Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sequens

Your search found 150 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 51-73:


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

ros caelestis cadit, qui non gignitur a crassa nubium materia, sed a pura illa aetherea, nec quomodo decidat cernitur, sed tantum genitus iam conspicitur passim tegere humum. Simili aut sermonis figura eandem rem etiam Micheas Cap. 5 declarat. Convenit cum hac expositione figurae et sequens Textus: quia postquam descripsit regnum Christi, et subditos tum regi convenientes, quia in die victoriae acquirentur: tum sacerdoti, quia colent eum in ornatu sancto, ut inferiores quidam sacerdotes: tandem etiam incipit dicere de stabilitate eius sacerdotii, quod sit divino iuramento


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et quo fine dicatur. Sine ista intelligentia parum in Scripturis intelligit, etiam qui verba ac sensum orationis intelligit. Hac in parte deficiunt admodum multi, praesertim caeci Iudaei, qui sic corticiliterae inhaerent, ut potissimorum Scripturae locorum spiritum haud quaquam cognoscant. Haec et sequens cognitio Scripturae possunt sub uno nomine Theologicae tractationis Scripturae comprehendi. Quarta est, qua uniuscuiusque Scripturarum loci usus aliquis intelligatur. Est enim omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis ad docendum, id arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 907 | Paragraph | SubSect | Section]

eam. utinam mihi liceat ire. Sic Num. 20 et 21, Transibo per terram tuam: id est, utinam mihi liceat transire, concede ut transeam. 39 Aliquando utuntur futuro pro infinitivo. Ecclesiast. 8. Ne festines a conspectu eius abibis, id est, ne festines abire. 40 Infinitivus sequens aliud verbum tertiae personae: solet in eodem tempore ac modo exponi. Ier. 7. Filii colligunt ligna, patres accendunt ignem, et mulieres subigere pastam. Sic Ier. 14. Quinetiam cerva genuit et deserere foetum, id est deseruit. 41 Tertia persona tam praeteriti quam futuri,


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 920 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Marc. 14, Hic est ex ipsis, scilicet Christi discipulis, dicit ancilla, quae non fecerat in textu eorum mentionem. 26 Aliquando ponitur relativum ante antecedens. Psal. 87, Fundamenta eius in montibus sanctis, diligit Dominus portas Syon: Eius relativum, refert sequens Syon. Sic: Restitue in quem me accepisti locum. Tale est et illud Pauli: Qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus, 2. Corinth 7. praecedit Qui, sequitur Deus. Matth. 17, Et obiurgavit illud Iesus, et exiit ab eo daemonium: relativum, Illud, praecedit. Et 26, Qui intingit mecum


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 920 | Paragraph | SubSect | Section]

rem adesse coram dicit. Non congruit haec demonstratio expositionibus typorum, aut indicationibus rerum absentium. Secundo, hoc adverbium proxime ac directe ipsi sanguini additur, cum dicit: Ecce sanguis. sic igitur etiam pronomen τοῦτο, nunc eius naturam sequens, facere censendum est. 32 Omnino autem horum Mosis verborum verus hic est sensus: Ecce sanguis victimarum, quo iam in vos distributo, aut sparso, hoc foedus inter vos et Deum sancietur. Cum vero eadem verba recitentur etiam a Christo in sacra coena, non est dubium eandem esse


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 933 | Paragraph | SubSect | Section]

46, Usque ad senectam ego ipse, et usque canos portabo, id est eousque, et etiam postea semper. Matth. 26, Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, etc. id est, nunquam amplius vinum bibam. Matth 28, Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi: non excludit sequens tempus, quin itidem sit praesens futurus. Rom. 5, Peccatum usque ad legem erat in mundo. Peccatum regnavit inde ab Adam usque ad Mosen. Voces igitur metas initiales aut finales significantes, ambiguae sunt: ut saepe recte dubitari queat, an includant, aut excludant illas metas


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 935 | Paragraph | SubSect | Section]

subiecta materia, non secundum suam naturam intelligamus, etiamsi nonnunquam iusto durius aut etiam violentius ad novas illas significationes pertrahantur. Huius etiam generis est, quod in similitudinibus, parabolis et collationibus aliquo aliqua verba ex praecedenti membro commode in sequens transferuntur: ut in parabola infidelis oeconomi in applicatione dicitur: Sic et vos facite vobis amicos de iniusto mammona, ut vos recipiant in aeterna tabernacula: cum nec Deus admittat eleemosynam de rapina, nec pauperum sit recipere quenquam in caelestes mansiones, sed patris caelestis.


