Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: tu Your search found 4613 occurrences
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 2873-2878:2873. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section] postea contemnatis, quam antea suspexistis. Ante itaque quam quidquam aliud actum sit, ista, si sustinetis, reffellam." Cum ego: "A me quidem", inquam, "illa haud ita dicta sunt quasi tanto obsistere possint adversario; perge tamen ac impellere; cum te ipse non potuerim, tu me in tuam, si potes, sententiam pertrahe." Coepit ille tactaque, ut in principio orationis consueverat, fronte: "Istic", inquit, "haud longum immorabimur, alia nobis hodie praestanda sunt; istud quam brevissime expediam. Vis omnis tuae, quam in politicam
2874. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section] quam brevissime expediam. Vis omnis tuae, quam in politicam attuleras, rationis in eo est constituta quod, cum virtus esset intellectus neque tamen ulla esset ex iis quae recensentur, ut ipse haud inepte probaveras, corruptionem eam alicuius ex iis esse necessum foret. Quod tu commode ad prudentiam retulisti; nam haec una in agibilibus, uti et politica, versatur, itaque consultationem electionem aliaque prudentiae principia politica ex te retinet, in eo ab illa deficit quod pravis modis atque unam ob sui
2875. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section] vitium ad rem transferentes incultam malunt habere neglectamque iuventutem, quam illam ad exteras provincias erudiendi causa transmittere; quod quidam sic missi eorum, apud quos degebant, vitia retulissent, visitationem inde provinciarum, non personas insectantes. Sic tu quoque cum cerneres quospiam (novi enim qui sint) iam alioquin subdolos, cum politicae insuper praesidia adiunxissent, in omne fraudis astutiaeque genus erumpere, parum prospiciens cuius id vitio fieret, universum studium duxisti condemnandum. In quo te reprehendo; quem enim
2876. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section] appellare, cum tamen omnes nos politica quapiam uti non diffiteamur? Te ipsum et antea quam te haec perturbasset opinio, et vero nunc etiam postquam te error iste invasit, politicam cum omni aequitate conspicimus coniunxisse. Piget plures alios referre claros viros quos tu omnes haud scio an possis condemnare; non itaque politicae vitium astutia est, sed eorum qui illa utuntur praepostere. At, inquis, ipsa politica astutia est! Noli quaerere; sane id non tantum illae Ciceronis voculae, sed ne tota quidem tua industria evincet; nam
2877. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section] defendo politicae semper existimavi; germanam quippe genuinamque, non quae doctorum vitiis sit adulterata, politicam defendo, quae fraudes eas nunquam praecipiet. At, inquies, Mazarinus, qui praecipuus eius auctor habetur, huiusmodi tradidit? Facete tu quidem in illum; at minus fortasse vere in illum es invectus, quem cum hominem fuisse optimum, tum alterum fere Galliae conservatorem abunde constat. Sed factiones in eum excitavit invidia, libros haereticorum pravitas corrupit. Nec sic contendo ut nunquam eum ad aliquod
2878. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section] secretam, ex hoc Epicuri dogmati conformem esse argumentaris. Hoc itaque expugnato caetera sponte sua corruant est necesse; in quo ego sic confido nihil ut facilius a me praestari posse putem, quippe monstrare tibi in quo deceptus sis abunde et ad victoriam. Recte tu quidem prudentiam actiones (ne multum circumeam) et publicas et privatas moderari disserueras, sed in eo vehementer es deceptus quod politicam in privatis tantum versari existimaveris rationibus, cum tamen ubi prudentia, ibi et illa locum semper habeat. Deum immortalem! quot
Bibliographia locorum inventorumŠkrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.