Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: corpus

Your search found 2105 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1316-1349:


1316. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

paterni
Peccati macula, parilique ex semine poena.
Iuncta scientificis arbor fuit altera ramis,
Quae terreno homini suapte in sua fata ruenti
Praesidium vitale daret semperque venustum
Corpus inocciduâ faceret florere iuventâ. 15.
Haec erat – heu! – modicum, sed duratura beati
Maiestas horti: felix sua prodigus horti
Si bona


1317. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

atque hanc superantibus una
Dotibus amissis, nudum invisumque remansit
Plutoni spolium: quâque ille resurgere posset,
Subsidii nulla est meritique relicta facultas.
Prostratum veluti et languens sine robore corpus
Surgendique impos multisque intrantibus ipsa
Viscera confossus plagis, vix ducere vitam
Sufficiens maerebat Adam, nec habere faventem
Aegrotus qua posset humo se tollere, dextram.


1318. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Terrigenum prostrata iacet, vi legis et aequi
Conveniet, dubium, faciat pendere quod illam
Non habeo: iam dicta reis laesae arboris, est mors.
Et mors illa quidem, non quae terrestre resolvit
Corpus et in cineres vertit; manet altera peior,
Atque aeterna animi ruituri in Tartara tabes.
Peccati quod homo reus est, iam debita carni
Vindicta est tumulus, mentem infelicior Orci
Flamma manet; vetita prior


1319. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

culpae
Aeternosque potens mortis vitare dolores,
Nostro iterum fatuê amisso reddetur amori.
Attamen hoc unum superest, ut nostra saluti
Humanae nascatur humi persona gulosi
Labe procul, corpus par assumptura parentis;
Ut patrandorum meritis et mole suorum
Non renuat placari operum, quae discutit omne
Ferro Astraea nefas: qua deponente furorem,
Aeternae ad veniam pertingant crimina


1320. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Carnalis soboles (quae credulitate paternam
Sectatae fluxere fidem, non sanguinis huius
In numerum veniunt gentes) aeterna Voluntas
Extulit, e cuius regali stemmate proles
Susciperet divina viri sine semine corpus.
Inde legenda fuit Virgo, cui regius esset
Virtutis Regumque alto cum sanguine splendor.
Hanc Pater aeterno qui perficit omnia nutu,
Imperiosa hominum qui condit fata, puellam


1321. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Progenuit, divina suum quoque Gratia dixit
Prodigium: venterque Annae speciosa reperta est,
Hoc opus excelsum fabricantis Numinis aula.
Huic vitam infudit posito mox semine, magnae
Aptavitque animae corpus tantumque decorem
Artubus impressit, cuperet quo caelica quaevis
Corpore mens, positis iungi feliciter alis.
Nec formosa magis mentes sibi membra laborant
Aethereae, cum missa Deo descendit ad ima


1322. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

loquentem
Scivit Amosidem, praesenti voce futuri
Praesagum fati. “Nobis cum parvulus Infans
Natus, et ipse datus nobis est Filius” inquit.
Hic haerere magis Virgo prolisque beatae
In corpus venturae ingens expendere sollers
Prodigium: laetum, fortunatumque parentis
Extollit fetum, felicia viscera dicit,
Ex quibus haec veniet terras visura propago.
Inde Patris Sobolisque unum meditatur


1323. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Prima tepentis adhuc implet vestigia spondae.
Ut simulacra reses repulit fallacia somnus,
Sopito veris accessit caelica formis
Visio Iosepho: caelo descendere vidit
Aligerum. Postquam fictis sibi corpus inani
Aethere densâsset membris, spectabilis ille
Ales erat vigilique etiam par luce teneri.
Quiverit impressis animo licet ille figuris
Sopito effigiem talem proponere, qualis


1324. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

eodemque illi virgo de stemmate nupta.
Nomen huic Mariae, lecta haec ex omnibus una
Aeterni Unigenae Mater, cui prima vetusti
Probra piaturo sceleris. Sumendus ab illa
Est sanguis parque aerumnis de sanguine corpus.
I celer et tenues perfer mea dicta per auras
Atque piae pectusque humili te siste puellae.
Laetus avere iube Nympham, quam munere nostro
Dic verbi electam fieri sine semine Matrem.


