Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: equitum

Your search found 186 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 71-109:


71. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

Danubium et Rhipheos montes colunt, Romanum etiam imperium una cum ipsa Vrbe olim fuit deletum. Nec obstat huic opinioni eo quod Rhoxani nunc imbelles admodum sunt: quondam primi bellatores extitere et cum egregiis equitum cataphractorum turmis in expeditionem proficiscebantur. Nec modo in Europa eorum opes late patuerunt, sed etiam in Asiam transgressi ultra Rha amnem multorum dierum iter arma protulerunt, ubi nunc quoque magnum


72. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

homini fero, et malis sacerdotibus hosti acerrimo, nuntiatum est, qui quidem per id tempus haud procul a supradicto lacu cum exercitu constiterat, captans opportunitatem rei cum Alemanis, dum illi ex consuetudine praedatum egrediuntur, gerendae, missa una equitum turma monachum inopinantem oppressit, adductumque in conspectum statim uiuum cremari iussit. Subiit tamen monachi animo, Dei clementia id suggerente ― castus enim fuisse, ut plaerique sunt Hungari, ac benignus in egentes perhibetur ― inter cruciatus admissorum scelerum recordatio.


73. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

se merito afflictum supplicio, atque inter supplicandum animam expirauit. Caeterum Alemani populandi, ut dictum est, dulcedine illecti, quum omnia circa posita infesta redderent, Valentinus Cheraenus, iuuenis impiger, Miloque Boëmusius a Paulo Cinisio missi cum aliquot equitum turmis eos praedabundos inuadunt, ac parum admodum resistentes in fugam compellunt. Pilulariae enim, quas solas Hungaris timori esse hostes putabant, puluere propter imbrem inaccensibili, nullo eis usui fuerunt. Itaque quosdam interficiunt,


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

Haud indignum relatu, ac superuacaneum uisum est, quibus copiis cum Albertho debellatum sit, quotue militum quisque principum Hungarorum in expeditionem aduersus eum miserit recensere. Igitur rex ob ualetudinem ad bellum ire ab amicis prohibitus, praeter sex millia Boëmorum equitum, quos nuper, ut demonstratum est, secum e Posonio deduxerat, quibusque instituto regis Matthiae ex colonorum censu stipendium tribuitur, mille equites galeatos, item mille leuis armaturae confecit. Beatrix, regis Matthiae uxor, in gratiam quum Hungarorum principum, tum Vuladislaui


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

progreditur, milites hortatur; acies utrinque instruitur. His omnibus copiis Stephanus palatinus, Sepusiensium princeps, praeficitur. Nec quispiam uirium huius regni ignarus paruam hanc manum fuisse ducat, propterea quod nemo equitum in hoc exercitu fuit tam tenuis fortunae, quem saltem tres comites in equis non sunt secuti, at alios quindecim, alios quidem uiginti equites sunt comitati. Hungari summa alacritate (nihil enim de uictoria ambigebant) ad id bellum profecti septimo die


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in fratrem meritas dederit poenas. Haec ubi furens ira apud suos dixit palatinus, animaduertissetque non modo Hungaros, sed etiam Boëmos ea accensos oratione, aciem e uestigio instruxit. Boëmorum equitum praefectum Ianum Chugbitium in dextero locat cornu, Stephanum Botherem cum leui armatura sinistrum curare iubet. Ipse mediam aciem aduersus Alberthum sibi sumpsit, dempturus labem in Austria turpi fuga acceptam. Nec Alberthus, licet


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaris inferebatur. Inter omnes enim Polonos rex eminebat, non corporis modo ac armorum specie - quippe ingens corpus erat et arma honestabant ― sed etiam animi magnitudine. Itaque mouisset loco mediam hostium aciem eo ferociter inuectus, ni Stephanus Sepusiensis fortissimorum equitum agmine stipatus ei sese opposuisset. In quem Alberthus, haud quidem congressum refugientem, cuspidem infestam, ab armigero, qui praesto erat, sumptam dirigit, eius scilicet casu Hungaros perturbatum iri credens. Quem quum armatura satis


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

cuspidem infestam, ab armigero, qui praesto erat, sumptam dirigit, eius scilicet casu Hungaros perturbatum iri credens. Quem quum armatura satis munitum neque uulnerare posset, neque equitandi peritissimum equo deturbare, iterum conatus est promptissimo quoque equitum comitatus primam hostium aciem perrumpere. Quod cum Hungaris obstantibus nequicquam tentasset, seque hostium iam includi circumfusa multitudine cerneret, paulatim retro cedere, pugnam tamen non omittendo, coepit, atque aliquot strenui militis magis quam periti


