiis conflagrabit sanctioris propositi pudor, et turpi seruire incipient luxuriae, qui ante seruierant Christo. Qui uero a mulierum consuetudine, quantum potest, procul se fecerit et non minus eis quam Siculis illis


1002. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mala denique omnia committere ne dubitent neue erubescant? Et id quidem non ut remuneret suae morem gerentes uoluntati, sed ut interimat. Qui uero contraria his agunt, eis nocere omnino non potest, nisi cum dolo aliquo seducti a proposito colendae uirtutis desciuerint. Tunc enim et ipsos callide sibi conciliatos mittit in interitum sempiternum. Demus igitur operam, si tuti esse uolumus, ut diabolo semper aduersarii simus, amici nunquam. DE QVINQVE SENSVVM PVGNA


1003. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ad te, dicit Dominus Deus exercituum, et reuelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam in gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Quanto igitur melius est, quanto optabilius nunc uni sacerdoti commissa dicere hisque expiatis caelo se dignum praestare quam tunc uniuersis non modo hominibus uerum etiam angelis manifestum fieri et, quod incomparabiliter peius est, aeternis mancipari suppliciis . DE FVTVRORVM BONORVM


1004. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

scribae. Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter accusabat. Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat. Parabolae huius intelligentia haec est. Rex et iudex noster est Christus, ciuitas paradisus. Qui cum rege bonis aeternis perfruuntur, angeli atque sanctorum animae sunt. Insula, in qua nobis


1005. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quanto statura minores erant. Haec parabola superbiam premit, humilitatem extollit. Ciuitas Gygantum potentia demonum est. Sub ea superbi sedent, humiles pugnant. Diaboli iaculis homines arrogantia elati feriuntur, dum uitiorum offendicula non declinant. Coruorum cibus tunc fiunt, cum demonum morsibus carpuntur in inferno. Homines uero humilitate submissi diabolicis uiribus fortiores sunt, non muros illos scandunt, in quibus aduersariorum superbiam stare uideant, ne pari cum illis uitio notentur. Sed uerae humilitatis cuniculos prudenter subeundo


1006. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

peteret, non parum longinqua esset, et negocium, cuius causa discederet, non tam breui posset expediri. Caeterum anno nondum elapso casu contigit, ut illa inimicorum ui natali solo pulsa eo abiret, quo filium praemiserat. Atque ipsum arctius amplexa nihilominus ferre coepit. Tunc ad eam filius: Indigna res est, o mater, ut, quo absente tristabare, eo praesente gaudere uel saltem non dolere nolle. Haec parabola innuit ridiculos esse, qui suos uita decedentes nimis immoderate deplorant, cum ipsi incessanter post illos gradu


1007. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE HORA MORTIS INCERTA, VT SEMPER PARATI SIMVS Parabola XLI Imperator confecto bello, cum uictor in patriam remeasset, donatiuum militibus erogaturus edixit, quod, qua die in forum ipse descendisset, uenienti sibi omnes cum armis occurrerent: quod si quos inermes occurrere tunc contigisset, non solum nihil relaturos esse praemii, uerum etiam inertiae poenas daturos. Illi incerti, quando imperator hoc esset acturus, quotidie cum armis parati aderant. Quidam autem expectationis tedio uicti, paulatim arma deponere et iam inermes in publicum procedere, existimantes non


1008. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in forum improuisus affuisset, donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes reperit, mulctauit. Haec ad omnes pertinet parabola. Omnibus enim ab imperatore caelesti praedictum est: Estote parati, quia, qua hora non putatis, Dominus uester uenturus est. Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si pietatis iustitiaeque armis instructos conspexerit, continuo beatitudinis praemiis donandos laetus excipiet. Sin autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit. Igitur, quoniam diem uitae nostrae


1009. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

famulum suum praefecit, qui laborantibus instaret. Ille uidens tandem, quod uerbis urgendo adhortandoque parum proficeret, sumpto manibus ligone operi sese ardenter accinxit, parem ab reliquis exigens in agro fodiendo alacritatem. Omnes eius exemplo solicitius id, quod debebant, peregere. Et tunc plane apparuit his, qui operam suam locant, facto magis eorum, qui praesunt, quam dicto opus esse, ne pigritentur. Is enim, qui alios ad aliquid agendum hortatur tantum, plus poscere uidetur quam quod praestari possit. Qui autem et hortatur et simul negocii, ad


1010. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nequid aduersi in hac uitae breuitate patiamur quam ne poenam aeternam sustineamus. Plus etiam operae impendimus in quaerendis diuitiis cito perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis gloriam assequamur. Annus parabolae huius septuagesimus tunc agitur, cum ad finem uitae peruentum est. Dies enim annorum nostrorum, ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni. Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! Et si usque ad decrepitam


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.