Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nostri

Your search found 1446 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1133-1152:


1133. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Novistis fas esse Deo carbonibus atris
Mutare et terram rutilis aequare pyropis.
Numinis est mater, satis est: gradus iste caducum
Naturae superat culmen; quin ipsa levabit
Naturam super Authoris quos gratia nostri,
Excedet volucres eadem regina sodales.
Munere divino quo mens est maior, honoris
Censu etiam maiore praeit: non dedecet ergo
Nos humiles tantae frontem lunare potenti.”


1134. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

cupidus consurgeret orbis Adamum?
Cui fuerat laesus, quo spem fulcire valebat
Iratus Deus atque animo nimis impote verti,
Aversus Deus? Iste fuit post crimen Adami
Naturaeque status generisque miserrima nostri
Condicio, aeternis post fata obnoxia poenis. 2.
Terrigenûm viso lapsu suprema Tonantis
Maiestas, decorat virtus quem propria mitem


1135. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

metire probro, dispersa per orbem
Exulis in morem; iam se tibi subtrahit uni
Ipse aër; nescis ideo te vivere tantum,
Ut sis ludibrium populorum et flebile sortis
Naufragium primae? Manifestum ac lugubre nostri
Opprobrium generis, sine regis honore tuorum
Desperata patrum soboles speculumque ruentis
Perfidiae: quam totus honor, quam tota potestas
Deseruit superestque nihil quam ut deserat orbis.


1136. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

memorare queam memorare paterni
Naufragium: tum qua tabula Virgo una profundam,
Torrentis non rapta vado superavit abyssum. 15.
Omnipotens nostri generis sine semine natum
Constituit Caput Adamum, cui libera mentis
Arbitria unius legis constrinxit habenis:
Arbor erat, vetito voluit quam crescere pomo.
At servata minus positae mitissima legis


1137. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sancti quam summo Antistite templi
Auspice divinas Soboles concedat in aedes.
Ergo age nunc, coniux, siquidem neque filia nostris
Obnixa est votis, primo te siste gerenti
Imperium mystae promissaque debita nostri
Dic thalami et Natam sancta pete sede dicari.
Conveniant iustis ut singula ritibus, istud
Posce, Ioachime, ut princeps pro more sacerdos
Postibus inducat sanctis prolemque benignus


1138. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ego sine prole diu tulimusque iugalis
Opprobrium commune thori, cui nulla tot annis
Accessit soboles. Prolis sed luce carentes
Numen honoravit taedas: lux unica maesti
Connubii nata est, pro qua stant debita nostri
Quod dedimus, templo ut famuletur filia, voti.
Iamque ter assuetum Phaëton bissena per astra
Consumavit iter, quartumque reversa priores
Aetheris ad flammas Phoebi rota denotat aptam


1139. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Osirim.
Quod modo subiciam temet fortasse latebit
Antistes, sed ego, cum me sata Marte teneret
Roma potens, quando Augusti mihi munere venit
Iudaeae regalis apex, audita notavi,
Hospitii nostri clarus quae laude ferebat
Pollio tum consul: sceptri nocturna Latini
Augusto simulacra fidem fecisse, parentem
Ventre gravem obiectâ de prole docentia formâ.
Illa puerperio decimam cum proxima


1140. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Conveniebat hymen; aliae quas tristis adurit
Flamma faces, nequeunt sanctum laudare pudorem.
Iam satis est, uteri casta quod laude, Tonanti
Non fuit ingratus sanguis meus: editus infans
Numinis ad cultum nostri laus seminis ampla est.” 5.
Non solum hoc quod dicit, agit; maiora pudicam
Commendant exempla Annam: proscribere molles
Alterius thalami


1141. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Bellator, femorique, Stygem qui terreat, ensem
Appende et virga, qua nulla est aequior, orbem
Iustitiae aeternâ propera componere famâ.
Terrigenûm caelique decor nostrique futurus
Adsis cordis amor, nostri pax pectoris, adsis!”
Pluraque dicebat, caelo quëis plura rogabat
Munera, possessas animi cumulantia flammas. 19.
Illa modo ingenitum


1142. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Terrenum hunc solem, de quo decernere caeco
Consilio “frustra est, inquit: qui protulit orbi,
Et templo inclusit, faciet comprendere quales
Hoc Charitum caeleste penu disponat ad usus.
Est generis fatum nostri, spem saepe fugacem
Feminea rediisse manu, virtute stetisse
Fortunam: aeternùm nostris ita Iuditha vivit
In fastis celebratque memor Iudaeus Edissam:
Audit adhuc animosa suos Debbora triumphos.