1325. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

29.
Illa ut erat sacrae degens penetralibus aedis
Sueta prius laxare brevi retinacula somno
Et medio umbrarum cursu, pro more coërcens,
Virgineâ corpus non segne reposcere spondâ,
Ut precibus votisque aptet vatumque legendis
Isacidum effatis. Adstricta tenebat eandem
Connubio legem: vates tunc gratior illi
Lectus Amosides, referens: “Thalamo abdita


1326. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Lucis ave Virgo! Sola es cui tanta favoris
Copia divini, tantus cui decidit uni
Caelestis cumulus gazae, quam dotibus auctam
Innumeris, Pater aethereus sibi prolis ab aevo
Aeterno genitae, corpus mortale daturam
Eligit in matrem: unde tibi, Patrique supremo
Una utriusque venit soboles communis Iesus.
Et quoniam ille tuo manans a sanguine, vera
Progenies Davidis erit; succedet avitis


1327. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fas, sive nefas iubeat, non flectit inermis,
Vis armata domat. Regum est iniuria cives
Adversos impune pati! Consultius aegris
Mittitur e membris sanguis, quam cuspidis usu
Si vetito, totum pereat sine vulnere corpus.
Regnorum decus est iratos sanguine misso
Cum vestire potest hostilis purpura reges.
Flamma opus et ferro est: nihil est crudele, timeri
Quo valeat princeps: nulla est iniusta cruoris,


1328. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Arbitrio – num rura petat quae Nilus inundat,
Aut animae secura suae iam viscera sponsae
Illa Arabum regione premat – contraire supernis
Difficilis iussis animo pugnabat Ioseph.
Haec meditans nuda corpus componit arena
Et caput innixus dextra compressa quieti
Lumina componit recipitque in membra soporem.
Ut bona pars noctis somno data, cernit eundem
Iosippus caeli genium, divina


1329. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

foret tectis, pro matre et prole maritus
Has ipsas pro more undas hausturus adibat.
Perpetuum fontis decus est lavisse tenelli
Numinis exuvias 963 exuvias: exavias et lina tegentia corpus
Humoremque manu matris fundente, per ipsum
Corporis arcentem maculas fluxisse puellum.
Unde sibi fuerat positum quod ab Iside nomen
Deposuit, sumpsitque novae sibi vocis honorem


1330. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ut calor immodicus cordis; sed terrea deses
Ferre caro peregrina cavis incendia venis,
Languebat manifesta mori stratoque iuvari
Debuit excessus membris mortalibus impar.
Compositum strato corpus vehementior istâ
Presserat extrema cordis luctator arenâ
Eripuitque animum placidus, sed lethifer ignis.
Tunc generosorum pugilum spectare supremos
Incepit primum soboles divina labores,


1331. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

latus stipare, vel ipsis
Discipulis mensae accubitum sortita priorem,
Prima fuit, sacra pavit quam filius esca.
“Accipe, mater, idem”, inquit natus, “quale dedisti
Tu prius assumpsique tuo de sanguine corpus.
Quique tui fueram ventris, modo pectoris hospes
Esse peto aeternique novum do pignus amoris.”
Tunc ea, luminibus tacitos referentibus ignes,
Ad natum conversa oculos manibusque modesta


1332. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dispositi in gyro, foliorum in acumen euntes
Mucrones veluti septem, materna dolorum
Symbola, quorum animo tunc praemeditata tyrannis,
Pectora dilectae dirùm scissura parentis,
Purpureos nati corpus solvebat in imbres.
Area maioris folii decorata rubescit
Quinque velut guttis, vel mavis dicere, granis
Coralii: totidem plagarum haec signa, cruento
Queis lacerandus erat divinus stipite natus.


