Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: venetum

Your search found 67 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 34-44:


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

quum ipse puerum per nuntios multa ei pollicendo, ut ad sese ueniret, saepius hortatus esset, illeque ad patruum ire abnuerat, ne eius coactu a Christiana descisceret religione, putauit Venetorum id factum esse consilio. Sed et quidam Christiani principes, ut fama est, occulte Venetum coquentes bellum Turcaica arma concitabant. Cuius quidem belli furia et fax erat Lodouicus Sforcia Maurus cognomento, Mediolanensium tyrannus, flagitiosus homo atque ad perturbandam Italiam natus. Nam societatem etiam cum Turca inierat, dum Venetos simul timet, simul eis tantum


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

sinus sitam a Venetis obtineri aegerrime ferebat. Venetus imperator ubi cognouit Turcarum classem soluisse atque Aegeum mare petere, relicto Corcirae satis firmo praesidio in Peloponesum Methonem uersus cum omnibus nauibus, quas compararat, contendit, senatumque Venetum de Bazethis terrestri itinere eiusque classis magnitudine ac profectione certiorem facit, numerumque nauium sibi augeri petit, tametsi nauium numero, ut fama erat, Turcaicae classi haud multum impar esset, quum ea ex biremibus magna ex parte constaret, arte uero


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

e portu educta duo millia passuum in altum cum omnibus suis nauibus prouehitur, conuersisque in hostem proris ueluti pugnaturus atque ex latiore maris spatio naues suas remis concitaturus consistit. At Turcae existimantes Venetos pugnae se haud commissuros ― neque enim eos latebat senatum Venetum solere suis ducibus in expeditionem proficiscentibus mandare ne unquam summam rerum fortunae atque uniuersi certaminis periculo committant ― e portu Sophiae tertia diei hora progrediuntur; naues quae remis agebantur, propter litora cursum dirigebant, onerariis illarum


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

Qui ubi Christianos praelium subterfugere, nec morti sese credituros cognouit, dextrorsum in Carnorum montanam caesareae ditionis regionem iter flectit, atque inde aliquot millia passuum uersus Opiterginos montes processit, Liquentiae fluuii, quem traicere cupiebat, uestigans uada, quo latius Venetum uastaret agrum. Quem ubi uado transire nequit, quicquid erat Carnici agri Venetae ditionis, inter Tergeste et Liquentiam late populatus est. Caeterum quoniam pro uicorum cultorumque frequentia haud quaquam occurebat praeda, regionum incolis in loca tuta dilapsis ― neque enim eo


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

misit: Alexander Bazethi regi salutem. Tandem multas perpessi erumnas reuersi sumus in Bossinam. Si quid autem incommodi in hanc expeditione accaepimus, neque uirtuti neque etiam felicitati suae adscribere hostis potest, quippe cuius armati ignauiam, dum agrum Venetum populamur, omnino contempsimus, eum partim impune lacessendo, partim non sine risu spectando oneratum magis quam munitum armis. Ibi enim obuiam habuimus uim Venetorum equitum haud quidem primo aspectu spernendam, nisi maluissent sese ferrea simulacra quam uiros ostendere.


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

sociis ac plebi etiam suae hac ex parte uideantur esse pares, quod cum his connubio iungantur, tamen quia soli patritii, si mercatores eo nomine appellandi sint, non modo ad imperia ac magistratus admittuntur, sed etiam suffragii ferendi in comitiis ius habent, longe maioris precii sunt apud Venetum senatum quam caeteri extra patritiorum corpus positi, siue hi sunt socii, siue ciues. Infimae enim prope fortunae apud Venetos habentur, cum quibus illi imperium non communicant, nec honorem impertiuntur. Quamquam Christianae nobilitati Venetorum imperium ualde monstrosum esse


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

Hungarici, post mortem Ludouici regis nefarie occupatas tenerent; reddant igitur prius, quae ad ius Hungarorum pertinent, deinde se auxilio ab Hungaris iuuari postulent. Quod quum Thomas pontifex, quem Veneti magnis muneribus cultum sibi conciliarant, animaduertisset, accersitum ad se Venetum legatum docet non esse cum Vuladislauo Hungarisque uerbis sed auro agendum, quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus,


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

proficisci oppidanis subsidio iubet. Consilium, ut ipse sentio, haud improbandum, tametsi omnia euentu uulgus metiatur: nam si obsessis omnino succurrendum erat, quo illi ciuilibus subleuati auxiliis et tutiores forent, et iccirco erectiore animo hosti repugnarent, per Venetum ducem haud stetit, quin prouide simul et strenue circumsessę subueniretur urbi. Et id re uera subsidium, si eo oppidani uti sciuissent, saluti obsessis procul dubio fuisset, Marte huius superuentu auxilii utrinque propter locorum angustias prope aequato, propterea quod licet hostiles


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

per se eo cum exercitu accedens deditione ciuium recaeperat. Non enim senatus Genuensis, sed plebs, in cuius manu res Genuensis est, ab officio decesserat. Caeterum Maximiliano, qui et ipse Venetis sese acerrimum hostem prae se ferebat, ingenti uulnere filii morte icto, bellum Venetum, quoad is elugeret, dilatum est, eo magis quia Maximilianus uano spiritu inflatus primas aduersus Venetos partes sibi deposcens tam in regem Francorum quam in Iulium pontificem mobili esse animo habebatur, propterea quod ita Venetis, quas in Italia


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetis portabat, sed Mediolanensis imperii fines quietis stationibus tantumodo tutabatur, apparebatque haud aegre laturum Gallum, si clade aliqua Maximiliani animus minueretur, quamquam Gallus non minus optabat de ferocia Maximiliani demi quam noua aliqua causa inter Venetum et Alemanum offensam exoriri, quo Venetis maius omni ex parte odium conflaretur. Igitur Veneti, abusi Maximiliani absentia, Carnos Histrosque, quatenus hae gentes ad Maximilianum pertinebant, suis per se copiis inuadere statuunt. Itaque nullo hoste occurente intra


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi magnitudine cuilibet summae fortunae uiro parem, sine precio dimissos restituit. Horum alter, ut supra demonstratum est, in receptione Brixiae quum ad Venetos defecit, a Gallis captus fuerat; alter in praelio ad Abduam cum hoc ipso


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.