Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nondum

Your search found 696 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 135-153:


135. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Delicię quippe hujus sęculi et ipsa terrenarum opum cupiditas auertunt animum a cęlestium contemplatione | et caduca bona ęternis pręferre compellunt , quia hęc futura expectantur, illa uero pręsenti uoluptate deliniunt. ita ut quę nondum habentur, iam uel non esse omnino | uel haberi non posse credantur. Illi ergo qui tam impie subuersi sunt, nec fidei certę | nec firmę spei sunt. Alii luxurię, alii auaritię student | et cum sensuum suorum affectibus seruiant, uirtutibus uacui et ad uitia proni


136. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Recedente enim Domino de templo cordis eorum non relinquitur lapis super lapidem, qui non destruatur. vsque adeo Barrabam, id est diabolum sibi dimitti gaudent, | ut eundem Christo Domino, qui pro ipsis crucifixus est, anteferre non dubitent. Attendant tamen, si nondum penitus obsurduerunt, et cognoscant | ad se quidem omnia illa pertinere, quę salutarem doctrinam nolentibus admittere | minatus est Christus Dominus. Ad illos enim quos iustitię suę doctores constituit | et ad prędicandum gentibus destinauit dixit:


137. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

domum neminem uoluit scire, et non potuit latere. Sed hoc apud gentiles in finibus Tyri et Sydonis gestum esse meminisse debemus, quibus non antequam Iudeis prędicandum erat Euangelium. quia ergo uulgandi gentibus Euangelii nondum tempus erat, Dominus Iesus noluit tunc illis nunciari per apostolos, sed tantum agnosci per miracula, his duntaxat qui ultro ad fidem uenturi erant. Non ergo uoluit aliquid quod non potuit, sed et quomodo uoluit latuit, et quomodo


138. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

elegit crucis mortem. Quem secuti sancti martyres omnes tyrannorum minas contempsere, omnia uicere tormenta, magis timentes Deum offendere | quam quęque extrema perpeti. Quid quod etiam multi ante persecutionem, immo ante Christum, cum nondum paradisi ianua pateret, mori optarint? Ingemiscens Dauid ait: ps119 Hei mihi quia incolatus meus prolongatus est! et Helias : reg2.19 Sufficit mihi Domine,


139. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

malo dicamus. Malus est sacerdos, qui non potest dicere cum Propheta: ps. 118 Portio mea Dominus, cum terrenis opibus inhiet | et non solum his quę possidet non renunciet, sed etiam ea quę nondum adeptus est, cupide affectet. Sunt quos negociari in domo Dei non pudet, immo nec foenerari | ecclesiasticas-que dignitates ambitione atque largitionibus comparare. quas cum acquisierint,


140. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et cordis puritatem custodit. ut Scripturarum, quas diuini homines Sancto dictante Spiritu ediderunt, quotidiana lectio. Non est ut imperitiam excuses. Lege multa, et si solido cibo nondum uesci potes, lactis poculum ne spernas. denique sume quod potes fragmenta uero quę supersunt, in doctiorum cophinos colligenda dimitte. Homines et iumenta pascit Dominus, doctos et indoctos admittit,


141. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

audire, sapiens eris. Idem nobis pręcipit Iacobus apostolus, cum ait: Iac1 Sit autem omnis homo uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Temerarius enim magister est, qui nondum ipse discipuli partes impleuit, et iam alios instruere pręsumit. Vt autem tacite contente-que auscultes | et non alio aures, alio mentem diuidas, in mansuetudine, inquit, suscipite insitum uerbum, quod potest saluare animas


142. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cupidines uitandę iubeantur, quęrimus quomodo eas uitabimus, cum interdum etiam inuitis ac repugnantibus nobis sese ingerant | animum-que non parum solicitent ac lacessant? sed quamdiu refragamur, nihil nocent. Nocent autem, cum eas dominari permittimus et cum scelus quod nondum peractum uolumus | toto-que tandem uoluntatis affectu eo ferimur, quo illę blandiendo inducunt. Concupiscentia itaque mali nihil aliud est | quam firmus in malum consensus. quod quanuis non fiat, factum tamen iri cupimus.


143. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non potest fulgere dies quamdiu pars aliqua noctis remanet neque syncerum esse triticum, donec a minutissimis etiam paleolis et cunctis pulueris micis euentilatum non fuerit. Mar. 8 Denique, ueluti cęcus ille, qui nondum satis credulus uisu recepto quasi per caliginem cernebat uidebantur-que ei homines (ut Marcus ait) tanquam arborum effigies incedentium, deinde plena fide Christum suscipiens iterum-que ab illo contactus clare uidere coepit omnia. Ita nunquam perfecte illuminari poterit, cuius


144. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut est nostra in Euangelio. cum illa in parte manca sit, hęc per omnia integra et perfecta. Illa simul multorum, hęc singulorum. illa Deo audiente tantum, hęc etiam Dei sacerdote examinante et ab omnibus absoluente. Nondum enim illis mediator uenerat Christus Dominus, per quem reseratus est aditus ad cęlestia | et cuius cruore a corruptę originis culpa expiati in sancta coepimus introire | et hęredes fieri non terreni et temporalis regni, ut illi, sed cęlestis et ęterni.


145. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Difficile est profecto per omne uitę tempus eundem se pręstare | et in nullo deficere. Quoties ergo aliqua diuerticula patitur fragilitas, quam cito fieri potest, ad iter coeptum redeat nondum penitus labefacta uirtus, ne longiore deuiatione aberrantibus uix ulla in uiam redeundi potestas sit, postquam pręsentium uoluptatum delectatio usum fecerit, usus habitum, habitus naturam.


146. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nouerant. Ignorabant igitur bonum illud quantum aut quale esset, quod debetur uirtuti | quod-que nostri sapientes uitę innocenter laudabiliter-que actę meritis confidunt se consecuturos | et tunc demum beatos fore, cum illud adepti fuerint. sed quamdiu in expectatione eius sunt, nondum esse beatos constat, quanuis ob quandam spei certitudinem nunc quoque beati dicantur. Sapiens, inquiunt, et in tormentis beatus est. Recte id quidem si de nostris diceretur | et non de illis, qui a uera religione alieni erant. Nostri enim


147. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nisi ipse contra fortissimos dimicaret? Nobis uero ut minus perfectis ex diuina dispensatione minor incumbit lucta. Adhuc enim et aduersus carnem pugnamus | et demonum inferiorum insidias patimur, quoniam nondum tantum uirium concepimus, ut cum principibus et potestatibus manum conserere ualeamus. Procerum Ecclesię istud certamen est, ut cum potentibus pugnando plus glorię referant ex uictoria. At uero postquam carnis desyderia pietatis ac iustitię studio


148. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

se iam obstantis turbę impedimenta non sentire. Quanto minus mortalia curabimus, tanto etiam minus cogitationum secularium stimulis inquietabimur. Quisquis autem ab his crebro ac frequenter solicitatur, reor quod nondum ut debet, seculo renunciauerit, sed aratrum tenens adhuc post tergum respiciat. si non respiceret, non iam pręterita neque pręsentia, sed futura cogitaret. Abscindamus igitur et proiiciamus procul a nobis


149. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fragmentorum sportę superessent. Matth. XV Discipulos ergo inter nauigandum anxios quod panes ferre secum obliti essent, iusta correptione incessuit dicens: Quid cogitatis inter uos modicę fidei, quia panes non habetis? nondum intelligitis neque recordamini quinque panum et quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? neque septem panum et quatuor milium hominum et quot sportas sumpsistis? Luc. XXII Vt-que nobis constaret | nihil omnino quod


150. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et in loco hulceris cicatrix alba siue subruffa | et carne reliqua humilior pressior-que, pili etiam in candorem uersi. Hulcus in carne auaritiam esse existimo, cuius uulnus tunc obductum uidetur, cum auarus adeptus est quod concupierat. Cęterum quia nec adepto satiatur, nondum sanatum uulnus cicatrix inęqualis ac discolor ostendit. Et quoniam ille nulla copia contentus in superfluis parandis cumulandis-que laborat semper, pilos habere dicitur qui sunt superflua corporis. cicatrix autem alba delectationem in acquirendo indicat, ruffa ardorem in


151. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ingratus est, si sibi beneuole pręstitum est. Ille uero qui hilare accipit et libenter, iam persoluit maximam beneficii partem, quę in animo est. Reddit enim pro beniuolentia beniuolentiam, licet nondum munus pro munere retulerit. Deest interdum referendi copia, interdum occasio. et quandiu ista desunt, qui accepit beneficium tanquam relaturus, iam retulisse uidetur. quia satis est uoluisse, quoties


152. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliis ministrare. ICXC Non puduit omnium Dominum seruis suis pedes abluere | tergere-que ablutos. Qui talia detrectat, scias illum nondum ad humilitatis uirtutem peruenisse. Seruilia igitur opera fac, ut humilieris. laboriosa, ut carnis petulantiam domes, uenalia ut uictum pares, religiosa quę pingendo uel fingendo fiunt, ut quod professus es constantius exequaris.


153. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ascendas, dummodo scias iustissimum simul et potentissimum esse illum, quem offendis. Quod si pręsentium honorum cupidine duceris, quis erit finis concupiscendi? regnum adeptus aliud desyderabis, terrę maris-que imperio potitus quęres siquis ultra alius lateat orbis, cuius nondum dominus factus sis | et quo maior fueris, magis exaltari affectabis. ut de te quoque Propheta ad Dominum conuersus conqueratur et dicat: ps. Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.