Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: venetum

Your search found 67 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 9-15:


9. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

oppidum ergo situ munitum, opere et defensoribus inualidum esse. Quapropter uel expugnatione oppido potiri, uel ad deditionem hostem adduci posse affirmat. Quibus acceptis imperator Lodouicum Lombardum Venetum nauis praefectum, Coricum cum decem nauibus misit, cui mandat, dum ipse oppugnationi Sichini instaret, ille obseruet, ne quis maritimo aditu cibaria oppidanis afferat: nam a continenti Caramani milites Coricum obsidebant. Deinde


10. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et urbium Othomano relinquite . Magister ergo imperatori refert nihil se absque bombardis proficere posse: si oppido potiri uult, bombardarum ministerio opus esse affirmat. Imperator sequenti die caduceatorem ad Mustapham mittit, ut ei referat, quatenus fidem potius quam arma Venetum experiri uelit, et nisi oppidum dedat, omnia extrema esse passurum. Mustapha uero respondit Venetorum arma iam expertum esse, se et situ loci et munitionibus inexpugnabilem scire, nec longam obsidionem timere, quoniam re frumentaria abundaret: propterea nec


11. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

rogo atque obtestor, si mors me occupauerit, haeredes meos et regnum ab iniuria defende . Imperator de ualitudine regem bene sperare iubet: nam et aetate integra et corpore robusto facile morbum superaturum affirmat. Tum si (ut est uita mortalium incerta) diem suum obierit, pollicetur et Venetum Senatum, et se, cuius ipse imperator erat, eius haeredibus ad defensionem regni in omni discrimine nunquam defuturum. Itaque, confirmato regis animo, ab eo digreditur, inde celeri nauigatione ad insulas


12. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

qui multo tempore meliorem partem insulae per tyrannidem occupatam tenebant, propria uirtute recuperasse, ac iure possedisse affirmat. Nunc reginam, per adoptionem Senatus Veneti filiam, cum postumo (quoniam grauida erat) regni haeredem relictam esse, quam et Senatum Venetum et se contra omnes reginae aut regno iniuriam inferre uolentes defensurum affirmat. Oratores accepto responso tristes recedunt. Iam imperator instructis omnibus Hellespontum uersus nauigare parabat, cum redduntur ei


13. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nuntiaret, quoniam imperator audiuerit Sultanum, Aegyptiorum principem, Carolae, regis sorori, regnum Cypri polliceri, legatum cum decem nauibus praemisisse; se quoque propediem cum tota classe esse uenturum, ut omnes intelligant Senatum Venetum et ipsum imperatorem reginam et regnum Cypri contra quoscunque tueri uelle. Quo nuntio regina aliquantulum cum omnibus bonis recreata est. Tyranni haec audientes suae saluti diffidere coeperunt. Quarta


14. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

pollicentur. Legatus, tametsi uerba factis non conuenire aduerteret, tamen, si consilio eos ad resipiscentiam reuocare posset, tentare statuit. Igitur coniuratis respondit Andreae caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos, modo in fide regi suo manere uelint, Senatum Venetum amicos habiturum affirmat; ad hanc rem non uerbis, sed factis opus esse. Proinde, si uera sunt quae pollicentur, arces ac uectigalia regni reginae restituant.


15. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

plures integros submittebat, omnes hortabatur obtestabaturque per unicum uerum atque immortalem christianorum Deum, per integram fidem quam erga Senatum Venetum habebant, a quo magna praemia defensi oppidi accepturi erant, ut memores uirtutis suae et christianae religionis patriam, liberos atque coniuges a crudelissimo barbaro defenderent. Nec Bassa cessabat, cum reliquis ducibus circumeundo, Turcos claua ferrea


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.