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 939 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt passim obvia. Rom. 3, In quo igitur praestat Iudaeus? Multum per omnem modum, etc. Climax, gradatio a Cicerone vocatur, cum res ita connexae sunt, ut alia etiam quasi generent: veluti mater filiam, filia neptem, ea proneptem, etc. seu, ut semper sequens colon aut sententia incipiat ab eo verbo aut re, in quod prior desinit. Pro exemplo ponunt illud Virgil. Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, capella florentem cytisum, etc. Rom. 5 est elegantissimum exemplum: Tribulatio efficit patientiam, patientia probationem,


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 957 | Paragraph | SubSect | Section]

in tentationem: id est, ne permittas nos induci in tentationem. Sic opinor et loca de Pharaone intelligenda esse, Induravit, etc. Item locum Pauli Rom. 9, Quem vult indurat, et similes. Quod ex eodem nono ad Romanos capite probari potest. Exponit enim tales locutiones per illud sequens: Quod si Deus volens ostendere iram, toleravit in magna patientia vasa irae: quod idem est, ac si diceret, permisit eos aliquandiu insanire, seu tulit eos, idque magna patientia, non ipse eos ultro ad insaniam impulit. Ezech. 14, Ego Dominus pitithi errare feci prophetam illum. Sic et


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 985 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

1. Sam. 19, Dixit: Ecce David et Samuel in Naiot Rama. 1. Sam. 23, Nunciaverunt Davidi dicentes: Ecce Philistaei oppugnant Neilam, pro, aliquis dixit, quidam annunciaverunt. Sic mox sequente: Et dixit ut interficerem te: id est, quidam me hortatus est. Quod non raro desit casus sequens verbum, supra in Nomine et Verbo plenius ostendi. Est autem id nomen tale plerunque, quod facile ex ipso verbo subintelligi possit. Quod porro saepissime Syncategoremata desint, in peculiari de iis capite multis exemplis ostendi. Admodum crebro etiam verbum


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

narrationem Apostolicorum actorum cum Christi gestis. Dicit igitur primum quidem librum, nec tamen addit Antapodoton: secundum autem vel alterum, hunc vero, etc. Cum praecedit altera pars collationis, non semper sequens seu applicativa correspondet. Aliquando contra prior deest, praesertim cum facile ex praecedentibus subintelligi potest, De quo in Similitudinibus, et capite de Laconismo plenius dicetur. Multae intermediae sententiae facile subintelligendae ac supplendae desunt. De qua re in


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

connexionemque sensuum deberent secundum Latinam consuetudinem simili quadam forma temporum, modorum, et aliarum etiam proprietatum efferri, aliquando mire a sese mutuo variant, ut supra in constructione Verbi exposui, ut propemodum earum connexionem agnoscere nequeas. Sententia sequens, non semper simpliciter dependet ex antecedente, sed ab aliqua subintellecta: ut Philip. 2, Implete meum gaudium, ut idem sentiatis. Idem sentire, non effectus, sed causa gaudii est: pendet autem posterius colon ex subintellecta sententia, Oro ac obsecro vos, ut idem sentiatis.


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1011 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sit ille doctor, nempe fidus: 9, quid ille concionator praeterea fecit, nempe indicavit Paulo fidem Coloss. 10 redit ad gratiarum actionem, concludens se ideo gratias agere Deo de illis. Sic per octo externas sententias oberrando tandem redit ad initium facto pleno circulo, sed ita, ut semper sequens praecedenti apte cohaereat, ac ex ea veluti nasci videatur. Similis periodus reperiri potest etiam 1. Thes. 1, ubi a gratiarum actione de Thessalonicensium pietate transit ad causas eius pietatis, nempe ad electionem, et verbi auditionem ac efficaciam, inde ad suam et illorum


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1016 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

enim quaedam necessaria harmonia aut consonantia non tantum in rebus, sed etiam in sermone, ut sequentia praecedentibus respondere ac consonare debeant. Quod si non fiat, tum molesta, tum et obscura fit oratio. Vocant vero Grammatici hanc figuram tum Anacoluthon, tum et Anantapodoton, id est, non sequens, aut, non redditum. Quae duo alii quidem confundunt, tanquam ista vocabula tandem figuram significent, alii non nihil distinguunt: nos sane ea distinguemus. Posset vero Tropus hic varie subdividi: nam alias constructionis tantum vitium est, alias, in similitudinibus aut


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nihil didici aut accepi. Quod ipse non facit, quia longius distaret verbum a principio sententiae. Sed iterum eandem sententiam alia forma effert: Mihi enim ii qui videbantur, nihil contulerunt. Nec tamen intermissa illa oratio penitus ociosa est. Nam habet nominativum in se, quem illa sequens persaepe aut non habet, aut per pronomen relativum refert, ut in hoc primum dato exemplo videre est, quod Noah nominativus ex priore oratione imperfecta repeti debeat. Aliquando etiam alia praeter nominativum in priori illa mutila oratione sunt, quae ad sequentis intellectum faciunt: ut


