Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: boni

Your search found 792 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 200-223:


200. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_283 | Paragraph | Section]

euangelicarum uirtutum, id est, Christianę perfectionis exemplis et me desidia adhuc torpentem excitarem et alios excitatos alacresque, ne lassescerent, magis animarem, alios uero etiam redderem cautiores, ne, tametsi boni sanctique sint, facile de se popularibus auris credant. Quam enim periculosa sit humilibus Christi seruis mortalium laudatio, tunc plane intelligent, cum relatu legerint non aliam ob causam quosdam reliquisse monasteria


201. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_342 | Paragraph | SubSect | Section]

inuideret, inuenit! Et quod inuiderat, rapuisset, nisi in operibus manuum suarum comprehensus peccator prius poenas dedisset quam coeptum peregisset scelus. Non est autem passus Dominus eam paupertatem ludibrio esse malis, qua boni mercantur sibi diuitias regni cęlorum. Eadem sane benignitate Hilarionem quoque abbatem a latronum iniuria tutatus est. Hunc adolescentulum in solitudine habitantem tota nocte quęritantes


202. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_448 | Paragraph | SubSect | Section]

Postquam uero ab ipso Abraham sene, uehementer de eius perditione solicito, diu quęsita et tandem inuenta illo hortante ad montem rediit, sanctitatis meritum, quod peccando amiserat, poenitendo recuperauit. Sic perdita ouis boni pastoris humeris reportata lupi fauces effugit et electo tandem Dominico gregi meruit computari. Nunquam in Deo uana spes poenitentis fuit. Pelagia Antiochena, cum et diuitiis et corporis facie multum emineret,


203. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_413 | Paragraph | SubSect | Section]

aperiri salutis. Hinc tu quoque, si unam alteramue ciuitatem ad Deum sanctius atque syncerius colendum conuerteris, nondum te existimes fecisse satis, donec datur facultas etiam ad reliquos instruendos proficisci. Pii sane ac boni medici est plurimis curatis alios insuper, qui curatione indigent, perquirere et opportuna omnibus remedia conferre. Legimus Petro Hierosolymis primum uerba ad populum faciente die uno tria milia hominum baptizata


204. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_425 | Paragraph | SubSect | Section]

haud formidabant, perinde ac si et ipsi cum apostolis audissent: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Quantum porro expediat mortalibus, cum supersunt illis boni doctique prędicatores, quantumue obest, cum desunt, Niniue seruata, Sodoma et Gomorra euersę docent. Illa Iona prophetante poenitentiam egit, hę absque doctore in omne scelus pręcipites iere Deoque ulciscente ad


205. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_439 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic facinorosos homines par perpetrandi mali uoluntas coniunxit, quos alienauerat odium. Minus nocentes fuissent, si in pristinis simultatibus perseuerassent. Non debet esse reconciliationis causa consensio mali, sed boni. Est et illa pax oppido quam fugienda, qua obtegitur dolus, sub qua latent insidię fraudesque de improuiso erupturę cubant. Nemo plus nocet quam qui simulat se profuturum. Personam amici malignus induit, ut incautos


206. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_607 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Qui enim ad poenitentiam conuertitur, primo se peccasse dolet et compunctus lachrymas emittit, deinde inclinat se, dum humiliatur, et in monumentum prospicit, dum ante acta mente uoluens, quid mali commiserit, quid boni omiserit, examinat et singula quęque diligenter perpendit. Tunc autem angelos uidet, cum iam constanti animo angelicę consentit inspirationi, et unum quidem ad caput, alterum ad pedes, quia consentiens a principio usque


207. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_608 | Paragraph | SubSect | Section]

placeret Deo. Antea lasciuis cantibus et delicatis epulis indulserat; tunc assiduis precationibus quotidianisque se fatigauit ieiuniis. Hoc itaque quadraginta annorum labore ad ęternę quietis peruenit felicitatem tantumque boni percepit pro poenitentia, quantum perceptura erat mali pro obstinatione, si poenitere noluisset. In ea impletum est illud per Hieremiam dictum: Tu fornicata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit


208. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_638 | Paragraph | SubSect | Section]

ita et animo puros nitidosque reddidisse. Quam in illo uirtutem nequaquam ignorauit, qui eum digito demonstrans dixit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi! Confert deinde spiritalis boni appetendi copiam exercendique facultatem, ut animus noster uitiis eradicatis uirtutibus exhuberet. Quod Osee propheta pręuidens inquit: Viuent tritico et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani.


209. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_376 | Paragraph | Section]

lucrum tristatur. Itaque mulier, quam ille accusat, a Veritate defenditur: Bonum — inquit — opus operata est in me. Quid ei molestus es? A telemosina etiam bona est, bona utique. Sed qui bonum alterius boni comparatione malum appellat, tam falsus atque peruersus est, ut ne illud quidem, quod approbat, satis amet. Scribę quoque et pharisei se legis diuinę zelatores ostendunt et sabbatum obseruant. Christi quidem miraculis


210. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_418 | Paragraph | SubSect | Section]

didicit terrena contemnere, quę sanus dilexerat. Aeger soli Deo seruiendum intellexit, qui antehac sanus auaritię seruierat, dum negociationibus operam daret. Et quisquam infirmitatem incusare audet, quę tantum gignat boni? Quod autem in plerisque non eundem sortiatur euentum, non hoc eius uitio fit, sed ipsorum, qui sanati sic uitam suam instituere negligunt, ut, dum ęgrotarent, promiserunt. Sergius, Senogallię princeps, elephantico


211. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_457 | Paragraph | SubSect | Section]

mortem ire. Petrus ergo et tentari et labi dimissus est, ut per poenitentiam humiliatus disceret iam non sibimet confidere, sed ei, cuius beneficio etiam post lapsum subleuatus est, ne periret. Igitur, quisquis aliquid boni operis propria uirtute se effecturum promiserit, diaboli uanno concutietur et, cum triticum mundum se esse crediderit, inter decermina computabitur. Frustra aliquid conamur, nisi Domini affuerit auxilium. Cum illo in


212. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_459 | Paragraph | SubSect | Section]

certior factus, quod beatitudinem olim ab abbate promissam mox accepturus esset, lętus diem suum obiuit. Vtriusque euentus aperte docet, et quantum mali consequantur, qui religionem professi ad seculum redeunt, et quantum boni, qui in ea perseuerant. Ad superandum hoc diabolicę machinationis genus multum profecto adiuuat oratio sanctorum. Sub Bernardo abbate quidam nobili familia ortus, cum se monachum fecisset, in


213. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_466_ | Paragraph | SubSect | Section]

quidem bene intelligens Elphegus, Cantuariensis archiepiscopus, cum ab infidelibus in carcere teneretur et a diabolo in angelum transformato eductus multum iam itineris una cum illo emensus esset, ambigere coepit, reprobine an boni angeli opera martyrium fugeret. Dumque id sibi ostendi Deum orasset, diabolus euanuit. Ille ad carcerem reuersus coronam recepit martyrii. Inuidia inimici seruare homini uitam hanc uoluit, ut ęternam differret. Sed ipse


214. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_476 | Paragraph | SubSect | Section]

profectus desyderio, sed nouitatis. Multi domicilia mutant suimet tedio, non loci. Multi uero — et id deterrimum inconstantię genus est — cum diu sancte uixerint, ad uitia delabuntur. Nos ista sedulo deuitantes, cum semel boni alicuius exercendi propositum Sancto afflante Spiritu arripuerimus, semper idem simus eademque animi alacritate curramus, qua coepimus. Viam nanque Domini incedentibus magis cauendum est, ne remittant gradum, quam


215. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_478 | Paragraph | SubSect | Section]

primitus pauore perculsi fuerant, ut Domino relicto fugerent, Petrus etiam se illum nosse negaret. Nequis itaque sibi applaudat, quod firmus sit; ipsa perseuerandi firmitudo non a nobis, sed a Deo est. Videt autem Deus boni operis in nobis affectum, exercendi prębet facultatem, exaudit preces et consummandi affert auxilium. Negociari uolentibus commodat talentum, solicite lucrantes beat, ignauiter torpentes damnat. Itaque summopere enitendum


216. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_487 | Paragraph | SubSect | Section]

dabo tibi coronam uitę. Corona uitę gloria immortalis est. Caput IX / DE MORTIS MEDITATIONE Perseuerantiam autem boni honestique commodissime in nobis conseruabit mortis meditatio, iuxta illud: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, et in ęternum non peccabis. Haud igitur incongruum erit, si nunc exponere


217. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_519 | Paragraph | SubSect | Section]

Cęterum, tametsi poena uehementissima sit, in eo tamen consolatur, qui patitur, quod iam de adipiscenda immortalitatis gloria nihil dubitat nec, si posset, ad uitam hanc redire uellet, malens illic torqueri cum certa tanti boni consequendi expectatione quam hic deliciis affluere cum periculo amittendi. Quod quidem bonum qui peccando amittit, suppliciis mancipatur ęternis, ut non solum non sit beatus, sed etiam infelicissimus ac supra quam


218. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_549 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Quia omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Sic et Iohel propheta: Dominus — inquit — de Syon rugiet, et de Hierusalem dabit uocem suam, et mouebuntur cęli et terra, hoc est, boni et mali simul resurgent. Longe tamen diuersa erit horum illorumque conditio teste Apostolo sic inter utrosque discernente: Ipse Dominus — inquit — in iussu (tubę) *om.


219. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_549 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui uiuimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aera. Et sic semper cum Domino erimus. Mali ergo in terra, quam dilexerunt, relinquentur, boni autem cęlum uersus in sublime tollentur, eo quod illorum conuersatio semper fuerit in cęlis. Qua autem ętate resurrecturi simus, idem declaret dicens: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii


220. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_555 | Paragraph | SubSect | Section]

angulos excelsos, hoc est, super potentes et superbos. Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cęci, quia Domino peccauerunt. Neque enim nisi cęci sunt, qui Domino peccant, quoniam, dum peccant, nec quantum boni amittant, uident nec, quantum mali comparent, perspiciunt. Talibus per Malachiam comminatur Dominus dicens: Ecce accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur


221. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_581 | Paragraph | SubSect | Section]

non solum quia ęterna sit, sed etiam quia cunctis uitę huius, si in unum conferantur, malis acerbior sit. Sicut enim beatorum gloria uerbis explicari nequit, sic nec damnatorum poena. Tantum in hac mali est, quantum in illa boni, quoniam inter se opposita sunt ut dies et nox, lux et tenebrę, uita et mors. Id quidem manifestius parebit, si etiam illud, quod superius propositum a nobis fuit, paulo plenius consyderabimus, quod scilicet ignis iste in


222. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_586 | Paragraph | SubSect | Section]

erumpens et irruens super capita iniustorum. Est et, de quo superius dictum est, procellarum spiritus, qui flammas non sinit quiescere neque prunas consopiri aut cinere obduci. Sunt denique omnia mala et nihil prorsus boni, et hoc unum omnium pessimum: nulla unquam neque minuendę neque finiendę tantę acerbitatis expectatio. Quam rem quidam admirantes quęsiere, qua ratione iustum esset, quod criminibus, quę tam breui


223. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_600 | Paragraph | SubSect | Section]

atque acerbitas conturbabit peruertetque in illis intellectus rationem memorięque uigorem. Nihil cognoscent, nisi unde doleant, nullius rei recordabuntur, nisi cuius recordatio augebit tristitiam. Cognoscent, quantum boni amiserunt, dum eos peccati non poenitet, quantum mali subierunt, dum a committendis malis non cessant. Execrabuntur liberi parentes, quod se a flagitiis iusta castigatione non coercuerint. Execrabuntur parentes liberos,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.