1333. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

31.
Marmor in aede fuit, facies vix alta columnae
Lumborum tenus, Ausonios ubi solvere fasces
Mos erat et saxo tereti servile ligari
Corpus ad opprobrium sceleris virigsque feriri.
Mancipiis tritum et vernarum infamibus horrens
Suppliciis marmor, scelerato sanguine quorum
Livida signa dabat. Facinus crudele! Reorum
Servorum in morem nudatam


1334. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

est ferrum auxiliare referre,
Pars dare consilium positisque incumbere scalis,
Suppositura manus oneri pars bracchia tendunt.
Pars superiore trabes ascensu et fune ligatum,
Ne praeceps abeat sensim demittere corpus.
Admovet et palmas genetrix onerique ferendo
Aptat: ibi numero triplex, sua dulcior omni
Nectare, clavorum pervenit ad oscula cuspis
Implevitque sinum; gratum de gentibus ortae
In


1335. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

munus ventura novae cimelia sponsae:
Quae sponsi genetrix nurui asseruanda recepit. 39.
Ut cruce depositum, nudum pia sindone mater
Prima tegit corpus gratumque ita velle roganti
Illatum gremio pondus: tum pectore prono
Sternitur in vultus animamque per oscula quaerit
Absentem pressumque manu linoque cruorem
Servatura legit, tali dein voce locuta:


1336. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

expers
Sic quoque delicium. Genitor sine funere lumen
Te dedit aeternum: quod sis mortalis, id unum
Quod potui moritura dedi: tibi vulnera feci
Plagisque pinisque cruentatumque flagellis
Corpus, ego infelix et amara noverca 1230 noverca: novera paravi.
Quae mater? Non iam mater, sed flebile matris
Ingratae simulacrum: sum tibi barbara nutrix
Quae mortem cum lacte dedi


1337. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Talis erat genetrix, cursu cum praepete Titan
Iret in occasum, vicinus in aequore mergi.
Hinc monitus Phoebo iam significante diei
Deliquium, frigens materno Virginis effert
E gremio corpus tumuli curator Ioseph.
Quod Tyria tectum tela sparsumque Sabaeo
Unguine compositamque aloen et balsama spirans,
Pergit hiante suae morti componere saxo.
Funeris est mater comes extremumque fatiscens


1338. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

tertia, in umbris
Quam genuit mediis nox intempesta) diei;
Membra Arimathaeo statuit sua condita saxo
Aethereus non plus moritura resumere Victor:
Poenarumque suo socium decorare triumpho
Corpus et exactos duplici bis dote labores
Reddere et aeternum staturo adiungere nexu.
“Tunc, mihi charae” inquit, “Limbo consurgite mentes,
Iam satis umbrarum est; et queis sine corpore vestrum
Cernere


1339. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Par aliquos vestrum decorabit gloria, postquam
Membra prior vitae redeuntis imago resumam.
Tinctus Adame meo rubuit cui sanguine nuper
Culmine poenali vertex, longo ante sepultum
Tempore suscipies corpus donumque meretur
Hoc tua Abrame fides parendique ardua virtus.
Sollicitos tumuli, Pharioque ex amne referri
Promissa tellure tenus, queis frigida natis
Ossa iubere fuit fati suprema voluntas,


1340. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

nutritor, Ioseph,
(Huic etenim fatis victo, telluris amoena
Parte quiescenti, limbo procul, adfuit Ales
Numinis, admonuitque virum Victoris alumni
Dite soluturis animas accedere palmis)
Corpus immodicos pro me perpesse labores
E tumulo iussis faciam clarescere membris.
Mecum omnes nunc ite, animae, quas cognita Iudae
Ad regna educam laetoque 92 laetoque: laethoque sub