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1021 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sic Apostolus mox initio cap. 2 incipit accusare Iudaeos, quod in progressu demum elucescit, ubi etiam nominantur. Ad Rhetoricas repetitiones pertinet, quod aliquando plura commata, aut etiam cola, vel versus, aut incipiunt ab eadem voce, aut in quam prior desinit, ab ea sequens incipit: de quibus in tropis dictum est. Psal. 67, Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes. Benedicite Deum, Deum nostrum: Benedicite Deum, et timeant eum omnes fines terrae. Psal. 145, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1023 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

novit, ut oportet scire. Sed si quis diligit Deum, is cognitus est ab eo.) De esu igitur eorum quae idolis immolantur, scimus, etc. Hic et Parenthesis est, et initii repetitio. Vicinum quid Parenthesi est, et tamen non proprie Parenthesis Latina, quod interdum aliquod sequens membrum longius ab antecedente avulsum est, interpositis aliis, ut non facile appareat cohaerentia. Act. 5, Per manus Apostolorum fiebant multa signa adeo, ut in plateas efferrent aegrotos. interponuntur multa ubi fuerint, quomodo sese gesserint, quidque alii de eis senserint.


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1028 | Paragraph | SubSect | Section]

negamus. Scribens ad Corinthios in secunda epistola redarguit quosdam, qui erant ex Iudaeis pseudoapostoli, eique detrahebant. Et quoniam seipsum praedicare compellitur, hanc velut sibi insipientiam tribuens, quam sapienter dicit, quamque eloquenter? Sed comes sapientiae, dux eloquentiae: illam sequens, istam praecedens, et sequentem non respuens. Iterum dico, inquit, ne quis me existimet insipientem esse, alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor non loquor secundum Deum, sed quasi in stulticia in hac substantia gloriae: quoniam quidem multi


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1043 | Paragraph | SubSect | Section]

inseritur ἐπεμβολὴ, iniectum quid, aut emblema, exponens illam multiplicem mortem et varia peccata: qua finita per Epanalepsin resumit illud initium orationis, eamque perficit, Vos mortuos peccatis, Deus pro sua misericordia convivificavit cum Christo. Sequens quoque oratio simili plenitudine conferta est. Tale emblema aut evagatio est etiam sequenti capite inde ab initio secundi versus usque ad finem decimitertii: decimoquarto autem resumitur initium. Tali vero schemate, dicit Hermogenes, fieri peribolas et mestotita aut densitatem sermonis.


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1049 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc facite in mei recordationem. quae particula a Paulo in utraque parte repetitur. Innumera sunt huius generis exempla, et variae formae lo quutionum, ubi alia aliter ex circumvicinis sententiis vel intelligenda ac illustranda, vel etiam sarcienda et explenda sint. Posset et haec sequens regula referri ad Laconismum Scripturae. Scriptura sua quadam simplicitate narrat in historiis externas tantum actiones, idque plaerunque tantum breviter, non exponens exactius internos animorum habitus aut motus, non etiam externos gestus aut sermones dictaque omnia, cum tamen vel inprimis


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1052 | Paragraph | SubSect | Section]

propter rhythmum scindat sensum: et dicit, oportere orationem terminari una cum sensu. At Paulus interdum nec tum quidem dividit orationem, cum res aut sensus est finitus, ut modo dixi: quae praedictam difficultatem efficiunt. Fit vero ista connexio a Paulo, dum vel per copulativam sequens membrum praecedenti connectit, vel per relativum, seu provocabulum, vel per praepositionem, vel per participium. Non est vero apud Apostolum sola orationis connexio, aut (ut ita dicam) pendentia seu fluxus: sed etiam rerum mirabilis conglutinatio. nam plerunque aut explicandum


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1052 | Paragraph | SubSect | Section]

plerunque aut explicandum est aliquid ex praecedente membro, ut initio Epistolae ad Rom. ostendi: ubi in prima sententia, Paulus servus IESU Christi, vocatus Apostolus: vox Servus IESU, Apostolus, declaratur per segregatus ad Evangelium, ubi mox vox Evangelii explicanda venit. Eius igitur gratia sequens membrum adnectitur. In eo porro restat vox Filii exponenda, in cuius expositione porro, quomodo IESUS sit declaratus potenter filius Dei, nempe per resurrectionem et donum Spiritus sancti: in cuius ultimo monstrare vult Paulus, quid Dominus IESUS sibi negotii functionis ve mandaverit:


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1059 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Annot. quae etiam non parum ad praesens institutum facient, et postea aliorum aliquot eruditorum censurae. Hic schema est, quod appellatur Graece κλίμαξ, Latine gradatio, multum faciens ad iucunditatem orationis: ea fit, quoties membrum sequens vocem postremam excipit praecedentis, ut ita per gradus quosdam deveniatur ad ultimum: veluti hic, Ex tribulatione patientia, ex patientia probatio, ex probatione spes connectitur: indicat et compositionis decus, quod orationem colis et commatis modulatam absolvit periodus.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.