Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nostri

Your search found 1446 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 11-20:


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua tractare diuina, sicut predecessores mei, sic et ego nullatenus audeo. Nunc uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili fratre nostro Maynardo sancte Rufine episcopo cardinali sinodaliter statuta sunt, quoad usque legati nostri illuc accedant . His auditis ab aspectu domini pape sese gradu concito submouerunt ad suam prouinciam regredi properantes. Tunc Cededa Vlfum presbiterum requisiuit dicens: Dic mihi, quid utilitatis nobis contulit domini pape adisse presentiam? Cui Vlfus respondit: Quod


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

probioribus duo dantes uexilla preceperunt omnibus armatis, ut altera pars unum, altera uexillum alterum sequeretur. Hortantesque se ad inuicem protinus se hostibus ostenderunt. Videntes autem Sclaui ex insolito Latinos ex suis latebris exisse multum leti effecti, statim ad eos aties dirigunt. Nostri uero, ut erant premoniti, una pars paulatim hostibus a facie appropinquant; altera uero pars a tergo girantes ex insidiis speculantur. Tunc conserentes inter se manus ceperunt fortiter preliari. Subito autem hi, qui erant in insidiis, prodeuntes ad auxilium suorum accurrunt. At uero senes


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

hostes in quadam conualle, que erat undique collibus circumuallata nec satis libera patebat uia ad partem aliquam diuertendi. Descenderant autem iam securi et quiescebant in pratis. Ut autem uiderunt hostes sua uestigia insequentes, statim ascenderunt equos et sese ad pugnandum ordinare ceperunt. Nostri uero uidentes eos ad prelium preparari in se paululum substiterunt. Et primo quidem pauentes ancipiti se fato comittere cogitabant declinare potius quam pugnare. Quidam enim ex eis dicebant: Non consulte agimus, si propter modicam predam hanc nosmet ipsos ponimus in discrimen . Alias


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

his, qui debebant precedere uel subsequi, ut omnes ad ducis uexillum respicerent. Igitur omnibus oportune dispositis, statim contra hostes signa uertentes, ceperunt paulatim incedere. At uero hostes uidentes nostrorum audatiam statim magno impetu admissis equis currunt fortiter contra eos. Nostri uero conglobati primo peditum turma ceperunt stare erigentes lanceas, alii uero uenabula terre affigentes, parati erant excipere uenientes, alii uero intentis arcubus parabant sagittas emittere, alii gladiis agere equites autem hinc inde stantes, astasque eminus intentantes, quasi turris


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

alii gladiis agere equites autem hinc inde stantes, astasque eminus intentantes, quasi turris fortissima et munitum presidium totius exercitus apparebant. Cum autem uidissent hostes, quod nostrorum acies immobiliter in suo loco constarent, non audentes irruere eminus substiterunt. Tunc dux nostri exercitus clamauit dicens: Eia uiri fortes, hec est hora de hostibus uindicari . Et cepit ipse precedere et totus exercitus ipsum sequi. Nec mora, statim in hostium phalangas irrupit, immixtique sunt simul et ceperunt manus inserere strictisque mucronibus dimicare. Stetit aliquandiu


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in causis expediendis, in maleficiis puniendis et pro iustitia equo libramine omnibus exhibenda. Quem libellum curia semper habebat pre manibus nec absque eo iudices uel aduocati ad discutienda causarum merita procedebant. Hoc capitulare transcripserunt Tragurienses et alii, quos emulatio nostri regiminis ad bona studia prouocabat. 5Denique transcurso iam ex maiori parte anni spatio uentum est ad electionem anni sequentis. Et cum super hoc uniuersale agitaretur consilium, non fuit contradictio aliqua sed omnium proclamatio, ut idem Garganus ad alterius anni


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

illi, qui ad custodiam insule fuerunt deputati, preparauerunt se uiriliter ad pugnandum. Miserunt autem, ut omnes insulani accurrerent ad auxilium impendendum. Ipsi uero ceperunt paulatim incedere uersus eos. Et ecce turma quedam apparuit eminus in conualle, quam multitudo cetera sequebatur. Nostri uero desuper intuentes substiterunt et ceperunt deliberare inter se quid facto opus esset. Nondum enim ex insulanis nisi pauci conuenerant. Hostes uero uidentes nostrorum turmulam quasi pauidam non crediderunt eos fore ausos ad conflictum accedere; quam ob rem putabant eos primo insultu in


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ducentes in custodia posuerunt. Ceperunt autem et ex melioribus multos, quos omnes ergastulis mancipantes, potestatis arbitrio seruauerunt. Porro hi, qui ad mare euadere potuerunt, concite se impellentes a terra tremebundi et anxii raro remigio ad propria se traxerunt. Sequenti uero die exierunt nostri, ut inuestigantes caperent, qui latebant. Et ecce inuenerunt multos ex melioribus absque ullo uulnere iacentes exanimes inter uepres. Et hoc quasi miraculose contigit, ut absque humana percussione a sua nequitia perfracti iacerent. Nam et ex eis quidam, qui ad ligna confugerant, antequam


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

5Reuersi tandem de claustro, quasi deuictis hostibus gloriantes, coadunati sunt in palatio publico et facta contione sapiens potestas proloquens iactabat se dicens: Viri prudentes, hodie opus ualde laudabile a nobis patratum est, quod ad statum ciuitatis et honoris nostri cumulum non est dubium prouenire. Sed quia rectore puero puerili consilio ciuitas agebatur, non erat, qui condoleret prostrate iustitie, qui murum se pro domo Israhel opponeret ascendentibus ex aduerso, cum, pro pudor, ipsi etiam clerici odio archidiaconi tantum maleficium excusare


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Albis Pascalibus, die Iouis in octauis Pentecostes, pessimos belli euentus et infelices casus personarum et rerum passi sunt. Et quorum antecessores nudis pedibus a Spalatensibus pacis federa olim rogauerant plurima seruitia et honoris obsequia tamquam maioribus impendentes, nunc uice uersa ciues nostri, dati eis in predam, eorum pacem coacti sunt exoptare. Sic ergo completum est in eis illud prophete Zacharie oraculum, ubi de clericis dicitur: Qui tangit uos, tangit pupillam oculi mei. Et post hec, quasi quereretur, quo genere uindicte tales sunt puniendi, subiungit dicens: Extendam manum


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.