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

quanam potissimum causa, quaue nostrorum culpa praedatoria Turcarum manus, ab Hungaris fundi facile assueta, tantam ediderit stragem, compertum est praedę maxime auiditatem nostris exitio fuisse. Nam cum Derencino nuntiatum esset Iachïam, Turcarum satrapam, cum sex millibus delectorum equitum Inferiorem Dalmatiam, quam nunc Choruatiam dicunt, ingressum gloriaque incitatum non tam ad praedam, quam ad praelium faciundum uenisse, et ipse licet strenuus miles, dux tamen nouus, occasionem gloriae sibi quoque oblatam ratus statuit, haud satis exploratis suis


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

demum in acie hosti oppositi stare assueti. Qui profecto, si in montibus praelium fuisset commissum, eminus fundis hostem confecturi fuissent. Sed quoniam, si agrestes uictores extitissent, praeda etiam potituri essent, iccirco maior pars equitum, qui fortitudinem temeritati ac auaritiae praetendebant, magna contentione in patentem campum e montibus certamen traxere, praefecto, quoniam auxilia cataphractorum equitum prope diem uentura expectabat, nequaquam primo permittente, mox uniuersis praelium poscentibus


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

praeda etiam potituri essent, iccirco maior pars equitum, qui fortitudinem temeritati ac auaritiae praetendebant, magna contentione in patentem campum e montibus certamen traxere, praefecto, quoniam auxilia cataphractorum equitum prope diem uentura expectabat, nequaquam primo permittente, mox uniuersis praelium poscentibus non ausus repugnare, in aciem copias eduxit, maxime ne, ut sunt Hungari elatioris spiritus, pugnae subterfugiendae suspitionem Choruatis praeberet. Hungari nimirum et Choruati perpetuas


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

nobiscum foedere coeunt, haud nostro illud, sed suo metiuntur emolumento. Bazethes cognitis, quae in Moldouia gesta erant, animum in Christianos, diu metu fraterno coërcitum, uehementer exacuit. Iam enim Gemius Otomanus, Bazethis frater, ueneno necatus interierat. Quem Rhodiorum equitum princeps, Magnum illi magistrum uocant, Innocentio Octauo, Romano pontifici, uenditum, ut mox ostendemus, Alexander Sextus, insecutus pontifex Romanus, e custodia eductum Francorum regi Carolo Octauo inuitus tradiderat. Cuius sane interitus


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

eundem quoque nuntium, quid sibi faciundum, quoue cum classe progrediendum esset sciscitatur. Rex tametsi eo nuntio admodum motus esset ― neque enim Venetos tam breui temporis spacio tot naues confecturos putarat ― tamen missis duodecim millibus partim peditum, partim equitum cum Achimathe Cossicio, id muneris sibi ultro deposcente, qui et classicis, si res posceret, supplemento forent, et Peloponesi litoribus obequitando maritimas Venetorum urbes territarent, hostilesque naues, si possent, aliqua ex parte distinerent. Iubet classem Corinthiacum


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

regiones cum exercitu penetraret, agrosque eorum omni clade peruastaret, quo et amissae Naupacti dolor hostibus alia insuper augeretur calamitate, magisque hostiles infringeret animos, et militibus suis praede non deesset occasio. Alexander igitur coactis circiter decem millibus equitum haud satis prosperam suscepit expeditionem. Non enim mediocri detrimento, ut paullo post demonstrabitur, illi in tam longinquas regiones profectio constitit, propterea quod temere ingressus iter Liburnos, Iapidiam, Istriam emmensus est, Natisoneque transmisso amne


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

reditu fortunam patiuntur. Dalmatae qui maritimas Venetae ditionis incolebant urbes, Sicenses imprimis - et hi sane inter Italodalmatas urbium cultores sese putant esse fortissimos ― quum percepissent Turcas simul itineris difficultate frumentique inopia, simul Albanesiorum equitum propulsationibus in Veneto agro male habitos fuisse, rati eos haud omnino inuictos esse, contractis circiter quadringentis hominibus finitimam mediterraneae Dalmatiae Turcaicae ditionis regionem inuadunt, dumque abacto, quod sors obtulerat, pecore domum reuertuntur, Turcae,


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

accaepimus, neque uirtuti neque etiam felicitati suae adscribere hostis potest, quippe cuius armati ignauiam, dum agrum Venetum populamur, omnino contempsimus, eum partim impune lacessendo, partim non sine risu spectando oneratum magis quam munitum armis. Ibi enim obuiam habuimus uim Venetorum equitum haud quidem primo aspectu spernendam, nisi maluissent sese ferrea simulacra quam uiros ostendere. Sed forte iccirco gloriari atque efferri Veneti possunt, quod uis tempestatum, commeatusque penuria nos uehementer


