Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tu

Your search found 4613 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 812-820:


812. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

uel sudor tinctus sanguine omnibus membris totoque corpore sese effunderet. Ille in terra proiectus ad celum oculos totamque mentem conuertens ter in hunc modum dixisse perhibetur: Mi pater si possibile est transeat a me calix iste: uerum tamen non sicut ego uolo: sed sicut tu: Et apparuit ei angelus confortans eum. Sed dicet hic fortasse aliquis (utar enim uestra bonitate amplissimi patres: ac paululum a proposito digrediar: quoniam me tam diligenter attenditis) dicet inquam aliquis: Quid est quod Christus patrem orabat ut calix ille mortis a se


813. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

pallido: trementique ore Christum osculatur: neque enim ille qua erat mansuetudine proditorem suum reiicere uoluit. Perge porro: sed quid tandem hic restat nisi ut uoce tota in clamorem prorumpam? O scelerate Juda: O impurissime latro: O imanissima bellua: osculo tu quod ad humane societatis coniunctionem et uinculum pertinet: quod sacrosanctum charitatis et beniuolentie fedus adinuentum est: osculo inquam Preceptorem tuum tradis? Scriptum est peccatum hoc: scriptum est scelus hoc stilo ferreo in ungue adamantino: et testis falsus non erit impunitus pro


814. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

quesitas? Illud autem quomodo narrabo quod Egyptum aqua pro uobis pugnante, rana, cyniphe, musca, peste, ulcere, grandine, locusta, nocte, primogenitorumque interitu strauistis, quod muros Hierico in uoce tubarum psalmorumque deiecistis. Hic ille est, popule stulte et insipiens, cuius tu uirtute, cuius auspicio hec omnia et alia multo plura peregisti. Sed quid ego hec commemoro sceleratissime genti, si tamen gens appellanda est et non ferarum teterrima multitudo? Aures habent et non audiunt: oculos habent et non uident: pedes habent et non ambulant. Vos ergo, patres, quibus


815. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

a maioribus suis predictum fuisse. Vbi es sancte uates Hieremias? quid dicis? quid clamas? Preuaricatio inquit est in medio domus Juda ait dominus: negauerunt me et dixerunt non est ipse. Et que sit preuaricatio et que domus Juda et quem negauerunt neque ambiguum neque obscurum est. Quid tu autem Isaias? Audite celi et auribus percipe terra quia dominus locutus est: filios enutriui et exaltaui: ipsi autem spreuerunt me: Cognouit bos possessorem suum: et asinus presepe domini: Israel autem me non cognouit: et populus meus non me intellexit. Et postea addit: Auditionem audietis


816. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

non me intellexit. Et postea addit: Auditionem audietis et non intelligetis: et cernetis uidebitis et non scietis: incrassatum est enim cor populi huius. Item Ezechiel dum captiuus prophetaret in Caldea sic ait: factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad uidendum et non uident: et aures ad audiendum et non audiunt. Ex quo certe Judeorum scelus atque impietas manifestissime apparet: Neque enim tam clarus sermo, tam simplex, tam manifestus inuerti aut deprauari ullo modo potest. Itaque


817. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

caput plangentes. Sed age omittamus hec omnia: cum eadem sacri etiam euangeliste consulto fortassis omiserint et Mariam uirginem nihil aliud nisi uerba illa notissima orbitatis clamantem nobis ante oculos proponamus: Mi Jesu dulcissimum quondam: nunc uero amarissimum mihi nomen: sic tu obsecro sponsam tuam deseris? Sic matrem miseram destituis fili? Quomodo factus es mihi amaritudo et dolor? quid igitur faciam? quo iam amisso te reuertar? quo me recipiam? domumne? at que ibi poterit esse uita nisi acerbissima? nisi dolori perpetuo obnoxia? Anne igitur ad Petrum.


818. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

et procidamus ante deum: ploremus coram domino qui fecit nos: quia ipse est dominus deus noster nos autem populus eius et oues pascue eius. Lugeamus uitam nostram mortuam idest Christum Saluatorem nostrum et pro eo uel lachrymas emittamus qui sanguinem suum pro nobis non dubitauit effunder. Tu uero miserrime peccator quid heres? quid dubitas? quid cunctaris? Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Quid tibi cum auaritia? quid cum luxuria: si Johannem uis euangelistam imitari et Christo esse dilectus? matrem eius flentem associa. Si Simon es Cyreneus tolle crucem


819. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

absoluisti: liuore curasti: uulneribus sanasti: sanguine abluisti: sordibus mundasti: cruce saluasti: infamia et dolore et morte ad gloriam: ad uoluptatem: ad uitam reduxisti: qui ascendens super omnes celos omnium es arbiter: omniaque dispensas: Oro inquam te supplex atque obsecro uti tu hodie populum tuum hic et ubique in tui memoriam congregatum his oculis: eo uultu: eaque pietate aspicere digneris: qua sanctissime affixus cruci tunc cum omnia ad te ipsum trahebas: Joannem discipulum tuamque charissimam et pientissimam matrem aspexisti: eo munere: ea gratia illustres qua


820. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

solem, regis mundum, calcas tartarum: ostende queso faciem tuam et uidebimus: porrige dexteram tuam et surgemus: infunde spiritum tuum et renouabimur: Atque hunc quem ego oculis nunc meis aspicio tue ciuitatis Hierusalem Vicarium, tue hereditatis conseruatorem, tuarum ouium pastorem: Hunc tu inquam nobis clementissime domine pro tua diuina pietate: que exuperat omnem sensum: custodias, foueas, conserues, protegasque. Respice quesumus domine in faciem Christi tui: dirige quesumus illum secundum clementiam tuam: Da ei quesumus uerbo et exemplo quibus preest proficere: ut ad uitam


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.