1341. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

agiles natura dedit, ventura beatis
Corporibus pro dote comes) vicina sepulchri
Claustra petunt spectantque novi venerabile saxi
Depositum myrrhaeque madens aloesque Sabaeo
A succo et nivea velatum sindone corpus.
Hic ipse enumerat (necdum sibi iunxerat illas
Membrorum exuvias) turbis praesentibus Heros
Divinus, plagarum orbes illataque ferro
Vulnera et exanimes pandit descripta per artus


1342. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fati seriem rectamque paternae
Iustitiae virgam observant et laude potentem
Humanaeque nimis cupidum ardentemque salutis
Messiam extollunt vultuque insigne profundo
Numen adhuc membrorum expers, dein corpus adorant.
Tum vero vacuis animam connectere membris
Aethereus cupiens Heros; per multa profusum
Poenarum loca divinum deferre cruorem
Et venas implere iubet: quae iussa sequentes


1343. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

perfossis Calvarum in culmine plagis
Manavit, tellure legunt venisque reponunt.
Tunc simul extinctos divina accedit ad artus
Victoris Messiae anima emendatque peremptum
Lumine, cui tenebrosa poli sunt sidera, corpus.
Tunc animata statim, ceu presso excita sopore
Membra reviviscunt: fato deperdita carnis
Integritas redit et plagas quas corpore toto
Impressit Iudaea furens, exclusit abactis


1344. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Perpetuum et laetos oculis afflavit honores. 7.
Agnovit sobolem genetrix (nil gloria vultum
Mutavit, sed perfecit: nam quae abdita mente,
In corpus mortale prius prodire negata
Lux fuit; expletis concessa emergere fatis,
Transiit in luteos artus), fuit utque precante
Flexa genu, talis mansit, sic ore locuta:
“Venisti tandem tuaque expectata


1345. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Mater, inexpletùm sitiens ad lumen anhelo.
Me tibi sed postquam Nati sociaverit ardor,
Tecum erit una simul Numen celebrare voluptas.”
Vertice tum prono geminatum protulit “Amen”
Dismas atque leves corpus difflavit in auras. 9.
Publica iam vacui volitabat fama sepulchri,
Quae reducis victo Messiae in corpus Averno,
Indubiam, proprio multorum


1346. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

protulit “Amen”
Dismas atque leves corpus difflavit in auras. 9.
Publica iam vacui volitabat fama sepulchri,
Quae reducis victo Messiae in corpus Averno,
Indubiam, proprio multorum lumine nixam
Non potuit celare fidem. Iam lumina matris
Implebant vivae referentes gaudia prolis
Discipuli sanctaeque nurus; quas Magdalis inter


1347. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Atque ait: “O par sideribus Solymeia rupes,
Saxa beata, necem passi complexa Tonantis
Divinos artus! Spolium sortita quod unum
Huic mortale dedi, sed Numine plenum
Quamvis exanime humano sine flamine corpus
Servastis, triplicem numerans a stipite lucem.
Fortunate lapis, Iudaeae pectore petra
Mollior, humanis exclusam cordibus istam
Celasti quae fida facem: te muneris ergo
Perpetuus


1348. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vocasti
Saxicolas; caelique aditus reserare beatos
Quod divine paras servator, debita laudis
Munera, cunctorum exilis tibi serva rependo.
Quod crucis opprobrium passus, quod germinis ergo
Corpus Adamei divino sanguine tinctus,
Servitii crudele iugum, cervice reorum
Abstuleris, scelerum domitor Ditisque superbi
Victor (ab ignaro veniunt haec gaudia Iuda)
Semper honos nomenque tuum tutique


1349. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

migrare propinquo
Immeritos plecti excidio bellique ruinis,
Felici statuit matrem subducere letho. 36.
Quae fuit haec lethi species visque ultima corpus
Exanimans? Qua tabe peti morboque resolvi
Hanc decuit? Num febris edax absumpserat aegra
Viscera lethalique artus extinxerat igne?
Num stomachi dolor, aut lateris pleuritide costas


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.