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

Est oppidum in Troezenio agro Venetae ditionis, ab ipsis Venetis instauratum, natura pariter et operibus perquam munitissimum, Naupliam scriptores uocant. Hunc locum praeter caeteros ciues ad mille Albanesiorum equitum incolebant, qui eo ex diuersis Peloponesi atque Achaiae regionibus Turcarum graue Christianis hominibus imperium auersantibus confluxerant, agrique angustia per latrocinia ac rapinam magna ex parte uitam tolerantes in regiones Turcaicae ditionis frequentes


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

litus Methonem uersus nauigabat. Iamque Cyparissiam attingens oram ad ostium Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex studio suam e proximo uisendi classem cum parte equitum uenit, atque ubi e iugis Cyparissio incumbentibus litori naues omnes cursum tenentes, nec incolumes modo, sed etiam aliqua ex parte uictrices prospexit, ex equo, ut ferunt, disiliit, atque posteaquam prostratus humi (eo ritu Turcae Deum uenerantur) terram osculo magna


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

ut hostium conatibus obuiam iret, celeriter contrahit, quos inter multi etiam Graeci ritus Christiani Turcaicae ditionis fuere, Pheridem secuti haud quidem uoluntate, sed imperio, ut mox in concursu satis patuit, coacti. Hac manu bifariam diuisa Pheris in agrum Lyssanum contendit: cum altera enim equitum parte cis amnem ipse incessit, alteram Drinonem traicere ac propter ulteriorem eius ripam progredi iussit, ignarus in quam fluminis regionem Albanesii cum Lyssanis tunc essent praedatum egressuri. Itaque Turcae non procul ab


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

admittere: nam praeterquam quod reges natura ipsa, cuius uis maxima est, uitae ac fortunae, ut fit, dissimilitudine populorum imperium auersantur, utilia simul et honesta suadebat. Itaque Francorum regem per se quoque in Venetos male animatum rogat, ut se octingentorum equitum auxilio ad Bononiensem expeditionem iuuaret. Decreuerat autem Iulius pontifex, quo Venetis aliena calamitate metum incuteret, ostenderetque se iam coepisse res ecclesiasticas repetere, capto aut pulso Ioanne Bentiuola importuni tyranni dominatu Bononiam liberare, atque


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

ac amicitia confisi, nihil sibi a Venetis tanta strage infractis timendum putabant, ignorantes Venetorum animos non ita mercatura corruptos, quin existiment interdum fortunae esse obluctandum. Iam Maximilianus, contracto simul peditum, simul equitum iusto exercitu, fines Italiae ingressurus erat, quum Venetorum oratores ad eum accesserunt, infimis praecibus petentes, ut sibi ad se adeundi dicendique potestatem faceret. Qui magis ueteris Romani imperii maiestatis quam suae fortunae memor, et ob id elatior, aditum


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

insuper Rhaimundo Cardonensi, regni Neapolitani praefecto, ut totas illius regni uires in defensionem Romanae Ecclesiae conuertat, atque in omnibus pontificis uoluntati obtemperet, modo ille stipendium militibus de suo numerare non recuset. Itaque regni Neapolitani praefectus delectu habito, equitum frenatorum mille, peditum cum Hispana legione duodecim millia confecit atque magnis itineribus Bononiam contendit, quae paucis ante mensibus, pontifice, ut supra demonstrauimus, in fugam a Gallis coniecto, ab imperio ipsius pontificis defecerat,


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

profecti magna clade accępta domum reuersi sunt. Alii item Turcae, quum aliquot prosperis populationibus Dalmatarum agros incursassent, Valdanum amnem spe praedae transmittunt; ibi quoque ab incolis regionum adiunctis Hungaricis auxiliis populatores opressi sunt. Ex tribus millibus equitum uix dimidia pars effugere, coeteri partim caesi sunt, partim gurgitibus hausti, dum inconsulta consternatione acti in transitu Valdani amnis uadis aberrant, nihil praeter hostem caeci pauore metuentes. Nec in Italia interim Galliisque res quietae erant. Quae ut suis temporibus


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

erat ― tum cuiusdam Georgii cognomento Scythe improbitatem. Qui dum Tauruni in praesidio eques satis strenuus agit ― est autem id oppidum in confluentibus Saui et Danubii, ut supra demonstratum est, situm, Nanderalbam aetas nostra appellat ― forte una Turcarum equitum turma Samandria egressa praedandi studio agrum Taurunensem ingreditur. Distant autem haec duo inter se oppida uiginti circiter millia passuum, atque utrunque in ripis Danubii conditum, alterum Turcaicos limites, alterum Hungaricos finit: nam quicquid agri in medio iacet


95. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ne gloriae occasionem praetermitteret ― nam in publicam utilitatem uel aduersario opem ferre amplum sibi fore existimabat ― coactis quum suis, tum prouinciae suae uiribus, magnis itineribus Thibiscum contendit. Et quum haud procul a castris agrestium esset, turmam equitum, quidnam Scythes cum suis rusticis moliretur, exploratum praemisit. Rustici conspecta turma equitum rati, ut erat, Sepusiensem cum magna manu aduentare, extemplo turbantur, atque ad ducem suum trepidi conueniunt. Ille aduentu hostium nihil territus arma induit,


96. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi fore existimabat ― coactis quum suis, tum prouinciae suae uiribus, magnis itineribus Thibiscum contendit. Et quum haud procul a castris agrestium esset, turmam equitum, quidnam Scythes cum suis rusticis moliretur, exploratum praemisit. Rustici conspecta turma equitum rati, ut erat, Sepusiensem cum magna manu aduentare, extemplo turbantur, atque ad ducem suum trepidi conueniunt. Ille aduentu hostium nihil territus arma induit, conscensoque equo hostem in se uenientem, certamen haud detrectaturus, opperitur. Praeerat Sepusiensi turmae Petrus


97. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

agentibus renuntiant. Hanc arcem Hungari aeque ac Tauruni ceruicibus impositam, aut muralibus tormentis funditus euertere, aut deiectis inde Turcis praesidio Hungarico firmare exoptabant. Itaque Transiluanus praefectus, contractis circiter quinque millibus equitum peditumque, it locum oppugnatum. Iam Hungari deiecerant tormentis aliquantum muri, Turcaeque, qui in praesidio erant, coeperant inter se de deditione agitare. Identidem tamen Samandriam clam noctu nuntios mittebant, qui Balidi Iachio, praefecto Samandriano,


98. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

more fere satellitum loco secum habebat, ita mediam aciem tutandam suscepit, ut magis in subsidiis quam in acie esset. Suae autem custodiae causa more Othomanorum regum circum se habere consueuerat praeter sex millia peditum, quos praetorianos uocant, ad decem millia equitum, qui sane nusquam a corpore regis, dum in castris est, discedere solent. Turca igitur, conserto praelio ac uehementer per mutuum odium accenso, quum uidisset utrumque sui exercitus cornu ualde premi, Europaeos ingenti etiam cęde prope stratos (Asiaticis enim


99. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

coacta fines Lithuaniae adorti sunt, Smolencumque oppidum, adiuti quorundam Graeci ritus oppidanorum proditione, occuparunt, plurimis ex suis in ea oppugnatione amissis. Hoc autem magnae rei successu Moschouius elatus cum ingentibus copiis (ferunt enim supra octuaginta millia equitum contraxisse) fines Polonici regni est ingressus, atque ad Panticapem amnem progressus regiones flumini adiacentes castris ibi positis late depopulatus est. Porro Panticapes, quem nunc Scythae Beresinam nuncupant, et Borysthenes, e diuersis fontibus orti, multum campi


100. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

triginta millia hominum cecidere, paucissimis admodum ex Polonica acie caesis. Poloni direptis hostium castris cum magna quum rerum, tum hominum captorum praeda ad regem suum tanta uictoria laetum reuersi sunt. Nempe in ea pugna praeter duo millia nobilium equitum, decem duces, et septem ac triginta senatorii ordinis homines uiui capti sunt. Neque huius rei gestae fama Sarmatiae finibus se tenuit, sed Selynes quoque, superbissimus Turcarum rex, legatos gratulatum pacemque petitum ad Sigismundum misit. Quandoquidem Polonorum


101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

partem, quae cum Cilicia continens est, iter faciens in Syriam monte Amano superato descendit, et prius quam ei hostium quisquam occureret, ad Orontem fluuium in agro Antiochensi castra posuit. Consauus Cauirius, ubi accepit Turcas in Syriam irrupisse, coactis octo millibus equitum, hosti obuiam magnis itineribus contendit. Plures autem eo numero equites confici nequiuerunt, propterea quod superioribus annis multi ex his pestilentia ac ciuili bello, uariisque aliis casibus interierant, nec in


102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

agmine collectis a pauore animis constiterunt, quasi in pugnam reddituri. Sed quia Consauus in fuga mortem oppetierat, uoluntariam an fortuitam incertum ― utrunque enim traditur ― omisso pugnae consilio Gazam se conferunt, amissis circiter duobus millibus equitum. Satis autem constat Cauirium Consauum, siue sibi ipsi mortem consciuerit, siue dolore nimio, et erat exactae iam aetatis, subito exanimatus sit, infracto animo rerum mutationem et saeuientem nequiuisse pati fortunam.


