Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tu

Your search found 4613 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1597-1609:


1597. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

in Hungariam leuatur. Preterea significatur nondum omnia satis esse parata in Germania. Quoniam binas litteras ad me dederas uno exemplo, alterę paucis ante diebus redditę mihi sunt. Ex utrisque et amorem tuum agnosco, et uoluntatem tuam percipio: et in hoc sum, ut tibi praesto semper sim. Tu interim curato, ut ad diem et equos et pecuniam mittas. Paulus Jovius recens edidit librum de imaginibus clarorum virorum inter quos et nomen tuum breviter perstrinxit, quod ut perscriptum est, ad te mecum afferam, si librum ipsum ferre non potuero. Vale


1598. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

etc Spectabilis et Magnifice domine domine obseruandissime, salutem et mei commendationem. Clementissimus dominus meus mittit me ad longinquam legationem. Indigeo forti equo: tu succurre. Fortasse discedam hinc ad triduum. hic expectaui in dies tuam M. D.; vellem coram alloqui. Commendo me plurimum Vestre Spectabili et Magnificae Dominationi. Vienne.


1599. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

Ad uigesimum diem Octobris redditę sunt mihi tuę litterę ex arce tua Stenijsnak cumulatę quidem omnibus amoris et humanitatis officijs. Pergratum mihi fuit intelligere cum itinera successumque rerum tuarum, tum pręcipue quod tu una cum optima coniuge tua cęterisque tibi carissimis recte uales: quod precor tibi diuturnum sit ad honorem Dei tuamque consolationem et tranquillitatem animi. Si me certiorem reddidisses ipso in ingressu in Croatiam, sine dubio illic te conuenissem partim propinquitate loci, quod sane non est


1600. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

ipso in ingressu in Croatiam, sine dubio illic te conuenissem partim propinquitate loci, quod sane non est in postrema parte commoditatis ponendum, partim quibusdam de causis, quę tibi (ut existimo) haud ingratę fuissent. Sed ne longiore quidem uia, dum ualeo, absterrebor a te conueniendo, si tu probaueris idque commode fieri poterit primo uere, nisi quid interim accidat, quod meum consilium anteuertat, postuletque accelerari meam profectionem: quam ego ex tuo mandato extemplo arripiam: tantum enim apud me ualet grati animi fidelis memoria ut quoniam in me amando atque ornando nunquam


1601. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

cogitare te uelle aut Tragurium esse uenturum, aut me ad arcem Stenisynak ad te accersiturum, et ego quum statuissem ad festum Ascensionis Domini Venetias petere, ac post festum decimo illius die redire in patriam, eram ualde solicitus ut hunc animum primo quoque tempore declararem, ne tu huius inscius, aut me accersires ad se, aut venires Tragurium. Itaque anxie quesiui si quis nauigaturus esset Bucharim uersus. nemo fuit Tragurii, Jadram profectus sum, itidem non erat Jadre. Cepi tandem iter versus Bucharim, ut ipse mearum litterarum tabellarium essem. Sed in itinere aduersis


1602. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

dignaque tuo genere aggressum in tanta cedium flamma seruauit, victoriaque potitum reduxit incolumem. Nam quanta vehementia comilitones incitaueris ad pugnam, quam fortiter ipse irruperis in urbem cum hoste manum conserens ex aliorum litteris et nuntiis satis intelleximus, quorum tu pre modestia non meministi. Nunc conuersis curis in gaudium ardentissime tum reditum expectamus, ut te victorem rebus pro patria bene gestis complectamur, tuo colloquio atque adeo conspectu aures atque oculos satiemus. De tritico causis abs te cognitis posthac ne verbum quidem faciam: ad pauca


1603. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

cidoniati nostratis, duas pro te seruabis, reliquas quoque dabis domino nostro Magnifico. Hęc pauca sed grata accipias et beneuola, ut soles manu. excusatum me habeas quod narancias nec tibi nec domino mitto. Vbique perquisiui, sed nusquam reperi. Tu vero si hec vel alia eiusmodi velis tibi mitti, significabis; nam tibi in re omni morem gerere et cupio et volo. Cui me et seruitia mea comendo. Buchari, 5. Novembris 1553. Tue


1604. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

nisi tuum fęlicem reditum, ut vestris istic compositis ex sententia rebus (quoad eius fieri potest) Hungarię parta pace quasi triumphatis hostibus e vestigio ad intermissa mea studia reuertar paceque hac fruar et quam dominus deus Christus nobis reliquit. Tu interim pancratice viuas, et celeriter ad nos redeas. Ex tua arce Saruar, 28 Aprilis 1553. Tuus obsequentissimus Tranquillus


1605. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

collocata esse: et profecto citius fecerim uite finem, quam colendi tui. Nunc etiam incidit mihi necessitas expetendi tui auxilij. redemi unam possessiunculam florenis 90. altera multo melior restat redimenda: ad eam uero pecuniam, quam habeo, desunt aurei 60. Tu quęso huius pecunie facias mihi copiam, et mittas quam primum, ne tam bona possessio a nobis alienetur: et iubeas Dominum Sarkanum totidem aureos tibi ex proxima pensione prepositure numerare. Hoc tibi facilius est facere, quam mihi dicere, nam ego sine pudore non postulo, tu


1606. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

60. Tu quęso huius pecunie facias mihi copiam, et mittas quam primum, ne tam bona possessio a nobis alienetur: et iubeas Dominum Sarkanum totidem aureos tibi ex proxima pensione prepositure numerare. Hoc tibi facilius est facere, quam mihi dicere, nam ego sine pudore non postulo, tu quidem ultro congeris in me ampliora. Paro senectuti et tranquillitati uiaticum: nunc demum cępi procul ambitione et cura rerum publicarum mihi et amicis uiuere, ut innocentia fretus et securitate animi ne ipsam quidem mortem, que in his annis non potest abesse diu, pertimescam, quamquam nihil


1607. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

duce Salerni ad tutelam insule cum presidio. Genuenses pro recuperanda insula parant expeditionem, iamque eo miserunt 12m peditum, et noster Cesar Genuensibus aderit. Veneti, quod nemo infestat hec maria, magna ex parte classem subduxerunt. Tu etiam ne graueris perscribere quid istic geratur, et qui sunt nostri Cesaris in Gallia successus. Sed maxime omnium me delectaret, si tua uxor, matrona honestissima, faceret te pulcra prole parentem, et recte ualeret. Vale feliciter.


1608. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [page 49 | Paragraph | Section]

annum integrum. Tanta es animi magnitudine ut liberalitatis tui nullum modum reperiam, sed certe in his pupillis iuuandis etiam cęlum merebere. Ad nos aut ipse uenias, aut me istuc accersas, utrum feceris gratissimum erit. sed multo esset iucundius ut tu nos inuiseres, uestigiisque tuis nostram patriam illustrares, et nos uicissim te piscatione oblectaremus. Nihil noui est alicuius momenti, nisi quod Galli et Angli non dubiam inter se pacem habent. Vale cum tuis omnibus felix.


1609. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [page 51 | Paragraph | Section]

In Hungariam Illustrissime Domine etc. Proximo mense Maio misi ad te Buchari pisces, ut in litteris perscripsi, Tu uero quid de iis sentias, an grati fuerint, et si eius generis alios ad te posthac mitti uelis aut quicquid aliud tibi placuerit, quod terra nostra marique gignitur, non graueris ad me perscribere: presertim de istis rebus et successu pacis, tuoque statu certiorem facias, si penitus ex animo


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.