Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: equitum

Your search found 186 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 21-34:


21. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dirigere ac disponere, nauali etiam turbae ius reddere, et ob leuia delicta in eos animaduertere: grauiora uero peccata puniendi imperatoris munus est. Quo duce ac praefecto posthac imperator ad omnes excursiones usus est. Igitur dux, locato ad subsidia idoneo numero equitum, additis etiam naualibus sociis ac militibus, caeteros omnes ad depopulandum agrum misit. Qui, ueluti e carceribus missi, citatissimo cursu omnes uicos circumiacentes excurrunt, magnum numerum mortalium


22. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ita enim cum imperatore conuenerant. Captiui autem omnes, quos naualis turba ceperat, quaestoribus traduntur, quos omnes posita hasta sub corona uendunt. Deinde pecuniam hoc modo distribuunt: primum omnibus ex naualibus, qui hostem captiuum adduxerant, tres aurei dantur, deinde impensae uictus equitum, quas praefecti nauium fecerant, soluuntur, reliqua pecunia aequis portionibus in naues diuiditur. Legatis uero, quantum singulae naues acceperant, duplum datur. Praefecti acceptam pecuniam, portionem tertiam sibi retinentes, reliquam inter naualem turbam pro condicione hominum diuidunt.


23. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

planctibus atque ululatibus completur. Interim quidam, effugiens, praefecto urbis, quem illa gens subassam uocat, tunc in uilla manenti nuntiat urbem captam ab hostibus atque direptam esse. At Balabanus (nomen id praefecto erat), conuocata haud parua manu e proximis locis equitum ac peditum, instructa acie ad urbem subsidii ferendi gratia tendit. Tunc nostrae classis magister, qui cum equitibus et classariorum non paruo numero extra urbem ad resistendum, si qua uis ingrueret, paratus stabat, uiso hoste obuiam progreditur. Et cum iam prope essent, hinc inde edito


24. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque septem familiae singulos armatos mitterent imperat. Insuper ab omnibus sociis ac foederatis principibus magnum numerum equitum ac peditum euocat, multos mercenarios milites omnium nationum conducit. Praeter haec, multa milia curruum ad munienda castra parat, singulis curribus binas bombardas imponens. Tormentorum quoque omnium generum


25. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dum nostros propellere student, detecti eminus a nostris sagittis uulnerantur. Et oppidani, nostros circunquaque et praecipue machinarum operi instantes, missilibus omnium generum deturbare ac ferire non cessant. Interim Aiasbegus, subassa illius regionis, collecta haud parua manu equitum, ad oppidum, subsidii ferendi gratia, tendit. Tum nostri equites, ubi acceperunt hostem aduentare, mature arma capiunt, equos frenant ac conscendunt, composito ac quadrato agmine hosti occursuri progrediuntur. Et cum iam ad conspectum uenissent, hinc inde subditis calcaribus citato cursu


26. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ac conscendunt, composito ac quadrato agmine hosti occursuri progrediuntur. Et cum iam ad conspectum uenissent, hinc inde subditis calcaribus citato cursu concurrunt. Nostri primo congressu multos hostium equis deiciunt. Aiasbegus a Petro Bosichio, praefecto nostrorum equitum, hasta confossus occiditur, caeteri absque mora in fugam uertuntur. Multi hostium occisi, nonnulli uiui capti sunt, reliqui proximis siluis ac paludibus se tutati sunt. At nostri uictoria laeti ad imperatorem redeunt. Interfectorum hostium centum quindecim capita afferunt, uiuos sexaginta


27. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hic Europae Othomano subditis praeest. Horum et in administrathme imperii consilio, et in bello gerendo opera maxime utitur. In primo proelio filius regis cum triginta milibus equitum, Bassa uero Romaneae cum quadraginta milibus congressi fuerant. Et quoniam equites Persarum et uiris et equis Turcis multum praestant, Turci, ne primum quidem congressum Persarum sustinentes, in fugam uersi erant, et paene


28. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

metu perculsi, tum equos terribili fragore tormentorum atque insueto tonitru bombardarum perterritos regere non ualentes, terga uertunt. Turci eruptione facta fugientibus instant. At regii subditis calcaribus celeri fuga hosti se surripiunt; nam totus exercitus regius equitum erat. Turci Persarum castra inuadunt, omnia impedimenta diripiunt, nec ultra hostem persequi ausi sunt. Rex ad montana Armeniae incolumis cum exercitu se recepit: ibi enim uxor cum liberis eius erat. Othomanus, quoniam hostem castris atque


29. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

statu res Cypriae sint significat. Sunt Cretae stipendiarii equites multi, quorum maiores, cum coloniae in illam insulam a Venetis deducerentur, equis militaturi praedia acceperant. Igitur duci Cretensium imperator mandat ut quam maximum numerum equitum comparet, nauibus Alexandrinis imponat. Praterea iubet ut, quascunque naues onerarias nactus fuerit, cibariis oneret, mercenariis militibus ex praesidiis ciuitatum deductis ac sagittariis Cretensibus compleat; has omnes


30. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

copias ad se expectandum Rhodum mittat. Ibi enim omnes copias colligere, deinde Cyprum petere statuerat. Tres naues Syriacas Neapolim mittit, praefecto urbis scribens ut, quantum naues ferre possent, in eas equitum imponat, cursusque earum Rhodum uersus dirigat. Ipse, ex urbibus Peloponnesi praesidiarios milites assumens, in naues distribuit. Praeter haec


31. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Praeter haec equites in singulas naues decem assumit, duas triremes magnas, quae classi necessaria subministrare solent, cibariis ac tormentis ad expugnandas urbes necessariis onerat; equitum etiam quantum ferre poterant imponit. Tum per omnes urbes atque insulas Graeciae edictum mittit, quo praecipit ut, quaecunque naues Veneti nominis ad eas applicuerint, capitis poena et bonorum amissione indicta, Cyprum se conferant. Quibus strenue


32. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

In hac se paene ex omnibus uicis Albaniae incolae cum rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam Pompeius omnes apparatus belli contra Caesarem in eam contulerat. Nunc propter aeris malignitatem deserta ac paene inhabitata est; multa tamen monumenta


33. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad oppidum tendit. Nec hostis interea cessabat: nam quae apud nos agebantur a transfugis edoctus erat. Igitur ad radices montis, quo Georgius uenturus erat, duodecim milia lectissimorum equitum cum duce Cansabego opponit, pontemque duplici praesidio muniit. Supra oppidum, unde Leonardi classem uenturam timebat, minores bombardas in ripa fluminis disposuit, sagittariis caeterisque militibus, qui nostros missilibus tormentis excussis propellerent, locum


34. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Turcos pontem tuentes uulnerabat. Igitur, cum nostri duces frustra conatus fieri aduertissent, signo receptui dato ab incepto desistunt, et ad stationes suas copias reducunt. Deinde imperatoribus referunt Bassam ualidissimis praesidiis cuncta firmasse, nec sine magna equitum copia oppidanis subsidium se ferre posse affirmant, quoniam tota regio campestris erat. Imperatores, reiecta in presens spe subsidii, quoad Senatus ualidiores copias praeparet, totam spem in situ oppidi et oppidanorum uirtute ponunt.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.