Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nostri

Your search found 1446 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 271-309:


271. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_279 | Paragraph | SubSect | Section]

mysteria intelligendi, futura diuinandi, demoniis imperandi et, quę nemo hominum facere potest, nisi cum eo Deus fuerit, faciendi. Taceatur igitur opulentissimorum quondam regum potentia fortissimorumque uirorum robur! Plus pauperculi nostri potuerunt. Taceatur philosophorum acumen! Soli ii, qui Deo credidere, ueritatem inuestigarunt. Obmutescat utrorumque gloria! Splendidiorem perennioremque, et cuius neque magnitudinem comprehendere neque longitudinem


272. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_285 | Paragraph | Section]

SANCTORVM / LIBER I Caput I / DE TERRENIS BONIS CONTEMNENDIS PROPTER CHRISTVM Iam primum, ut, a quibus Ecclesię Christianę iacta sunt fundamenta, ab his et operis nostri cudatur exordium, Mattheus publicanus statim, ut a Christo uocatus est, telonium derelinquens pecuniosis uectigalibus pręposuit apostolicę conuersationis nuditatem. Bartholomeus quoque, Syrię regum origine clarus, non


273. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_299 | Paragraph | SubSect | Section]

astu uso, cum patriarcha duplicatam pecuniam numerari pręcepisset, succlamare dispensator in maliciam hominis coepit. Conuersus uere loannes: Tace, inquit, fili! Nam fortasse hic Dominus noster Iesus Christus periculum nostri faciens, an tandem offensi crebris repetitionibus cessabimus misereri. Hic, quia maxime in dando propensi animi erat, cognomento Elemosinarius dictus fuit. Idem pauperes non aliter quam dominos suos appellare solitus


274. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_379 | Paragraph | Section]

solum corporis ieiunium, sed utrique accedens etiam assidua deuotę mentis obsecratio. Veruntamen, ne continenter orando defatigatus quandoque concidat animi uigor et cogitationibus diffluat atque dilabatur, recte maiores nostri horas diuiserunt, alias orationi, alias actioni, alias uero lectioni. Hinc quidam tradunt Virginem Beatam, postquam a parentibus in templo cultui diuino fuit dedicata, a mane ad horam tertiam precibus, a tertia ad nonam


275. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_407 | Paragraph | SubSect | Section]

gutta roris antelucani, qui descendit in terram. Sed quid nunc de te, pater Francisce, dicam? Quantum tibi quoque adhuc in terra degenti tua contulit contemplatio! Vidisti fulgentem Saluatoris nostri crucem, uidisti sanctum Seraph, a quo Seraphicus dici meruisti. Inde tibi singulari quodam priuilegio Dominicę crucifixionis cicatrices corporaliter uendicasti, ut, cuius


276. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_408 | Paragraph | SubSect | Section]

signa in manibus, in latere, in pedibus referres et cum Paulo gloriari posses dicens: Christo confixus sum cruci. Viuo autem, iam non ego; uiuit uero in me Christus... Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo... Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. O felicem seruum, cui Dominus quinque tradidit talenta, ut, quibus ille perditum redemit


277. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_408 | Paragraph | SubSect | Section]

in corpore meo porto. O felicem seruum, cui Dominus quinque tradidit talenta, ut, quibus ille perditum redemit mundum, hic labentem repararet Ecclesiam! Nunc, quę foeminis in meditando miracula contigere, ut instituti nostri ordo seruetur, referamus. Mariam Magdalenam, cum in solitudine ętatem ageret, statutis diei horis supra cęlum ab angelis uectatam tradunt. Quod si (ut aiunt) in corpore, cum Apostolus de se


278. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_411 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus et in uiam iustitie et agnitionem sui plenius dirigeremur, nobis indulsit. Postremo, cum omne hominum genus primorum parentum culpa sub maledicto deperiret, ita ut neque Lex ipsa quenquam iustificare posset, misertus nostri expandit pietatis sinum Filiumque suum unigenitum nobis misit, qui non uitulorum aut hircorum, sed proprio sanguine nos redemit et filios fecit lucis, qui fuimus tenebrarum. Erat enim Deus in Christo mundum reconcilians


279. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_419 | Paragraph | SubSect | Section]

continentia, a lasciuia honestas, ab omni uitio uirtus. Zizania paleęque leues in fasciculos colligendę ad comburendum, triticum uero in horreum ad salubrioris uitę usum recondendum. Neque tamen his contenti, Domini nostri sermones, in quibus perfectę consummatęque iustitię certissima documenta sunt, die ullo uel legere uel audire prętermittamus. Quoties ab iis discedimus, toties periclitamur, ne in sempiternę perditionis baratrum


280. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_433 | Paragraph | SubSect | Section]

philosophię nostrę sensu, Christo credere coepit. Inde reuersus Eubulum * corr. ex Eubolum pręceptorem suum de ratione uerę sapientię disputando superauit et ad Domini nostri cultum conuertit. Reperit ergo Basilius in Ecclesia, quod in Academia non poterat reperire, et discipulos docuit, quod non didicerat a magistro. Dum autem uterque Hierosolymis a Maximino episcopo baptizaretur,


281. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_450 | Paragraph | SubSect | Section]

non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hinc idem alibi Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis eum appellat. Et rursum alio loco dicit: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitię, quę fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit, per lauacrum regenerationis et renouationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum,


282. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_450 | Paragraph | SubSect | Section]

effudit in nos abunde per Iesum Christum, Saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius hęredes simus secundum spem uitę ęternę. Has tantas ac tales Domini nostri erga nos miserationes siquis recte secum reputet, nemo grauius delinquit quam qui post delictum a spe impetrandę uenię decidit et plus se peccasse, quam quod a Deo dimitti possit, existimat;


283. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_421 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam antea eiusmodi declamationibus usus. Veruntamen iussioni maiorum obtemperans talem fecit sermonem, qualis exercitatissimo tribui potuisset. Exinde prędicationibus operam dare coepit. Cumque aliquando de cruce Domini nostri Iesu Christi uerba faceret, patrem Franciscum, qui uuius adhuc alia in prouincia longe sepositus degebat prope astare in aere uidit nutu confirmantem omnia, quę ab ipso dicebantur. Ad tam sublime euangelizandi munus non


284. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_424 | Paragraph | SubSect | Section]

consyderans teipsum, ne et tu tenteris. Illos tamen, qui plus nimio duri uidentur et delinquendi assuetudine iam occaluerunt, acrius increpandos esse cum Ioannis Baptistę tum Salauatoris nostri exemplo docemur. Dum enim phariseos palam arguerent, alter illos uiperarum progeniem appellauit, alter hypocritas generationemque peruersam et adulteram dixit. Et cum in flagitiis obstinatiores esse uidisset, diaboli,


285. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_443 | Paragraph | SubSect | Section]

siue irrideat, non inueniet requiem . Modis omnibus igitur enitamur, ut a uelitationibus ac iurgiis alieni pacem tranquillitatemque possideamus, uel Apostolo hortante, qui ait: Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata . Mala est luxuria, mala auaritia, mala uentris ingluuies, malum ocium, sed tamen unumquodque crimen sua blanditur uoluptate. Sola discordia


286. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_481 | Paragraph | Section]

Ne autem abstinentię bono abutamur ad iactantiam et uirtutem in uitium commutemus, sit: Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritę tristes . Et ut potius sub aliquo iocunditatis uelo lateat alios corporis nostri maceratio: Tu, inquit, cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam laua, ne uidearis hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in absconso. Et Pater tuus, qui uidet in absconso, reddet tibi .


287. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_493 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus ex uoto Domino consecrate fuerint. Quod si ista perfectio eos etiam decuit, qui ad tempus se Dei seruitio dedicabant, quanto magis nostris conuenit, qui perpetuam seruitutem uouent? Et illis quidem matrimonii ius erat, nostri uero maxime castitatem profitentur. Quid autem tam castitati contrarium quam uinum, in quo est luxuria? Salomon, sapientia plenus, sapientiorem se fore putauit, si abstemius uiueret. Cogitaui — inquit —


288. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_509 | Paragraph | SubSect | Section]

illi iuberet, mox intellexit, cum audiuit se non habiturum partem cum ipso, nisi lauari permitteret. Ideo protinus obediens exclamat: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput! Nos igitur, quicquid prępositi nostri nobis iniunxerint, prius exequi quam causas inquirere curemus. Pręposterum enim uidetur, ut, cuius officium est obedire, is de seniorum sententia iudicet. Paulus monachus cognomento Simplex, Antonii discipulus, cum


289. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_535 | Paragraph | SubSect | Section]

gladiis occubuit. Qui uero persecutori suo manum inferre noluit, regnauit. Proinde iure suo, dum oraret, dixit: Memento, Domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius! Saluatoris nostri ac Domini mansuetudo maior est quam ut uerbis explicari queat. Neminem ad se in ueritate uenientem repellit aut sine beneficio dimittit, turbas docet, paruulos suscipit, pauperes eligit, ęgrotos uisitat ac sanat,


290. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_559 | Paragraph | SubSect | Section]

sorore habitare refugisset: Quia — inquit — quę cum sorore mea sunt non sunt meę sorores. Et hanc eiusdem sententiam esse perhibent: Malum est mulierem uidere, peius alloqui, pessimum tangere. Ex sensibus igitur corporis nostri, ut quisque periculo proximior, ita magic continendus. Propterea quidem Ioannes anachoreta in quadam Aegypti pręrupte rupis spelunca obtruso * corr. ex obstruso aditu degens, cum


291. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_631 | Paragraph | SubSect | Section]

illud, quo hostia circumscribitur, uacuum putes, sua specie plenum est: species in loco, substantia in natura est. E cęlo quoque ad altare, id est, ad terram usque delabendo moram non sustinet, sicut nec oculi nostri acies cęlum et sydera suspiciendo, cum hęc a nobis tam distent procul. Verum obtutus noster non ita perfecte absoluteque longinqua ut proxima cernit. Deo autem omnia pariter proxima sunt, pariter pręsentia neque


292. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_638 | Paragraph | SubSect | Section]

Quemadmodum enim illi, qui in mari fluctibus agitabantur, cum Iesum undas pedibus conculcantem in nauicula suscepissent, uiderunt posuisse uentum et turbinem procellarum uersum in tranquillitatem, ita nos, cum in pectoris nostri nauicula eundem pie susceperimus, malarum cogitationum uiolenti ęstus cessabunt et omnis turbatę mentis tempestas lenietur illico atque conquiescet. Quoniam (ut in Euangelio legimus) mari et uentis


293. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_645 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctarum foeminarum, ad ungendum illum in odore unguentorum eius festinemus, unctum tandem ritu piissimi Iospeh syndone conscientię nostrę pura mundaque inuoluamus. Et cum sic inuolutum in monumento pectoris nostri nouo reposuerimus, passionis eius poenas mente recolentes, ad resurrectionis quoque eius gloriam nos peruenturos speremus, uisuri quidem illum, non iam sub diuersarum specierum uelamento, sed facie ad faciem, in


294. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

potuerit. In maximas quidem incidit erumnas, sed omnibus erumnis maior in illo tolerationis uirtus fuit. Denique, qui non est gauisus ruinis inimici, idem nec suis uinci potest. Sed quibus tandem uerbis, quo ore Domini nostri Iesu Christi patientiam explicabimus? Profecto maior est, quam ut pro dignitate exprimi queat. Dei Filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impiis, dominus a seruis, et ab iis quidem, quos


295. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_391 | Paragraph | SubSect | Section]

Vsque quo, Domine, sanctus et uerus non iudicas, et non uindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra? Hoc quidem perinde est, ac si dicerent: Da iam, ne ultra sanguinem nostrum sitiant persecutores nostri, sed ad te conuertantur et salui fiant. Itaque uindicta ista, quam implorant, non impatientię est, sed amoris, non inimicicię, sed pietatis. Quod ita esse, ut dicimus, uel ex eo facile persuaderi potest, quia plurimi


296. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_496 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime precibus et poenitentię moerore nobis opus esse, cum mortis instet dies, ut pleniore uenia peccatorum impetrata addantur nobis uitę anni, non quandoque finiendi, sed anni ęternitatis. Et ne corporis nostri mox dissoluendi nos conturbet conditio, Enoch et Heliam non mortuos, sed translatos fuisse Scripturę testimonio probatur. Vterque autem ambulasse cum Deo dicitur. Ita et nos quidem, si cum Deo ambulantes, hoc est,


297. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_524 | Paragraph | Section]

Miserum est ferro, pestilentia, fame perire, sed multo miserius infidelitatis errore et alicuius hereseos prauitate a ueritatis religione deficere. Et quia hic quidem maius periculum, iccirco Saluator noster haud parum nostri solicitus pręmonet nos et ait: Videte, nequis uos seducat! Multi enim uenient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent. O, misera utrorumque conditio et qui seducent et qui seducentur.


298. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_537 | Paragraph | SubSect | Section]

parte certus sit, qua incertus est, quotidie eum expectemus, quotidie adesse et ceruicibus imminere cogitemus. Non poterit imparatos offendere, quem semper erimus parati suscipere. Hęc hactenus. Nunc reliqua propositi nostri prosequentes, qualiter iam Domini et Iudicis nostri e cęlo aduentus apparere incipiet, contemplemur. Caput IV / DE APPARITIONE CRVCIS ET CHRISTI INTERITVQVE


299. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_537 | Paragraph | SubSect | Section]

adesse et ceruicibus imminere cogitemus. Non poterit imparatos offendere, quem semper erimus parati suscipere. Hęc hactenus. Nunc reliqua propositi nostri prosequentes, qualiter iam Domini et Iudicis nostri e cęlo aduentus apparere incipiet, contemplemur. Caput IV / DE APPARITIONE CRVCIS ET CHRISTI INTERITVQVE ANTICHRISTI Postquam igitur uirtutes cęlorum commouebuntur,


300. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

repenti pauore consternati, in faciem suam ad terram procident nec ferre conspectum supra se radiantis crucis poterunt, cuius adoratores a se paulo ante peremptos recordabuntur. O, pręclarum regis nostri triumphaleque uexillum! Si eo uiso sic formidabunt inimici, quid facient, cum mox et ipsum Dominum cum uirtute magna et maiestate post illud prodeuntem cernere incipient? Et tunc uidebunt — inquit — Filium


301. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_545 | Paragraph | SubSect | Section]

orbis terrarum decertabit contra insensatos. Quid facient miseri peccatores, ubi tot aderunt accusatores, ubi omnia contra illos in iudicio stabunt et pro illis nihil? Peccauimus tibi, Domine, multumque deliquimus; miserere nostri secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates nostras. Da, ut nunc ploremus ingratitudinem nostram, ne tunc confundamur; ut nunc lugeamus, ne tunc semper lugendi causam


302. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_551 | Paragraph | SubSect | Section]

et mortale hoc induere immortalitatem. Possem arugmentis niti, quibus eam rem non esse factu impossibilem atque etiam fieri debere probarem, si plus apud me argumenta ualerent quam sanctarum autoritas Scripturarum et si nostri nunc propositi esset incredulis fidem suadere et non magis credentes ad uirtutem exhortari, apud quos nihil est, quod Deus ęternus facere non possit; quippe qui in cęlo et in terra omnia, quęcunque uoluit, fecit, qui


303. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_556 | Paragraph | SubSect | Section]

dico uobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Christo igitur pręstatur, quicquid pauperi Christiano impenditur. Non est contemnendus etiam minimus pauper fidelis, quia frater Domini nostri est. Non est in necessitate deserendus, ne in illo deseratur Christus. Omni ope, qua indiguerit, subleuandus est, cum inęo subleuando tantum lucri sit, quantum ęstimatio non capit humana. Comparantur agri, ędificantur


304. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_573 | Paragraph | SubSect | Section]

cum credere nihil proderit. Videbunt ipsum et gentiles et dicent: »Vbi sunt dii, quos coluimus? Ecce Crucifixus, quem contempsimus, ipse est Deus. Ecce illi, quos eum confitentes occidimus, nostri nunc iudices sunt. Cernebamus in illis miracula, et putabamus maleficia. Illi pro ueritate moriendo uicerunt, nos eos persequendo perimendoque defecimus. Et, quia mendacium secuti sumus, merito nunc ad inferna relegamur,


305. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_574 | Paragraph | SubSect | Section]

accusabit conscientia, et communis infelicitas ad unam omnes compellet querelam. Insuper ipsi nequam spiritus foeda terribilique facie obcursantes in illos exclamabunt: Quid moram facitis? Quid cunctamini uenire nobiscum? Nostri estis et a Deo reprobati, quoniam nobis magis quam Deo paruistis. * Ibunt ergo omnes maledicti in supplicium ęternum, in poenas indicibiles et in multo acerbiores, quam ut uerbis exprimi possit, cruciatus.


306. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_576 | Paragraph | SubSect | Section]

excelsis Deo concinetur, neque in terra ut olim, sed in cęlo pax hominibus bonę uoluntatis erit. Inde uoces illę magnę, quas Ioannes in Apocalypsi audiuit, personabunt dicentes: Factum est regnum huius mundi, Domini nostri et Christi eius, et regnabit *corr. ex regnabunt in secula seculorum. Amen. Et iterum ait: Et audiui quasi uocem turbę magnę, et sicut uocem aquarum multarum, et sicut uocem


307. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_609 | Paragraph | SubSect | Section]

angelorum. Electus gloriosusque conuentus immensam singulis pariet animi uoluptatem. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israhel, ad confitendum nomini Domini. Illic sunt primi parentes nostri, illic patriarchę, illic prophetę, sacerdotes, duces, iudices, reges reliquique Veteris legis obseruatores, non per Legem, sed per gratiam, quę successit Legi beatitudinem adepti, quia Lex per Moysen data est, gratia et


308. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_635 | Paragraph | SubSect | Section]

non mens uacillet! Constanti fide, spe firma, forti magnoque animo uiam salutis ingrediamur! Modicum laborabimus, multum metemus. Accipiemus enim, sicuti scriptum est, regnum decoris et diadema speciei de manu Domini, Dei nostri. Ipse dextera sua teget nos et in brachio sancto suo defendet nos. Ipse ponet consolationem lugentibus Syon, dabit coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris. Ipse sustollet nos super


309. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_636 | Paragraph | SubSect | Section]

moderator Deus, gratias ago, manipulos offerens de plenioribus ecclesiastici agri spicis uarie consertos, ut, quos tuis auspiciis tuoque auxilio collegerim, tuo etiam nomini consecrentur. Tu da, ut horum semina in terra cordis nostri sata cęlestis gratię hymbre irrigentur et fructum faciant in tuis horreis recondendum! Da, ut sanctorum tuorum, quos passim commemorauimus, uestigia obseruantes post uitę huius miseriam ad illas uerę felicitatis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.