1143. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Laudator Deus: et renuens contenta vel uno
Esse Deo, propria virtus se cuspide mactat.
Sat mihi servati si corporis innuba virtus
Numinis accedat placito, quod respicit unum
Quaecumque esse animi nostri vult optima virtus.
Dicitur Helciadae vati quod culta fuisset
Virginitas, data signorum miranda potestas
Et portentoso Memphim dare vota sepulchro.
Thesbites etiam rutilis superare quadrigis


1144. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Alloquitur: “Flectat saltem te, nate, paternus
Sanguis et antiquae proavis a regibus ortae
Stemma domus, quam tu postremo haerede labentem
Innixamque parum valida radice relinquis.
Sanguinis ille leo nostri Iesseia proles,
Si canitur nostra venturus origine Princeps,
Quid Iosippe tuos fraudas hac luce futuros
Seminis haeredes? Bona sit; rerum attamen isto
Ordine virginitas non est bona.” Dicere contra


1145. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fuit peregrina mihi. Quin si qua fuisset
Fax animi, desiderium fortasse tuarum
Caepisset Charitum, at tantae virtutis habendae
Nulla mihi ratio spem, nec fortuna dedisset.
Post tamen, ut nosti Virgo, lex unica nostri
Connubii Deus est. En me tibi, nympha, fidelem
Iosippum, nec dico virum tantaeque maritum
Coniugis, aeterni sed quo mansura voluntas
Obsequii nunc incipiat, volo dicere servum.


1146. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

iubet, prohibetque: tui, Pater optime, tutam
Auxilii spes una tenet: Chaldaea potentem
Si fidei Abramum non laesit flamma, tribusque
Si tibi servatis carbo vice roris ephebis
Assyriae fornacis erat, nec desine nostri
Connubii pariter flammam compescere, fortis
Ancillae tutella tuae.” Vix dixerat ista,
Cum solitus templo Mariam caelestis adire
Adfuit oranti genius viridemque corollam
(Laurus


1147. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pignus et aetheream sobolem? Qui fecit onustam
Germine divino, laesae sine crimine famae
Et probri vacuam potis est servare parentem.
Ille modum, famae tantos componere fluctus
Inveniet, nostri custos et testis honoris.
Huic ego me fidei nimium secura reservo.”
His animosa viae reliquum iucunda peregit. 12.
Attigerat casto tandem


1148. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Perfusum tali pectus sermone serenat:
“Quod rea connubii non sit, quam ventre tumentem
Cerno nurum, certum statuo; tamen ista puellae
Unde gravi soboles, pacto non assequor ullo.
Sed pariter certo nostri, nisi somnio, fetum
Connubii non esse sciens, prolemne iugalis
Ignorans thalami, genitor mea viscera dicam?
Ludere sed verum nequeo: tamen esse fatetur
Se patrem, propriae fetum si coniugis, uno


1149. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Accedant. Resides animos ferrique paventes
Spernit honor dextras, plorans neque pectoris imas
Dissimulat pupilla faces, non caeca superbas
Regnorum quas orbis habet spectare secures
Roboris ignaras nostri, quae nomina mille,
Mille meis possent titulos praebere triumphis.
Me, Macedo, tua fama trahit, tua gloria, Caesar,
Et tua, Pompei; mentem tua, Scipio, laurus
In sublime rapit: vobis dedit Africa


1150. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Deserui limen, terrae Nilotidis hospes,
Quam ratio data mensque regit, rationis inanem
Cui cerno parere Thetin: dignissime gemmis
Sal Erythraee tuis; gemmae tibi ne qua deesset
Ambitio, nostri servati seminis olim
Pro merito, meus hic ornat tua litora Iesus.”
Talia versabat genetrix animoque ferebat
Has oculis dum lustrat aquas actisque moratur,
Nerine gemmata, tuis; meliore superba


1151. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ah tanti, vacuam stellae quae pingitis aethram,
Vos moveat iactura boni. Monstrate latentem
Insigni radio iuvenem, nova flamma coruscet
Maiores solito tectis felicibus ignes,
Degit ubi nostri lampas divina sereni.
Servo memor vestrum, quale exhibuistis Eois
Regibus obsequium; nec erat descendere caelo
Difficile aut durum terraeque propinqua secare
Climata, Memnonidas donec famulare


1152. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quia vile mei pretium, neque iusta piandis
Poena foret noxis maternus sanguis, amori
Cedo lubens horae, quae te moriente salutis
Adveniet, cuius nocuum spes torquet Adamum.
Si ventura movet generis te gloria nostri,
Ah nate, ah, pretium sceleris depone tuosque
Sanguinis immenso numera pro foenore rivos.
Laeta tuae mortis fructum, sed maesta dolensque
Triste feram pretium: patiar crudele meisque


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.