103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

A Turcis denuo uincitur; ad Selynis partes transire cogitur; Babylon oppugnatur. Igitur paratis omnibus, quae ad iter per solitudinem faciendum neccessaria uidebantur, quendam Mehmethem Haessęum cum duobus millibus equitum praemisit iter exploratum, ne quid occultum aut repentinum ab hoste ingrueret. Hunc subsequi iussit cum iusto prope exercitu modicis itineribus Sinonem Macedonem; ipse cum peditatu et equitibus regiis postremus iter ingressus est. Biduo Mehmethes per solitudinem iuerat nullo hoste obuio,


104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

tam forti ac strenuo uiro, magna solicitudine uidebatur liberatus: tantam inesse uim in uno homine censebat. Itaque magna spe uictoriae animo concoepta, ubi solitudinem cum copiis emensus est, ad Horionem amnem castra locat, stationibus equitum undique obiectis, ne aliqua hostis ex improuiso accederet, Turcasque in aliena et ignota terra turbaret. Nondum enim Cercassorum res, licet accisae essent, contemnendae uidebantur. Inde transmisso Horione castra in agro Babylopolitano haud procul a Cercassorum regia posuit,


105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

et egregiam nuper operam in oppugnatione Caërensi Selyni nauauerat, interemptus est. Vix enim ullis meritis proditionis, ingratitudinis ac paricidii immane scelus compensari potest. Igitur Cahirio, quem supra demonstrauimus ad Turcas transfugisse, Caërensibus praeposito, eique equitum ac peditum satis ualido praesidio ex Turcaicis copiis adiuncto, quo et urbem simul et ipsum praefectum in potestate haberet, classeque in Europam dimissa in Syriam profectus est, Iamberdino secum ducto, cui sane Damascenam destinauerat praefecturam.


106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

praelio ingenti caede a finibus suis submouerit. Nec satis uisum Turcis ad distringendos Hungaros Polonum Thataricis armis in Polonia continere, sed etiam terrore Hungarici nominis compulsi Mechmetem Alydem Michallium, ex regiis purpuratis ducem impigrum, cum quadraginta millibus equitum, quos Turcae a praedandi studio achangias uocant, ultra Danubium miserunt, qui fines ibi Hungaricos populando non sinerent Transistranos Pannoniis adiungi, nec ullam his opem inde afferri. Qui tandem traiecto Danubio, non ausus Transistranam ingredi Hungariam ― saepius


107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

puerilis aetas haudquaquam capax est, comparatur, deinde stipendii copia suppeteret. Nam Boëmi, gens Martia et regi suo Lodouico deditissima, ne pedem quidem domo efferre nisi accępto stipendio possunt. Quibus sane conductis Hungari quoque, et Hungaricae ditionis Dalmatae, egregiae equitum alae, extemplo in officio futuri sunt. Soli autem fere nobiles apud Hungaros, Boëmos ac Dalmatas, quibus Lodouicus Casimirus imperat, militiam exercent. At contra Turcae ex mancipiis et pastoribus, magna ex parte Illyricae ac Moesicae nationis milites fiunt. Vnde, ut omittam Christianae


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

moenia a duobus Moesis schismaticis prodita hostilibus machinis diruuntur; incolae urbem incensam relinquentes in arcem confugiunt; quam Turcae oppidum ingressi terribiliter quatiunt. Praecluserant portas Sumonienses hosti aduenienti fiducia maxime equitum, quos eo e proximis locis eadem fortuna contraxerat. Itaque Turca, quo sine caede et militum detrimento urbe potiretur, misit qui Sumonienses ad uoluntariam hortarentur deditionem, admonerentque ne pertinacia


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

Salomon in Syrmiensi expeditione forti opera usus fuerat, et ob id ei ampliorem in Moesia attribuerat prouinciam, ubi accepit Turcas in Transistranis Hungarorum regionibus haud leui clade affectos, ne Hungari eo successu insolescerent, contractis tribus milibus equitum ad deuastandum Syrmium, trans Sauum amnem proficiscitur. Sed quum ibi ducem itineris locorum peritum ab Hungaris exceptum amisisset, metu insidiarum Taurunum confestim rediit, aliquot e suis partim captis, partim caesis. Nam Syrmienses, timore hostium


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.